EPISTULA PAULI AD CORINTHIOS I


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

CAPUT 1

1  Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater
2  ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro
3  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
4  gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu
5  quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia
6  sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
7  ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi
8  qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi
9  fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri
10  obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
11  significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt
12  hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
13  divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis
14  gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium
15  ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
16  baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim
17  non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
18  verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
19  scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo
20  ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
21  nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes
22  quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt
23  nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam
24  ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam
25  quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus
26  videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
27  sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
28  et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret
29  ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
30  ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
31  ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur


CAPUT 2

1  et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
2  non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
3  et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
4  et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
5  ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
6  sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
7  sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
8  quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
9  sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
10  nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
11  quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
12  nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
13  quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
14  animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
15  spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
16  quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus


CAPUT 3

1  et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
2  lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
3  cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
4  cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
5  ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
6  ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
7  itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
8  qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
9  Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
10  secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
11  fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
12  si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
13  uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
14  si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
15  si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
16  nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
17  si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
18  nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
19  sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
20  et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
21  itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
22  sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
23  vos autem Christi Christus autem Dei


CAPUT 4

1  sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
2  hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
3  mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
4  nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
5  itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
6  haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
7  quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
8  iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
9  puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
10  nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
11  usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
12  et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
13  blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
14  non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
15  nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
16  rogo ergo vos imitatores mei estote
17  ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
18  tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
19  veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
20  non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
21  quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis


CAPUT 5

1  omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
2  et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
3  ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
4  in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
5  tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
6  non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
7  expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
8  itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
9  scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
10  non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
11  nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
12  quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
13  nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis


CAPUT 6

1  audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
2  an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
3  nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
4  saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
5  ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
6  sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
7  iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
8  sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
9  an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
10  neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
11  et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
12  omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
13  esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
14  Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
15  nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
16  an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
17  qui autem adheret Domino unus spiritus est
18  fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
19  an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
20  empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro


CAPUT 7

1  de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere
2  propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
3  uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
4  mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
5  nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
6  hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
7  volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
8  dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
9  quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
10  his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
11  quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
12  nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
13  et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
14  sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
15  quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
16  unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
17  nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
18  circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
19  circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
20  unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
21  servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
22  qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
23  pretio empti estis nolite fieri servi hominum
24  unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
25  de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
26  existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
27  alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
28  si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
29  hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
30  et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
31  et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
32  volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
33  qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
34  et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
35  porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
36  si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
37  nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
38  igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit
39  mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
40  beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo


CAPUT 8

1  de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
2  si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
3  si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
4  de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
5  nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
6  nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
7  sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8  esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
9  videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
10  si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
11  et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
12  sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
13  quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem


CAPUT 9

1  non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino
2  si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino
3  mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
4  numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
5  numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas
6  aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi
7  quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat
8  numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit
9  scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo
10  an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi
11  si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus
12  si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi
13  nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur
14  ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere
15  ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet
16  nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero
17  si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est
18  quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio
19  nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem
20  et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer
21  his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant
22  factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos
23  omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar
24  nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis
25  omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
26  ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans
27  sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar


CAPUT 10

1  nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
2  et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
3  et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
4  et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
5  sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
6  haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
7  neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
8  neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
9  neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10  neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
11  haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
12  itaque qui se existimat stare videat ne cadat
13  temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
14  propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
15  ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
16  calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
17  quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
18  videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
19  quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
20  sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
21  non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
22  an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
23  omnia licent sed non omnia aedificant
24  nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
25  omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
26  Domini est terra et plenitudo eius
27  si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
28  si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
29  conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
30  si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
31  sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
32  sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
33  sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant


CAPUT 11

1  imitatores mei estote sicut et ego Christi
2  laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
3  volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
4  omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
5  omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
6  nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
7  vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
8  non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
9  etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
10  ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
11  verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
12  nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
13  vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
14  nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
15  mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
16  si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
17  hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
18  primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
19  nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
20  convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
21  unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
22  numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
23  ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
24  et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
25  similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
26  quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
27  itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
28  probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
29  qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
30  ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
31  quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
32  dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
33  itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
34  si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam


CAPUT 12

1  de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
2  scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
3  ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
4  divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
5  et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
6  et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
7  unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
8  alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
9  alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
10  alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
11  haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12  sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
13  etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
14  nam et corpus non est unum membrum sed multa
15  si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
16  et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
17  si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
18  nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
19  quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
20  nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
21  non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
22  sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
23  et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
24  honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
25  ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
26  et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
27  vos autem estis corpus Christi et membra de membro
28  et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
29  numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
30  numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
31  aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro


CAPUT 13

1  si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
2  et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
3  et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
4  caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
5  non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
6  non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
7  omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
8  caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
9  ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
10  cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
11  cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
12  videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
13  nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas


CAPUT 14

1  sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
2  qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
3  nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
4  qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
5  volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
6  nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
7  tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
8  etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
9  ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
10  tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
11  si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
12  sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
13  et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14  nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
15  quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
16  ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
17  nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
18  gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
19  sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
20  fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
21  in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
22  itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
23  si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
24  si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
25  occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
26  quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
27  sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
28  si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
29  prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
30  quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
31  potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
32  et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
33  non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
34  mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
35  si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
36  an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
37  si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
38  si quis autem ignorat ignorabitur
39  itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
40  omnia autem honeste et secundum ordinem fiant


CAPUT 15

1  notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
2  per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
3  tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
4  et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
5  et quia visus est Cephae et post haec undecim
6  deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
7  deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
8  novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
9  ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
10  gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
11  sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
12  si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
13  si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
14  si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
15  invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
16  nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
17  quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
18  ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
19  si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
20  nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
21  quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
22  et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
23  unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
24  deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
25  oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
26  novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
27  omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
28  cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
29  alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
30  ut quid et nos periclitamur omni hora
31  cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
32  si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
33  nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
34  evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
35  sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
36  insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
37  et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
38  Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
39  non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
40  et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
41  alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
42  sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
43  seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
44  seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
45  factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
46  sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
47  primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
48  qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
49  igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
50  hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
51  ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
52  in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
53  oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
54  cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
55  ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
56  stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
57  Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
58  itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino


CAPUT 16

1  de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
2  per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
3  cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
4  quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
5  veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
6  apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
7  nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
8  permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
9  ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
10  si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
11  ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
12  de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
13  vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
14  omnia vestra in caritate fiant
15  obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
16  ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
17  gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
18  refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
19  salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
20  salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
21  salutatio mea manu Pauli
22  si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
23  gratia Domini Iesu vobiscum
24  caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen



The Bible The Latin Library The Classics Page