Contra beatum Bernardum, Claraevallensem abbatem, et alios qui condemnaverunt Petrum Abaelardum.
Ut rideas, lector, videas: imo videas, ut irrideas quae ridicula tibi occurrent. Et quemadmodum ipse Berengarius te monet in epist. seq., si quid in personam hominis Dei (Bernardi scilicet abbatis Clar.) dixit, joco legas, non serio.
Scriptorum tuorum exemplaria, Bernarde, celebris circumquaque fama divulgat. Nec mirum scripta tua in famae pulpito collocari, cum constet ea, qualiacunque sint, a majoribus hujus temporis approbari. Mirantur homines in te, liberalium disciplinarum ignaro, tantam ubertatem facundiae, quia emissiones tuae jam cooperuerunt universam superficiem terrae. Quibus est divinitus respondendum, quia Magna opera Domini [Psal. CX]; et: Haec est mutatio dexterae Excelsi [Psal. LXXVI]. Sed nihil est cur admiratione percelli debeant. Imo magis mirandum esset te eloquii urgeri siccitate, quoniam audivimus a primis fere adolescentiae rudimentis cantiunculas mimicas et urbanos modulos fictitasse. Neque certe in incerto loquimur opinionis, sed testis est alumna tui patria nostri sermonis. Nonne id etiam tuae memoriae altius est insignitum, quod fratres tuos rhythmico certamine acutaeque inventionis versutia semper exsuperare contendebas? Cui gravis et peracerba videbatur injuria reperire aliquem qui pari responderet protervia. Possem aliqua de nugis tuis huic opusculo ex testium probabilium astipulatione inserere, sed vereor paginam foedi commenti interpositione interpolari. Caeterum cunctis nota teste non indigent. Illum itaque commentandi et nugandi usum ad divinum saepe instrumentum accersis; et astruunt imperiti graviter et granditer dictum, quod ubertim et eloquenter effutis. Sed non sic esse ratio necessaria convincit. Frequenter enim veritas absolute et illepide profertur, et falsitas plausibilis eloquii comitate commendatur. Similesque sunt, ut ait Augustinus, simplicitas dicendi et eloquentia vasis rusticanis et urbanis; falsitas vero et veritas, ferculis vilibus et pretiosis. Utraque autem fercula utrisque possunt vasis ministrari. Neque hoc ideo dixerim, ut te notabilem et suspectum reddam, sed ut veritatem non in omnium facundia esse simpliciter astruam. Sed super hoc hactenus; ad reliqua potius transeamus. Jamdudum sanctitudinis tuae odorem ales per orbem fama dispersit, praeconizavit merita, miracula declamavit. Felicia jactabamus moderna saecula tam corusci sideris venustata nitore, mundumque jam debitum perditioni tuis meritis subsistere putabamus. Sperabamus in linguae tuae arbitrio coeli sitam clementiam, aeris temperiem, ubertatem terrae, fructuum benedictionem. Caput tuum nubes tangebat; et juxta vulgare proverbium, rami tui umbras montium transcendebat. Sic diu vixisti, sic Ecclesiam castis institutionibus informasti, ut ad semicinctia tua rugire daemones autumaremus, et beatulos nos tanto gloriaremur patrono.
Nunc, proh dolor! patuit quod latebat, et colubri soporati tandem aculeos suscitasti. Omissis omnibus, Petrum Abaelardum quasi signum ad sagittam posuisti, in quem acerbitatis tuae virus evomeres, quem de terra viventium tolleres, quem inter mortuos collocares. Corrogatis undecunque episcopis eum in Senonensi concilio haereticum pronuntiasti, ab utero matris Ecclesiae velut aborsum praecidisti. In via Christi ambulantem, tanquam sicarius de occulto prodiens, tunica inconsutili spoliasti. Concionabaris ad populum, ut orationem funderet ad Deum pro eo; interius autem disponebas eum proscribendum ab orbe Christiano. Quid vulgus faceret? quid vulgus oraret, cum pro quo esset orandum nesciret? Tu vir Dei, qui miracula feceras, qui ad pedes Jesu cum Maria sedebas [Luc. X]; qui conservabas omnia verba haec in corde tuo [Luc. II], purissimum sacrae orationis thus coram supernis obtutibus adolere deberes, ut reus tuus Petrus resipisceret, et talis efficeretur quem nulla suspicio inquinaret. Sed forsitan malebas talem, in quo reprehensionis idoneam nanciscereris occasionem. Denique post prandium allatus est liber Petri, et cuidam praeceptum est ut voce clamosa Petri opuscula personaret. At ille et Petri odio animatus, et vitis germine irrigatus, non illius qui dixit: Ego sum vitis vera [Joan. XV], sed illius qui patriarcham nudum stravit in area [Gen. IX], sonorius quam postulatum fuerat exclamavit. Post aliqua pontifices insultare, pedem pedi applaudere, ridere, nugari conspiceres, ut facile quilibet judicaret illos non Christo vota persolvere, sed Baccho. Inter haec salutantur scyphi, pocula celebrantur, laudantur vina, pontificum guttura irrigantur. Tunc aliquis Horatiano sale ludere posset:
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem.
Nam illud, quod idem poeta in alio carmine promit,
Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus . . . . .
ibi memoriter gerebatur. Quanto salubrius audiretur suavis poetae Galli sententia luculentis admodum versibus vigilata. Ait enim
Vina probo si pota modo, debentque probari
Si non pota modo, vina venena puto.
Sed lethaei potio succi pontificum corda jam sepelierat. Ecce, inquit satiricus;
. . . . . . inter pocula quaerunt
Pontifices saturi quid dia poemata narrent.
Denique cum aliquid subtile divinumque sonabat, quod auribus pontificalibus erat insolitum, audientes omnes dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in Petrum. Et oculos talpae habentes in philosophum: Hoc, inquiunt, sineremus vivere monstrum? Moventesque caput quasi Judaei, Vah, inquiunt, ecce qui destruit templum Dei [Matth. XXVII]. Sic judicant verba luminis caeci, sic virum sobrium damnant ebrii, sic contra organum Trinitatis disserunt calices facundi. Sic contra simplicem disputant cornuti. Sic sanctum canes, sic margaritas porci corrodunt. Sic sal terrae infatuatur. Sic legis fistula obturatur. Concionatur sapiens vir: Qui tangit picem inquinabitur ab ea [Eccli. XIII], quod nos alio possumus reddere versu: Qui tangit vinum inquinabitur ab eo. Biberat episcoporum sobrietas sanguinem uvae meracissimum, cujus integritatem aqua non devirginaverat, quia secundum Martialem:
Grande nimis scelus est sacrum jugulare Falernum,
Nec Bacchus lymphae conjugium patitur.
Impleverant primates orbis philosophi turis [al. gutturis] dolia sua vini do vino. Cujus calor ita incesserat cerebris, ut in somni lethargiam oculi omnium solverentur. Inter haec sonat lector, stertit auditor. Alius cubito innititur, ut det oculis suis somnum. Alius super molle cervical dormitionem palpebris suis molitur. Alius super genua caput reclinans dormitat. Cum itaque lector in Petri satis aliquod reperiret spinctum, surdis exclamabat auribus pontificum: 'Damnatis?' Tunc quidam vix ad extremam syllabam expergefacti, somnolenta voce, capite pendulo: 'Damnamus, aiebant.' Alii vero damnantium tumultu excitati, decapitata prima syllaba, ' . . . . namus inquiunt.' Vere natis, sed natatio vestra procella, natatio vestra mersio [al. immersio est]. Sic milites dormientes testimonium perhibent, quia nobis dormientibus venerunt apostoli, et tulerunt corpus [Matth. XXVIII]. Qui vigilaverat in lege Domini die ac nocte, nunc damnatur a sacerdotibus Bacchi. Sic morbidus medicum curat. Sic damnat naufragus in littore constitutum. Sic arguit innocentiam qui ad furcas ducitur suspendendus. Quid agimus, anima? Quo nos vertimus? Excideruntne tibi praecepta rhetorum, et occupata luctu, praepedita singultibus, dicendi ordinem non tenes? Putasne veniens Filius hominis inveniet fidem super terram? [Luc. XVIII.] Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Petrus autem non habet ubi caput suum reclinet [Matth. VIII]. Sic judicant in loco judicis sedentes rei, in loco vindicis innocentiae vexatores. Simul sunt omnia talibus judicibus, talibus actoribus depravata:
Hic satur, exiguo mavult turgescere somno,
Hic exporrectis ampullat verba labellis.
Hic loquitur nimis, ille tacet; hic ambulat, hic stat,
Alter amat fletus, alter crispare cachinnum.
Diversisque modis pax est vesania cunctis.
Quid hi tales egerint, quid decreverint jurisperiti? Evangelica lectio consolatur. Collegerunt, inquit, pontifices et Pharisaei concilium, et dixerunt: Quid facimus? quia hic homo multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Unus autem ex ipsis, nomine Bernardus abbas, cum esset pontifex concilii illius, prophetavit, dicens: Expedit nobis ut unus exterminetur homo a populo, et non tota gens pereat [Joan. XI]. Ab illo ergo die cogitaverunt condemnare eum, dicentes illud Salomonis: Tendamus insidias justo supplantemus ei gratiam labiorum [Sap. II]. Inveniamus radicem verbi contra justum [Job. XIX]. Facientes fecistis, et linguas vipereas in Abaelardum evaginastis. Subversi subvertistis, et vinum absorbuistis sicut qui devorat pauperem in abscondito. Inter haec Petrus orabat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa [Psal. C, 2]. Interdum illud Psalmistae sedulo ruminabat: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum [Psal. XXI]. Vere pingues, quorum colla thoris adipeis incrassata liquidam sudabant ad ruinam [f. aruinam]. Nec mirum. Visitaverant enim domestici fidei neutrius lacrymas in misericordia et charitate. Sedit autem in concilio vanitatis, contra psalmi XXV decretum quidam memoriae celebris episcopus, in cujus auctoritatem plurimorum se reclamabat assensus. Hic hesternam crapulam ructans, hujusmodi in concione sermonem evomuit: 'Fratres, Christianae religionis participes, omnium [al. communi.] periculo providete. Ne fides in vobis turbetur, ne sincerus columbae oculus turgente macula obducatur. Nihil enim prodest aliarum virtutum possessio ubi fuerit fidei defectio, juxta illud Apostoli: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII].' O Minervae lepos! o sales Attici! o eloquentia Tulliana! Hanc certe caudam non vult hic asinus. Talis finis tali capiti non respondet. Unde etiam qui faverunt, pressa fronte ruborem confessi sunt. Placet et non immerito hanc magni nominis umbram gregi illorum communicare, de quibus dictum est: Conceperunt ventum, et telas araneae texuerunt [Isa. LIX]. Praefatus vero episcopus etiam praemissis adjungens: 'Petrus, inquit, semper turbat Ecclesiam, semper excogitat novitatem. O tempora! o mores! Sic judicat de sole caecus. Sic pingit in ebore mancus. Sic urbem appretiatur asinus. Sic animales episcopi judicant sic casus ventilant, sic discutiunt rationes. Sic pugnant contra eum filii matris suae. Sic sues crassae adversus silentem grunniunt.'
Intra tot itaque et tantas angustias deprehensus Abaelardus ad Romani examinis confugit asylum. 'Filius sum, inquit, Romanae Ecclesiae. Volo causa mea quasi impii judicetur: Caesarem appello [Act. XXV].' At Bernardus abbas, in cujus brachio fidebat praesulum multitudo, non dixit ut praeses qui tenebat Paulum in vinculis: Caesarem appellasti, ad Caesarem ibis [ibid.], sed, Caesarem appellasti, ad Caesarem non ibis. Renuntiavit enim quae gesta fuerant Apostolico, et statim a Romana sede litem damnationis in Petrum per Gallicanam Ecclesiam volaverunt. Damnatur taliter os illud promptuarium rationis, tuba fidei, hospitium Trinitatis. Damnatur, proh dolor! absens, inauditus et inconvictus. Quid dicam? quidve non dicam, Bernarde?
Nil opus est bello, veniam pacemque rogamus,
Porrigimus junctas ad tua lora manus.
Jura cadent rerum, vertetur sanctio legum,
Si vis, si mandas, si sic decernis agendum;
Quem penes arbitrium est, et vis et norma loquendi.
Cujus unquam, Jesu bone, culpa tam caecos habuit judices, ut non utrinque causae latera ventilarent, ut non in quam potissimum partem jus vergeret elimarent? Isti, clausis oculis, palpant negotium, et quasi oculati rerum cognitores arcu iniquitatis intenso toxicum subito jaculantur. Quidquid intestinus odiorum furor, quidquid implacabilis amentiae turbo rotaret in Petrum, quidquid iniqua conflaret aemulatio, censurae apostolicae sobrium nunquam dormitare deberet acumen. Sed facile deviat a justitia, qui plus hominem quam Deum timet in causa. Verumque illud est quod per propheticum organum sonat: Omne caput languidum, a planta pedis usque ad cervicem, non est in eo sanitas [Isa. I].
Sed corrigere, inquiunt fautores abbatis, Petrum volebat. Si Petrum, bone vir, ad integrum fidei statum disponebas revocare, cur ei coram populo aeternae blasphemiae characterem impingebas? Rursusque, si Petro amorem populi tollebas, quomodo corrigere disponebas? Ex qua complexione in summam redigitur te in Petrum exarsisse non amore correctionis, sed desiderium propriae ultionis. Praeclare dictum est a Propheta: Corripiet me justus in misericordia [Psal. CXL]. Ubi enim deest misericordia non est correctio justi, sed barbaries incondita tyranni. Testatur etiam rancorem animi ejus epistola ad Innocentium papam directa, in qua sic stomachatur: 'Non debet, inquit, refugium invenire apud sedem Petri, qui fidem impugnat Petri.' Parce, parce, bellator inclyte. Non decet monachum sic pugnare. Crede Salomoni: Noli, inquit, nimium esse justus, ne forte obstupescas [Eccle. VII]. Non impugnat fidem Petri, qui fidem affirmat Petri. Debet ergo invenire refugium apud sedem Petri. Patere, quaeso, Petrum tecum esse Christianum. Et si vis, tecum erit Catholicus. Et si non vis, tamen erit Catholicus. Communis enim Deus est, non privatus. Sed si sedet sententia cordi, pergamus pariter contemplari quomodo Petrus fidem infestat Petri. Scribit enim Petrus ad ancillam Dei Heloissam sacris litteris apprime institutam, familiarem satis epistolam, quae inter reliqua horum etiam verborum redolet continentiam:
Soror mea Heloissa quondam mihi in saeculo chara, nunc in Christo charissima, etc. Vide supra, initio voluminis.
Haec de epistola Petri ad verbum excerpenda putavi, ut liquidum fieret quomodo Petrus impugnaret fidem Petri. Nunc, rigide censor, adesto, et fidem Petri sincero perpende judicio. Dixisti: 'Non debet refugium invenire apud sedem Petri, qui fidem impugnat Petri.' Hoc per se dictum quoddam esset eminens et generale verum. Sed quia personaliter dixisti de Petro, convinco te sentire contraria vero. Non enim Petrus arguit fidem, ad cujus lineam vitam suam disponit; nec alienus est a Christi portione, cujus se tam humiliter insignivit nomine. Deberet ergo refugium apud sedem Petri invenire, si non illecebrae tui eloquii clausissent viscera misericordiae Romanae Ecclesiae. Sed, dum tu Petro clementiae ostium obstruis, conceptae vesaniae signanter impetum prodis.
Hic fortasse, inquies: 'Nimia super me lacessit injuria. Zelus domus Dei comedit me, eo quod lepra insanae doctrinae macularet corpus Ecclesiae. Cui obviandum in ipso statim nequitiae semine putavi, ne late serperet vis veneni. Nonne caute consulteque egi, quod foedum illud sacrilegumque dogma manuali quodam indiculo complosi, ne scilicet breviter volentibus attingere summam rei, onerosum esset ire per spatiosos saltus voluminum Abaelardi.' Ad haec ego: 'Laudo te, Pater, sed in hoc non laudo. Indiculum vidimus, in quo non Petri dogmata, sed nefandi commenti capitula legimus, quod scilicet Pater sit omnipotentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus nulla potentia; quod Spiritus sanctus, licet sit ejusdem substantiae cum Filio, non tamen est de eadem substantia; quod homo sine nova gratia possit operari; quod Deus non possit plus facere quam facit, nec melius facere quam facit, nec aliter facere quam facit; quod anima Christi non descendit ad inferos. Haec et alia indiculus tuus continet, quorum quaedam, fateor, Petrus et dixit et scripsit; quaedam vero neque protulit neque scripsit. Quae autem dixerit, et quae non dixerit, et quam Catholica mente ea quae dixerit senserit, secundus arrepti operis tractatus Christiana disputatione ardenter et impigre declarabit. Nam talia sunt quae dilui debent atque refelli, ut non immerito proprio reserventur volumini.' Nunc illud est acriter persequendum, cur vir sanctus, et in ore famae nominatissimus, qui quaedam perenni sepelienda silentio scriptis propriis tradidit, Petro Abaelardo haereseos crimen impegerit. Rata namque est fama et ab antiquo quasi, naturae legibus promulgata, neminem de simili crimine quempiam posse convincere. Quod dum fecisti, et imprudenter et impudenter egisti.
Petrus erraverat: esto. Tu, quare errasti? Aut sciens aut nesciens errasti: Si sciens errasti, hostis Ecclesiae comprobaris; si nesciens errasti, quomodo es defensor Ecclesiae, qui errorem nescis discernere? Errasti vere, dum originem animarum de coelo asseruisti esse. Quod qualiter in libro astruas, quoniam utile et facile est cognitu, sagaci lectori ab altiori cardine retexam. Est liber, quem Hebraeus Firasirim, Latinus nominat Canticum canticorum, cujus littera vigilantibus animis, divinae cujusdam intelligentiae sudat arcanum. Ad hunc librum Bernardus manum expositionis applicat, ut ab hirsutis litterae opusculis egregii sensus frugem eliciat, utitur sane mediocri et temperato genere dicendi. Sed libet paululum percunctari cur Bernardus post tot illustrium virorum sudores, qui in praefato opere sua ingenia contulerunt, tam immensae majestatis volumen tentavit in lucem proferre? Nam, si majores nostri plenarie sufficienterque libri hujus latebras produxerunt in solem, miror qua fronte ausus tuos extenderis in opus elimatum ad unguem. Quod si aliqua sunt tibi revelata sacramenta, quae eorum notitiam fugerint, non invideo: imo labori vehementer applaudo. Sed, cum eorum expositiones commentumque tuum studiosis revolvo manibus, nihil te novi dixisse comperio: imo sensum alienum verbis tuis vestitum deprehendo. Supervacua igitur explanatio tua esse videtur. Ac ne quis me putet improbabilia prolocutum, proferam super hunc librum quadrigam expositorum, Origenem scilicet Graecum, Ambrosium Mediolanensem, Retium Augustodunensem, Bedam Angligenam. Quorum primus cum in caeteris libris, ut ait Hieronymus, vicerit, in Canticis canticorum se ipsum vicit. Secundus vero probabili et erudito sermone Sponsi Sponsaeque firmavit amores. Tertius perplexitatem voluminis sublimi ore disseruit. Quartus autem ejusdem libri opaca septem libris absolvit Post tales itaque et tam industrios viros, Bernardus arat, quasi aliquid intentatum nostri majores reliquerint. Possemus sane lucubrationibus diserti hominis acquiescere, nisi potius tragoediam videretur quam commentarios texere. Patefacta namque quadam parte operis, repente mortem sui fratris inducit, in cujus funeris prosecutione duos pene quaternos consumit. Quod quam ibi discrepans et inconcinnum fuerit, paucis expediam. Liber ille Salomonis in sancti Spiritus officina conflatus, Christi et Ecclesiae sub sponsi sponsaeque typo maritat amplexus. Porro nuptiis gaudia consonant. At Bernardus aut rerum obscurarum taedio victus, aut negligens Apostoli dictum suadentis gaudere cum gaudentibus [Rom. XII], mortuum suum ducit ad nuptias: Cum scriptum sit: Non est Deus mortuorum, sed viventium [Marc. XII]. Discumbente itaque sponso in sponsae gremio, et juvenculis sponsi sponsaeque juvenculabus alterna jucunditate plaudentibus, tuba funebris subito clangit. Epulae in luctum eunt, organa vertuntur in funus. Tragoedia risum procerit nuptiarum. Non discretus, non elegans citharista fuisti, qui funebres modulos regio convivio praesentasti? Quis unquam somniavit tale portentum? Solemus ridere picturas incipientes ab homine et in asinum desinentes. Revolve, quaeso, prisci super hunc librum monumenta ingenii, et nullum reperies qui in hujusmodi materia tristia laetis confoederet. Unde Retii Augustodunensis aurea sic depromit camoena: 'Mos est, inquit, generosae materiae observandus, sponsi sponsaeque tripudia festiva tuba persultent. Neque enim in funera fas distrahi animum, quoniam ad exponendum Cantica nuptiarum invitat alacritas convivarum. Sed, quoniam tantae facultatis ratio in nobis vel nulla est, vel admodum orba, ejus innitar gratiae, qui per Evangelium suum sonat: Sine me nihil potestis facere [Joan. XV]. Neque certe mihi deficiet transitorium verbum, cum credam in Verbum quod est in principio apud Deum [Joan. I]. O vox Catholico digna doctore! o fidelis confessor gratiae! Recte perpendiculum sui judicii vir sapiens lineavit, qui moerorem a gaudio tanto interstitio sequestravit. Tu vero terminos transgrediens, quos posuerunt patres tui, Cantica in elegos, carmina in threnos sorte miserabili convertisti. Quod si tibi deessent ecclesiasticae scita censurae, recolere poteras etiam gentilis instituta prudentiae. Nam, cum Zeuxis pictor eximius simulacrum Helenae pinxit, non ei brachia simiae, nec chimaerae ventrem, nec caudam piscis aptavit; sed humanorum membrorum expolitione perfectum publicis usibus [f. visibus] propalavit, alioquin indecens et ridiculosa esset pictura. Unde Horatius in Arte Poetica:
Humano capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas,
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne:
Spectatum admissi risum teneatis amici?
Concedit ars quod velis incipias, sed non ut quemlibet finem coeptis tuis supponas. Unde idem poeta paulo post scripsit:
. . . . . . . . . . . . . . . . . pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas:
Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
Serpentes avibus generentur, tigribus agni.
Velut aegri somnia operis tui vanae species finguntur,
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ut nec pes, nec caput uni
Reddatur formae . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Purpureus late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
At ne quis fautorum tuorum obloquatur,
Scimus inurbanum lepido seponere dicto,
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Quid plura? Tota Ars Poetica jurata contra te bella suscepit. Deberes revera ingenii tui puerperium, juxta ejusdem poetae institutionem, nonum premere in annum; ut male tornatum opus rursus liceret incudi reddere, et curare ne te lunae labor offenderet. Deberes utique festinantiam emissionis differre, cum scriptum sit:
. . . . nescit vox missa reverti.
Laudamus in te, Pater, venam ingenii, sed artis culpamus inscitiam. Inde est quod veteres diffinierunt ingenium esse mutilum, nisi opem artis sibi asciscat. Laudantur sales Lucilii, et tamen mordetur quod incomposito currat pede:
Impostos versus componit et arte carentes
Ennius ingenio dives, et arte rudis.
E quibus est ille:
Omnes mortales sese laudari exoptant.
Sed quoniam lippis et tonsoribus claret quod non recte lamenta epithalamio conjugasti, libet aliqua de ipso boatu tragico speculari. Inter caetera, ni fallor, oratoris nostri lugubris musa sic calculat. 'Decessit frater a vita, imo ut rectius fatear, mortem reliquit pro vita. Frater, inquam, decessit, tenor continentiae, morum speculum, vinculum religionis. Quis ulterius vegetabit me ad laborem? Quis amplius leniet moerentem?' Et post aliqua: 'Bos bovem requirit; se quod solum putat, frequenti mugitu pium testatur affectum. Bos, inquam, bovem requirit, cum quo ducere collo aratra consuevit.' Pulchrum quidem est et tinnulum quod Bernardus loquitur; sed de alio sudore pretium nomenque venatur. Ambrosius enim haec verba syllabatim in querimonia illa posuit, quam de excessu Satyri amici sui mulcebri dealbatoque stylo procudit. Itaque Bernardus in hoc planctu adeo est vehemens, adeo pertinax, adeo vivus, ut legenti cuilibet constans sit eum non veros fletus edere, sed verba quibus veri questus exprimantur effundere. Aiunt tamen quidam insulsi, seductorio ejus linguae moderamine seducti, qui corpus verborum diligunt, animam autem rationis spernunt, eum tam facundia sublimi in lamentis illis uti, ut nulla modernae eloquentiae facultas ei valeat exaequari. O falsi judices eloquentiae, quos projicit vocis ventus ut pulverem a facie terrae. Quaenam ibi sententiarum vis? quae pocula rationum? Totus in verbis fluctuat, et mors ridiculi syllogismi rotatur in circulo. Unde poeta: Citharoedus, inquit,
Ridetur corda qui semper oberrat eadem.
Laeta verborum gramina sata instrangulant sententiarum. Aut fortasse idem dicendo multipliciter, Ulyssem simulare volebat. De quo scriptum est:
Ille referre alii saepe solebat idem.
Sed non talibus instrumentis mortuus suscitatur, nec eloquentiae praestigiis vita mortuo comparatur. Unde cujusdam distichon egregie sonat:
Cur dantur frustra pro psalmis carmina pulchra?
Plus prodesset ei ter: 'Miserere mei.'
Quod si dolorem suum delinimentis facundiae remedioque carminis evaporare nolebat, cur non saltem super hoc proprium separatim opusculum condebat? Nec deerant a quibus talis materiae mutuari posset exemplar. Socrates mortem sui Alcibiadis philosophici vigoris ubertate testatur. Plato Alexim puerum, cni amatorias cantiunculas composuerat, insigni titulo ducit ad tumulum. Taceo Pythagoram, Demetrium, Carneadem, Possidonium, reliquosque, quorum excellentia Graecia superbit, qui, teste Hieronymo, diversis saeculis, diversis libris diversorum lamenta minuere sunt conati; praeterea Anaxagorae laudatam semper sententiam, qui, cum ei nuntiaretur filium obisse, fletu represso: 'Sciebam, inquit, me genuisse mortalem.' Et, ut peregrina omittens, ad nostra veniam: Tullius eloquii Romani maximus auctor consolatorium de morte filii sui librum edidit, cui praeclara magnorum virorum monumenta quasi stellas micantes impressit. Hieronymus dolori, quem de morte Nepotiani conceperat, plausibili medetur eloquio. Ambrosius, de quo praefatus sum, duos libros de excessu dilecti sui Satyri suavi stylo edisserit. Ad horum normam planctum tuum texere debebas, non immemor illius vulgaris proverbii:
Vicini barbae propriam debes simulare.
Sed quoniam super hoc satis abundeque digessimus, tempestivum est illud capitulum in eodem libro visitare, in quo animarum originem de coelis fabularis esse. Ubi sic recolo te locutum: 'Merito dixit Apostolus: Nostra conversatio est in coelis [Philip. III].' Haec verba tua subtiliter explorata, Christianae mentis palato haeresim sapiunt. Si enim idcirco animae originem de coelis astruis, quia quandoque beata futura est in coelis, eadem ratione corporis origo erit in coelis, quia quandoque beatum futurum est in coelis. Sed ad hoc intimandum talia verba se non accommodant. Aut si ideo animae originem coelestem ascribis, quia olim orta, id est facta sit in coelis, quod quidem verborum talium resultat intentio, pravitatem Origenis incurris, qui in libris Periarchon Pythagoreum Platonicumque dogma secutus, originariam in coelo sedem animabus disponit. At quoniam de anima mentio se ingessit, non absurdum est commemorare quae altercationis varietas occupaverit de animarum origine. Aiunt philosophi, quorum duces sunt Plato et Pythagoras, quibus et tu ex parte maxima acquiescis, animas scilicet olim ab initio factas conditasque in thesauris Dei: indeque ob antiquum vitae contagium in corporum ergastulum lapsas, rursusque, si corpus juste gubernaverint, ad antiquae honestatis vultum meritorium vehiculo redituras ferunt. Et haeretici animam partem esse divinae substantiae contenderunt, occasionem hujus fabulae inde rapientes, quod scriptum est in Genesi: Et sufflavit Deus in faciem ejus, scilicet Adae, spiraculum vitae [Gen. II]. Contra quos intonat breviter Augustinus: 'Flatus, inquit, ille dicitur qui hominem animavit. Factus est ab ipso, non de ipso, quia nec hominis flatus hominis pars est, nec homo eum facit de seipso, sed ex aereo halitu sumpto et effuso.' Item fuerunt quidam crassis ignorantiae tenebris obvoluti, qui venire animas ex traduce delirabant: quos confutare, quodammodo est eorum ineptias roborare. His tribus naeniis [f. nodis] quasi rationi adversis orthodoxae veritatis gladio amputatis, asserunt sancti Patres noviter creatis corporibus creatas noviter animas quotidie infundi, juxta id Evangelii: Pater meus usque modo operatur, et ego operor [Joan. V]. Tu itaque a doctrinae salutaris tramite devius, in philosophorum scopulos ruis. Et dum dignitatem animae jactitas, originem ei sideream flore jejuni eloquii nundinaris. Quod si in Petri opusculis hujus vecordiam reperisses, non est dubium quin eam inter illa quae peperisti, capitulorum monstra locasses.
Hinc ad alios tui ingenii fructus articulus est vertendus. Quaerit a te vir collo inflatus Romano quid sit diligendum, et quomodo. Cui sic rescribis: 'Orationes a me, Aimerice, et non quaestiones flagitare solebas;' et post pauca: 'Quaeris quid sit diligendum. Cui breviter respondeo: Deus.' Homo Romanus, grossus camelus, Gallicano argumento gibbosus trans Alpes saltat, ut quid sit diligendum inquirat, quasi juxta se non habeat qui rei hujus sibi notionem infundat. Cui noster philosophus mandat non virtutem esse diligendam, ut Chrisyppus; nec voluptatem, ut Aristippus, sed Deum, ut Christianus. Acutulum sane responsum, et docto homine dignum. Sed quaenam abjecta muliercula, quisnam hoc ignoret extremus idiota? Sic philosophantur in textrinis aniculae. Sic propositiones Dagani cum joco mirari solemus. De cujus propositionibus aliquas exempli gratia interseram: 'Filius, inquit, sum matris meae. Placenta est panis. Caput meum est grossius pugno meo. Cum meridies est, dies est.' Quis est, cui audita tam ridicula veritate, labia risu non quatiantur? Similiter et cum Bernardus dixit Deum esse diligendum, verissimum quidem dixit et venerabile verum; sed ad hoc dicendum pro nihilo aperuit os suum. Nemo enim de hoc dubitat. Sperabat enim Romanus aliquid secreti audire, et archimandrita noster tale quid intonat, quod quilibet rusticus valeret respondere. Et tamen, dum Deum diligendum esse pronuntiat latenter, ferit Romanum, qui in curia papae non Deum didicerat amare, sed aurum. Sequitur postea de modo diligendi: 'Modus, inquit, est sine modo diligere.' Aimericum, sic enim dictus est, ad quem scribis, quasi lacteo succo pavisti, dum Deum diligendum aperte pronuntiasti. Nunc eum subito ad altiora subrigens [f. suberigens] dicis quod modus diligendi Deum sit sine modo diligere. Qui quaesiverat quid esset diligendum, de quo nec pauperculus Christianus quidem haesitaret; quomodo poterit hanc subtilitatem intelligere, quod modus diligendi Deum sit sine modo diligere? In quo impossibile quiddam spondere videris. Cum enim stabile fixumque sit Deum ea magnificentia esse praeditum, ut nequaquam nostra in illum dilectio ejus dignitati aequipollenter respondere sufficiat, quomodo sine modo diligemus, quem cum modo diligere non valemus? Quomodo, inquam, porrigetur dilectio ultra modum, cum semper remaneat citra modum? Aut si sic intellexisti 'sine modo diligere,' id est diligere quod non perveniatur ad congruum diligendi modum, ridiculam intelligentiam portendit somnium tuum. Dum itaque rhetoricari voluisti, et obscuritatem dedisti et quiddam inopium atque impossibile confecisti, dum Deum sine modo diligendum docuisti.
Quanto rectius hic qui nil molitur inepte?
Jesus Christus scilicet, qui per Evangelium suum diligendi modum exprimens: Diliges, inquit Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis [Matth. XXII]. Hic nullus eloquentiae fucus, sed mera tantum veritas simplici et absoluto est expressa eloquio. Hic Romanus aurem accommodet. Hic superbiae strumam deponat camelus, quia Jesus hic nil impossibile pronuntiat. Jesus, inquam, sententiae lucem tenebris eloquii non involvit, ut Bernardus, qui rei venerabilis majestatem exquisito quodam obnubit verborum adulterio. Vir sapiens, inquit Horatius,
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem.
Cogitat . . . . .
Quod Bernardus male attendit, qui quod Jesus nudo patuloque ore, nube sermonis ab intelligentiae via secludit. Horum et his similium ludicrorum mensuram confertam et coagitatam in libellorum tuorum, Bernarde, sinum dedisti. Quod reprehendere facile poterit, quem oculatum eruditio reddidit. Quae si unguetenus persequi vellem, longitudo certe dictaminis lectorem etiam repelleret diligentem.
Cum itaque tantas trabes loquaris, cur Abaelardi festucas in trabes commutare moliris? Non est negotium misericordis culpam augere, sed minuere. Unde Psalmista cum dicturus esset: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine [Psal. C], commode misericordiam praeposuit judicio, quasi diceret: Immense Deus, scio quia misericors es et justus; sed in altero mea salvatio, in altero mea damnatio: primoque misericordiae canticum libentius volo. Scriptum est in Isaia: Et convertent gladios suos in vomeres [Isa. II]. Gladii enim in vomeres convertendi sunt, non vomeres in gladios, quia et mali ad tranquillitatis bonum trahendi sunt levitate correctionis; et boni ad discordiam commonendi non sunt asperitate invectionis.
His et aliis delinitus exemplis, Petrum, si errore sauciatus esset, jumento tuo deberes imponere, et sic ad stabulum universalis fidei revocare. Plures Catholici quaedam culpanda dixerunt, nec tamen ob id haereticorum collegio sunt ascripti. Duo dixit Hilarius erroris expugnator, propugnator Ecclesiae, in quibus eum non audit sobrietas Ecclesiae. Primum, quod Christum nil in passione doloris sensisse asseruit. Contra quem sententiam Claudianus presbyter Lugdunensis, vir Christianissimus, et tam subtilis ad disputandum quam artifex ad loquendum, sic personat: 'Si Christus nil in passione sensit doloris, non vere passus est; et si vere non passus est .' Secundum, quod nullum incorporeum dixit esse creatum. 'Nec igitur, inquit Claudianus, anima, cum sit incorporea, est creata. Quod si creata non est, nec creatura Dei est.' Sed non ob hoc, ut ait idem Claudianus, scientia doctoris perdit meritum confessoris, quia Ecclesia bono filio indulsit quod humana opinio minus caute disputavit. Procul dubio si haec Petrus dixisset, eum esse lapidandum rigoris tui severitas sanxisset.
Beatus etiam Hieronymus in libro contra Jovinianum De nuptiis quaedam disserit. Et praecipue illo loco, ubi sententiam Apostoli inducit, quae in hunc modum se habet: Bonum est mulierem non tangere [I Cor. VII]. Cui Hieronymus subjungit: 'Si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere. Nihil enim bono contradictorium est praeter malum.' Argumentum hoc scit esse frivolum, quisquis disputandi disciplina se profitetur imbutum. Nam similiter bonum est carnem non comedere, et vinum non bibere; nec ideo sequitur quod sit malum carnem comedere et vinum bibere. Quod quidam asserentes inter haereticos recepti sunt. Sed tamen paulisper concedatur, ut malum sit, juxta Hieronymum, mulierem tangere. Ex quo quanta sequatur absurditas, nexus ipse rationis ostendit. Nam si malum est mulierem tangere, malum est cum muliere coire. Neque enim potest fieri ut bonus sit coitus si malus est tactus. Et si malum est cum muliere coire, malum agit quisquis cum muliere coit. Peccant ergo conjugati legitime utendo coitu conjugali. Nam etiam coeundo mulierem tangunt. Igitur ut male non agant mariti, feriabuntur ab uxoribus. Aut, si necesse erit coire, ita coeant ut mulierem non tangant. Sed hoc impossibile est fieri. Sequitur ergo conjugalis boni naufragium, quod ad remedium mortalis luxuriae superna industria praeparavit. Nam si conjugium coitum non excusat, eant mariti, certatim agant poenitentiam, eo quod cum uxoribus suis aliquando coierunt. Alias in eodem libro Hieronymus inhumanius de nuptiis disputat super illum Apostoli locum: Melius est nubere quam uri [ibid.]. Sed si bonum est nubere, quare malo comparatur? Nemo enim ratione malum bono comparat. Uri certe malum est, et nubere mali hujus respectu bonum est. Quod autem respectu mali bonum sit, simpliciter bonum non est. Ex his Hieronymi verbis distincte colligimus nuptias non esse absolute bonas. Perit igitur nuptiale bonum. Nam nuptiale bonum secundum Hieronymum non est bonum, nisi quia uri est majus malum quam ipsum. Multos fideles viros, inter quos et Pamachium senatorem, scandalizavit haec effera austeraque disputatio, doloremque suum scriptis super hoc epistolis eidem Hieronymo testati sunt. Quod si Petrus tam crudeliter contra nuptias declamasset, profecto Bernardus in ejus exitium conjugatorum cohortes armasset.
Augustinus erroribus suis inimicus eos libro Retractationum purgandos committit. Lactantius, de quo ipse Augustinus asseverat quod multo auro suffarcinatus exierit de Aegypto, cum ore fulmineo contra gentes Christum deffendat, quaedam absona de dogmatibus Ecclesiae postea somniat. Longum est recensere veterum syngrapha tractatorum, quae non sunt sic ad purum excocta, ut non inveniantur in eis multa quae virga correctionis essent dignissima. Verax namque est Jacobi apostoli sententia: In multis, inquit, offendimus omnes. Si quis autem in verbo non offenderit, hic perfectus est vir [Jac. III]. Itaque si Petrus in verbo offenderat, judicandus a te, misericordiae potius blandum deberet sentire tactum quam iracundiae incentivum. Aequum erat te reminisci quod Habacuc propheta [cap. III] Deo decantat, dicens: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Vide quid distet inter iram Dei et iram hominis. Cum homo irascitur, clementiae ab ejus pectore mentio exsulat. Cum autem Deus irascitur, per ingenitae bonitatis affluentiam misericordiae recordatur: recordatur non sine oblivione, qui irascitur sine commotione. Magnus Dominus noster, qui sic tentat summa, ut curam inferiorum non negligat. Hujus imaginem aemulari, hujus te oportebat vestigia totis conatibus amplexari, ut calculo quem forcipe tulerat angelus de altari, purgares vitium labiorum Petri. Nec ignorare jus erat te hominem esse, quem et culpae lubricum trahere ad poenam et medicus gratia reparare posset ad veniam.
His ita decursis, silentium imperat prolixitas orationis. Et quoniam vox lassata refrigerii portum jam expetit, ob recreandum lectoris fastidium debitus primo volumini terminus affigetur, ut ad ea quae promisimus enodanda secundi luctamen laboris officiosius accingatur.
Apologia Berengarii Pictavensis contra Sanctum Bernardum Claraevallensem abbatem et alios qui condemnaverunt Petrum Abaelardum.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |