1 onus quod vidit Abacuc propheta
2 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
4 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
7 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
14 et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet
1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me
2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet
5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos
6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
7 numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua
11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit
12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate
13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare
15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius
16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam
17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea
18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta
19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra
1 oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus
2 Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis
3 Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
4 splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius
5 ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
6 stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius
7 pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian
8 numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio
9 suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae
10 viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
11 sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae
12 in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes
13 egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper
14 maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito
15 viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum
17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus
18 ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem
The Bible | The Latin Library | The Classics Page |