IX. HOC anno, regis decimo quinto, magna grassata est pestis tam Londini quam in aliis regni partibus. Itaque rex post loca crebro mutata (sive ut a contagione tutior esset, sive ut occasionem colloquii cum archiduce praeberet, sive ob untrunque) Caletum cum regina sua transfretavit. Postquem rex Caletum venisset, archidux statim ad eum honorificam legationem misit, tam ut de adventu regis in eas partes gratularetur quam ut significaret se praesto esse (si regi placeret) praesentia sua obsequium ei deferre. Sed simul legati regi intimarunt ut locum congressus designaret extra aliquod munitum oppidum aut castellum, quoniam hoc regi Galliae simili occasione denegasset. Quamvis autem (ut aiebat) non exiguum discrimen inter illos duos reges agnosceret, tamen ab exemplo se metuere ne forte illud ipsum a rege quopiam in posterum, cui minus quam regi Henrico fideret, postularetur. Rex comitatem archiducis sibi gratam esse, excusationem autem probatam esse ostendit, et locum ad aedem Sancti Petri extra Caletum colloquio designavit. Simul etiam archiducem legatis a se missis honoravit. Hi fuerunt baro de Sancto Ioanne et unus ex secretariis regis, quos archidux eo honore excepit ut ad missam celebrandam Sancti Audomari profectus medius inter baronem de Sancto Ioanne a dextra et secretarium a sinistra equitaret. Die ad colloquium assignato rex equo vectus ad nonnullum ab aede Sancti Petri intervallum in occursum archiducis perrexit. Cum appropinquasset, archidux propere de equo descendit, et ad stapedem regis tenendum se obtulit. Id rex nullo modo permittere voluit, sed cum et ipse ab equo descendisset, magnis cum amoris indiciis se mutuo complexi sunt, atque in locum in templo ad hoc ornatum ad longum tempus collocuti sunt, non solum tractantes de foederum praeteritorum confirmatione et commerciorum libertate, sed etiam de nuptiis reciprocis inter Henricum ducem Eboraci filium regis secundogenitum et archiducis filiam, et rursus inter Carloum archiducis filium primogenitum et Mariam filiam secundogenitam regis. Verum gemmulae istae immaturarum nuptiarum nihil aliud erant quam vota quaedam principum amicorum et aurae benevolentiae, etsi alterum matrimonium postea tractatu conclusum, sed minime consummatum, fuerit. Verum toto illo tempore quo principes isti inter se conversebantur in suburbiis Caletis, mira fuit inter eos cordialis et intimi amoris demonstratio, praecipue ex parte archiducis. Qui (praeterquam quod esset princeps humanissimus et moribus suavissimus), conscius sibi quam morose et parum amanter rex a consilio suo tractatus fuisset in negotio Perkini, omnibus modis contendit ut pristinum in regis benevolentia locum recuperaret. Atque insuper patris et soceri sui monitis perpetuo obsessus erat, qui (propter odium suum et suspiciones adversus regem Gallum) semper archiducis aures obtunderunt ut super amicitiam regis Angliae veluti anchoram iaceret. Hac data occasione eorum monita et praecepta exequi gaudebat, regem appellans patronum suum et patrem et protectorem (nam haec ipsa verba rex literis suis postera inseruit ad civitatem Londini missis, quibus humanitatem archiducis prolixe commendavit) cum aliis verbis honorificentissimis quae amorem suum et observantiam erga regem testarentur. Venerunt etiam Caletum ad regem praeses Picardiae et balivus Amieni a Ludovico rege Gallo missi, tam ut honorem ei exhiberent quam ut certiorem eum facerent de victoria sua et subiugatione ducatus Mediolanensis. Rex visus est sibi complacere in honoribus qui illi durante mora sua Caleti ab exteris exhibiti erant. Etenim Caleto fuse de iis scripsit ad maiorem et senatum Londinensem, quod (haud dubie) caussam multis sermonibus in urbe praebuit. Rex enim, etsi cives sibi conciliare non poterat modis ab Edwardo Quarto usitatis, tamen affabilitate et aliis favoribus regiis eos semper devinciebat seque illis multum dabat.
2. Hoc etiam anno mortuus est Ioannes Mortonus archiepiscopus Cantuarienses et cardinalis, summusque etiam Angliae cancellarius. Vir prudens erat et eloquens, sed ingenio asperio et impersio, regi acceptissimus sed nobilitati invisus, populo itidem odiosus. Neque ex benevolentia aliqua nomen eius omissum est in catalogo adulatorum regis quos edictum Perkini perstrinxit, sed eum nolerunt reliquis admiscere, quoniam imaginem et superscriptionem papae in se habuit, cardinalitus scilicet honore impressam. Regem sibi obstrinxerat consiliorum occultatione et diligentia, sed praecipue quod regi in fortuna sua minore fidum se praebuit, et simul quod (affectu suo secreto) invetera malitia non vacabat adversus familiam Eboracensem, sub qua calamitates nonnullas subierat. Quinetiam libenter invidiam a rege in se derivabat, etiam plus quam rex vellet. Rex enim subterfugia non quaerebat sed invidiae in os se obiicere solebat, et cupiditates suas aperte praeferre, id quod invidiam contra eum auxit sane sed minus audere effecit. Verum, quatenus ad duras illas regis exactiones, tempus postea prodidit episcopum istum regis ingenio obsequendo illi potius temperavisse. Sub Richardo Tertio custodiae commissus fuerat in domo ducis Buckinghamiae, quem ad defectionem a Richardo secreto impulit. Sed postquam dux negotio se implicaret episcopumque praecipuum sibi in tempestate gubernatorem navis fore sperasset, episcopus in scapham transiliverat et trans mare profugerat. Verum utcunque iste vir laudandus aut reprehendus occurrat, certe felicissimam memoriam meritus est, eo quod principale fuerat instrumentum in coniunctione duarum rosarum. Grandaevus admodum mortuus est, sed corpore validus et animi facultatibus integris.
3. Anno sequente, qui fuit sextus decimus regis annusque domini millesimus quingentesimus, iubelaeum Romae celebratum est. Verum papa Alexander, quo impensis et periculo longi itineris ad Romam usque parceret, consultum putavit gratias eas spirituales per viam permutationis transferre ad eos qui certas pecuniae summas solvissent, cum minus grave esse eas in patria quemque sua recipere. Quo nomine in Angliam missus est Iasper Pons Hispanus, papae commissarius, meliore iudicio electus quam fuerant illi qui nonnullis annis post in Germaniam a Leone papa missi sunt. Etenim negotium magna cum prudentia et specie sanctitatis Pons iste gessit. Ita ut amplissimas pecuniarum summas intra hoc regnum Angliae in usum papae corrogaverit exiguo aut nullo scandalo. Opinio prava increbuerat regem pecuniae participasse. Verum apparet ex literis cardinalis Adriani regis pensionarii ad regem post aliquot annos missis hoc minus verum fuisse. Etenim cardinalis iste a rege adhibitus ut papae Iulio persuadere bullam dispensationis pro matrimonio inter Henricum principem et dominam Catharinam ineundo expedire, papamque in ea concedenda difficiliorem expertus, pro principali argumento merito regis erga eam sedem usus est quod pecuniae illae, quam Pons intra Angliam collegit ne denarium quidem tetigerat. Verum, quo clarius elucesceret (ad populo satisfaciendum) pecuniam istam sacram fuisse, idem nuncius breve regi a papa detulit, per quod rex excitatus et summonitus fuit ut in persona propria bello sacro contra Turcam interesset. Quoniam papa (ex collicitudine patris univeralis), quasi sub oculis cernens successus et progressus magni illius fidei hostis, multas consultationes in conclavi, praesentibus legatis principum exterorum, circa bellum sacrum et generalem principum Christianorum in Turcam expeditionem suscipiendam habuisset. In quibus consultationibus decretum fuisset ut Hungari, Poloni, et Boemi Thraciam bello invaderent, Galli et Hispani Graeciam, papa vero (promptus ad se immolandum pro caussa Christiana) in persona et comitatum regis Angliae, Venetorum, et aliorum statuum qui mari pollerent navigaret cum classe potentissima per mare Mediterraneum usque ad Constantinopolim. Quodque in hunc finem sanctitas sua nuncios ad omnes principes Christianos misisset, tam ut cessatio fieret omnium dissidiorum et querelarum inter se quam ut apparatus bellici et contributiones pecuniarum sine mora fierent ad sacra hoc incoeptum ad exitum perducendum.
4. Huic papali legatione rex (de animo et consiliis papae bene informatus) responsum dedit magis solenne quam serium significans. Nullum in terra principem seipso promptiorem aut obsequentiorem futurum, tam persona propria quam universis suis copiis et fortunis, ad bellum hoc sacrum ineundum. Verum tantam esse locorum distantiam ut nullae maritimae copiae a se apparandae et cogendae nisi duplici sumptu instrui possint et duplici etiam (ad minimum) mora quam posset fieri a regibus quorum territoria magis essent propinquo. Praeterea nec structuram navium suarum (cum nullas haberet triremes) neque experientiam nauarchorum et nautarum suorum illis maribus tam apte convenire posse quam nationum illarum. Itaque consultius facturam suam sanctitatem si ab uno ex regibus illis qui commodius posset impetraret ut se mari comitaretur. Quo pacto omnia et minore impendio et maiore celeritate confici possint. Quinetiam emulatio et divisio circa imperium exercitus quae inter duos reges, Gallum et Hispanum, intervenire fortasse possit, si uterque in bello terrestri super Graeciam procederet, prudenter evitaretur. Se vero pro sua parte auxiliis et pecuniis non defuturum. Nihilominus si uterque rex hoc facere recusaret, se potius quam sanctitas suas sola navigaret, quam primum posset eidem inserviturum, sub conditione tamen ut primo discordias omnes inter principes Christianos depositas et sedatas videret quemadmodum ipse ex sua parte nullis omnino implicatus esset. Atque simul oppida aliqua munita ad littora Italiae in manus suas traderentur, quae hominibus suis et praesidio et receptui esse possint.
5. Cum hoc responso reversus est Iapar Pons neutiquam tristis. Attamen haec regis declaratio (utcunque superficialis) ei talem apud exteros existimationem peperit ut non diu post ab equitibus Rhodi electus esset ordinis illius protector, omnibus rebus in multiplicationem honoris cedentibus regi qui tantam obtinuerat famam prudentiae et in rebus civilibus peritiae.
6. His duobus posterioribus annis in iudicium vocati sunt quidam haeretici, quod tempore huius regis rarum admodum erat et, si aliquando contigerat, poenitentiis potius quam igne luebant. Rex (licet scholasticus non esset) tamen honorem sortitus est ut Cantuariae unum ex iis convinceret et ad sanitatem perduceret.
7. Hoc etiam anno, licet rex a spiritibus et illusionibus non esset vexatus, quos aspersione partim sanguinis partim aquae abegerat, attamen apparitionibus quibusdam inquietabatur, semper ab eadem regione se ostentibus, familia scilicet Eboracensi. Evenit ut comes Suffolciae, filius Elizabethae (sororis natu maioris Edwardi Quarti ex Ioanne duce Suffolciae secundo eius marito) et frater Ioannis comitis Lincolniae, qui apud praelium de Stoke occubuerat, vir iracundus et cholericus, hominem in irae fervore occideret, cuius criminis rex ei gratiam fecit. Verum aut ut ei nubem quandam infamiae impingeret, aut ut sensum gratiae suae maiorem incuteret, eum palam in iudicium produxit et diploma condonationis suae aperte allegare voluit. Hoc in comite illum effectum peperit quem similibus caussis in animus elatis parere consuevit, nimirum ut ignomina altius insideret quam gratia. Itaque infensus animi clam in Flandriam aufugit ad materteram suam ducissam Burgundiae. Rex hac re turbatus nonnihil est, sed prioribus periculis edoctus ut lenibus et tempestivis uteretur remediis, nunciis benignis ita eum emollivit (ducissa etiam Margareta tot in alchymia sua frustrationibus fatigata, ideoque a novis expermentis facta aliena, partim etiam non nihil dulcorata quod eius nominis in confessione Perkini nulla facta fuerat mentio) ut comes placatus rediret, regique reconciliaretur.
8. Principio anni sequentis, qui erat regis decimus septimus, domina Catharina, Ferdinandi et Isabellae regis et reginae Hispaniae filia quarta, Angliam appulit ad portum Plimmouthi, secundo die Octobris. Et decimo quarto Novembris insequentis principi Arthuro nupsit, matrimonio in templo D. Pauli solenniter celebrato. Princeps tunc annorum erat circiter quindecim, sponsa autem circiter octodecim. Modus eam in Angliam recipiendi, modus ingressus eius in Londinum, atque nuptiarum ipsarum celebritas magna et vera cum magnificentia peracta sunt, sive sumptus spectetur, sive splendor, sive ordo. Praecipuus vir qui universum apparatum curavit erat Foxus episcopus, qui non solum prudens erat consiliarius in negotiis tam belli quam pacis, verum etiam bonus praefectus operum, bonus itidem magistere caeremoniarum, denique omnia erat quae competerent parti activae et pertinerent ad servitium aulae aut status magni regis. Nuptiarum harum tractatus septem annorum opus erat, cuius partim caussa erat aetas tenera principum, praesertim ipsius Arthuri. Sed vera caussa suberat quod hi duo reges, prudentissimi scilicet et profundi iudicii, stabant diu alter in fortunam alterius intuentes, satis gnari tractum ipsum interea opinionem ubique creare arctae inter illos coniunctionis et amicitiae, quod ipsum untrinque utile erat rebus amborum regum, licet liberi adhuc manerent. Verum in fine cum utriusque regis fortuna indies magis prospera et secura evaderet, atque cum circumspectantes nullam invenirent conditionem meliorem, tractatum matrimonii concluserunt.
9. Summa dotis (quae in regem translata erat per viam renunciationis) sunt ducenta millia ducatorum. Quorum centum millia solvi debebant post decem dies a solennizatione matrimonii, altera vero centum millia aequis portionibus proximis duobus annis. Pars tamen poterat per iocalia aut per vasa aurea et argentea repraesentari, et ratio inita est quo pacto iuste et indifferenter aestimarentur. Reditus autem principissae assignatus fuit tertia pars principatus Walliae, et ducatus Cornubiae, et comitatis Cestriae, postea per metas separanda. Verum si contigerit eam reginam Angliae fore, indefinitus relinquebatur, ita tamen ne minor foret quam ulla regina Angliae antehac frueretur.
10. In spectaculis et triumphalis nuptialibus multa ex astronomia desumpta sunt. Sponsa enim per Hesperum adumbrata est, princeps autem per Arcturum, sed et vetus rex Alphonsus (quin inter reges maximus fuerat astrologus, atque simul ex progenitoribus principissae) introductus est ut fortunam nuptiarum praediceret. Certe quisquis is fuerit qui istas nugas concinnaret ultra pedantium sapit. Sed pro certo ducas Arthurum illum regem Britannum ad fabulas usque celebrem, atque prosapiam principissae Catharinae a familia Lancastrensi extractam nullo modo oblivione praterita fuisse. Verum (ut videtur) non fausta res est fortunam ex astris petere. Nam princeps iste iuvenis (qui eo tempore in se trahebat non solum spes et affectus patriae suae, verum etiam oculos et expectationem exterorum) post paucos menses ieunte Aprilae apud castrum de Ludlow obiit, quo missus erat ut cum aula sua resideret tanquam princeps Walliae. Huius principis eo quod cito mortuus est, et quia in more patri erat liberos suos modice illustrare, exigua manet memoria. Illud tantum traditur, eum bonarum literarum studiosissimum fuisse et magnos in iis profectus fecisse, supra annos suos et supra consuetudinem principum magnorum.
11. Dubitatio quaedam temporibus sequentibus oborta est cum divortium Henrici Octavi et dominae Catharinae tantas turbas in orbe concitaverat, utrum Arthurus carnaliter cognovisset Catharinam uxorem suam, quo ista pars, de cognitione carnale, casui insereretur. Verum autem est Catharinam ipsam rem negasse, vel saltem advocatos illus ei rei institisse, et ut firmamentum causae non contemnendum omitti noluisse, etsi plenitudo potestas papalis in dispendando quaestio fuisset primaria. Ista autem dubitatio per longum tempus duravit respectu duarum reginarum quae successerunt, Mariae et Elizabethae, quarum legitimationes erant inter se incompatibiles, etsi successio ipsarum vigore actus parlamenti stabilita fuisset. Tempora autem quae Maria regina legitimationi favebant, credi volebant nullum fuisse carnalem cognitionem, non quod videri vellent absolutae papae potestati quicquam derogare, vel eo casu dispensandi, sed honoris tantum causa atque ut casus magis esset favorabilis et mollius laberetur. E contra, tempora quae legitimationi reginae Elizabethae favebant (quae et longiora et recentiora fuerunt) contrarium defendebant. Illud certae memoriae est, intercessisse tempus semestre inter mortem principis Arthuri et creationem Henrici in principem Walliae, quod eo pertinere homines interprebantur quo spatium illud temporis in certo poneret utrum Catharina ex Arthuro gravida facta fuisset. Quin et Catharina ipsa novam a papa bullam procurari fecit ad matrimonium melius corroborandum cum clausula illa vel forsan cognitam quae in priore bulla comprehensa non erat. Datum etiam in evidentiis fuit dum caussa divortii tractaretur scomma quoddam facetum, nimirum quod Arthurus mane cum e lecto principissae surrexisset potum postulasset praeter consuetudinem suam. Cumque generosus quidam e cubiculo suo qui potum ei porrigeret subridet remque notasset, princeps iocans ad eum dixisset se in medio Hispaniae, quae calida esset regio, fuisse, iter autem suum sitibundum eum reddidisse, quodque si adolescens ille e tam calido climate venisset potum avidius hausisset. Quinetiam princeps fuerat annorum circiter sexdecim, cum mortuus est, et corpore sanus et robustus.
12. Februario sequente Henricus dux Eboraci factus est princeps Walliae, et comes Cestriae et Flintae; etenim ducatus Cornubiae statuto ad eum devolutus est. At rex ingenio tenax et non libenter reditus novis, si alibi nupsisset Henricus, assignaturus, sed praecipue propter affectum, quo et natura et propter rationes politicas Ferdinandum prosecutus est, affinitas prioris continuandi cupidus a principe obtinuit (etsi non absque aliqua reluctatione, qualis ea aetate, quae duodecumum annum nondum complevit, esse poterat) ut cum principissa Catharina contraheretur, secreta Dei providentia ordinante ut nuptiae illae magnorum eventuum et mutationum caussa existerent.
13. Eodem anno celebratae sunt nuptiae Iacobi regis Scotiae cum Margareta filia Henrici primogenita, quae per procuratorem contractae sunt et apud crucem Divi Pauli publicatae, vicesimo quinto Ianuarii, et hymnus Te Deum solenniter ibi cantatus est. Verum hoc certum est, laetitiam civium Londinensium, per sonitum capanarum, ignes exultationis, et huiusmodi plebis suffimenta monstratam, maiorem fusse quam quis expectare in animum induxisset cum tam gravia et recentia inter nationes odia extitissent, praesertim Londini, quod tam longe fuerat a sensu periculorum et molestiarum ex bellis praecedentibus. Ideoque vere attribui poterat secreto augurio et inspirationi (quae saepenumero influit non tantum in corda regum, verumetiam in pulsas et venas populorum) de faelicitate ex eo coniugio temporibus futuris secutura. Matrimonium hoc mense Augusti sequentis consummatum fuit apud Edinburgum. Rex filiam suam usque ad oppidum de Colliweston comitatus est, ibique eam curiae et famulitio comitis Northumbriae commisit. Qui magno cum comitatu virorum et foeminarum nobilium eam in Scotiam ad maritum suum perduxit.
14. Hoc matrimonium per tres fere annos tractatum est, a temporibus scilicet quo rex Scotiae cum episcopo Foxo arcanum animi sui communicasset. Summa dotis a rege Henrico data fuit decem mille librarum. Reditus autem annui a rege Scotiae in sustentationem uxoris suae assignati fuerunt bis mille librarum post mortem Iacobi, et mille librarum in praesenti. Traditur cum de hoc matrimonio deliberaretur regem concilio suo sanctiori negotium remisisse. Quosdam vero ex concilio usos consiliariorum liberatate (rege tum praesente) supposuisse si duo regis filii sine haredibus masculis defuncti essent, regnum Angliae ad lineam Scotiae devolutum iri, quod monarchiae Anglorum praeiudicio esse possit. Cui obiectioni rex ipse nihil moratus respondit, si id contigerit Scotiam accessionis loco Angliae futurum, non Angliam Scotiae. Maius enim regnum minus ad se tracturum, ideoque unionem istam tutiorem futurum quam fuerat illa Franciae. Hoc responsum regis instar oraculi habitum est, et silentium de ea re secutum.
15. Annus idem fatalis erat tam funeribus quam nuptiis, idque aequali temperamento. Gaudia enim et festa nuptiarum duarum compensata erant luctibus et funeribus principis Arthuri (de quo iam diximus) et reginae Elizabethae, quae ex puerperio mortua est apud turrim, infante non diu superstite. Mortuus est etiam eodem anno Reginaldus Braius eques auratus, qui notatus est maiorem habuisse apud regem consulendi libertatem quam aliquis alius consiliarius. Verum id genus libertatis erat quod adulationem redderet magis sapidam. Attamen plus iusto ex invidia participavit circa regis exactiones.
16. Hoc tempore status regis fuit florentissimus, amicitiis Scotiae munitus, Hispaniae roboratus, Burgundiae ditatus, universae turbae intestinae siluerunt, atque omnis belli strepitus (tanquam tonitru ex longinquo) in Italiam delatus. Itaque natura, quae saepenumero vinculis fortunae feliciter constringitur et fraenatur, coepit praevalere et praedominari effroenis in animo regis, affectus suos et cogitationes (tanquam gurgite forti) impellendo ad corrogandos et accumulandos thesauros. Sicut autem reges multo facilius ministros et instrumenta inveniunt qui cupiditatibus eorum inserviant quam qui rebus suis et honori, nactus est duos ministros ex voto suo, aut etiam ultra votum suum, Empsonum et Dudleium (quos populus aestimabat pro sanguisugis suis et expilatoribus) ambos audaces et famae contemptores, quique ex domini sui mulctura haud parum ad se ipsi trahebant. Dudleius bona familia ortus fuit, vir eloquens et qui negotia aspera bonis verbis condire poterat. Sed Empsonus, qui filius fuit rudiarii, factum semper urgebat deque eo triumphabat, missis aliis quibuscunque respectibus tanquam inanibus. Hi duo, scientia iuris periti, authoritate consiliarii (quemadmodum corruptio rerum optimarum est pessima) legem et iustitiam in absynthium et rapinam verterunt. Primo enim, mos illis erat efficere ut plurimi ex subditis diversorum criminum rei peragerentur, atque eousque iuxta formam legis procedere cum vero billae impetitionis, quae vim tantum accusationes, non decisionis, habebant, verae repertae fuerint, statim eos custodiae tradere. Neque tamen caussam iuridica via prosequebantur, aut eos tempore convenienti ad se defendendum producebant, sed in carcere languere permittebant, et diversis artificiis et terroribus plurimas ab illis mulctas et redemptiones extorquebant, quas compositiones et mitigationes vocabant.
17. Quinetiam usu audaciores facti tandem tam contemptim et incuriose processerunt ut ne dimidiam illam partem (de qua diximus) faciei iusticiae retinerent ut per viam indictamenti procederent, sed praecepta sua et missivae passim volitabant ad homines comprehendendos et coram seipsis et aliis in aedibus suis privatis, colore scilicet commissionis suae, sistendos, ibique via quadam iusticiae summariae et irregulari per examinationem solam, absque duodecim virorum iudicio, caussas terminabant, potestatem sibi assumentes in his iustitiae latebris tam caussas coronae quam controversias civiles dirimendi.
18. Praeterea mos illis erat terras et reditus subditorum tenuris foedalibus (quae in capite vocantur) onerare et captivare falsas inquisitiones procurando, atque inde custodias et matrimonia minorum captando, atque etiam liberaturas, primas seisinas, et mulctas pro alienationibus (huiusmodi tenurarum fructus scilicet) exigendo, recusantes sub variis praetextibus et procrastinationibus subditos admittere ad tales falsas inquisitiones iuxta normam legis evincendas. Quinetiam pupillis regis cum ad maiorem aetatem pervenissent non licebat restitutionem terrarum suarum obtinere nisi immanes pecuniarum summas persolverent. Rursos mos illis erat subditos informationibus de intrusione in terras regias vexare calumniis et praetextibus vix probabilibus.
19. Cum vero subditos ob caussas aliquas civiles exleges fieri contigisset, eos chartam condonationis suae de more procurare non passi sunt nisi magnas et intolerabiles pecuniarum summas dedissent, rigori legis innisi, quae utlegatorum bona fisco applicat. Quinetiam de proprio addebat, absque aliquo omnino iuris adminiculo, regi nomine mulctae in casu utlegationis dimidiam partem terrarum et redituum subditorum deberi, durante spacio duorum annorum integrorum. Etiam cum duodecemviris et iuratoribus grandioribus minaciter agere solebant, eosque compellere ut quod sibi libitum esset renunciarent. Quod si minus fecissent, in quaestionem eos adducere, incarcerare, et mulctare consueverunt.
20. Has cum multis aliis oppressiones et concussiones exercebant, oblivione potius sepeliendas quam memoriae tradendas, tam sicut accipitres domestici pro domino sui quam sicut accipitres sylvestres pro seipsis praedantes in tantum ut opes amplissimas sibi comparaverint. Praecipuum autem eorum flagellum erat forisfacturae exactae super leges poenales, in quibus processibus nilli pepercerunt neque eminentioris ordinis neque inferioris, neque distinguendo num lex possibilis fuerit an impossibilis, in usu aut obsoleta, sed statuta omnia tam antiqua quam nova tanquam rastris percurrendo, etsi complura ex illis magis in terrorem condita esset quam ut summo iure ageretur. Habebant autem semper circa se catervam de latorum, calumniatorum, et iuratorum pragmaticorum, ita ut quidvis pro arbitruo suo veredicto exhiberi et confirmari efficerent, sive de facto, sive de valore.
21. Manet etiam in hodiernum diem narratio regem quodam tempore fuisse a comite Oxoniae (qui praecipuus ei erat servus tam bello quam pace) magnifice et sumptuose exceptum apud castrum suum de Heveningham. Sub discessu autem regis stabant servi comitis ordine decente, tunicis suis famulitiis cum insignibus comitis utrunque latus regis praetereuntis claudentes. Rex comitem ad se vocavit, et dixit, "Domine mi, multa audiveram de hospitalitate tua, eam autem video fama esse maiorem. Isti generosi et probi homines quos ab utraque manu aspicio sunt certe servi tui domestici, nonne?" Comes autem subridens respondit, "Si placet celsitudine vestrae, hoc opes meae non ferrent. Sunt certe illi plerique famuli extraordinii suis viventes impensis qui hoc tempore venerunt ut familiam meam decorarent, praecipue autem ut celsitudinem vestram spectarent." Rex ad haec paulum subsiliit et dixit, "Medius fidius (domine me) de lauto et splendido apparatu quo me excepisti gratias ago, sed pati minime possum leges meas sub conspectu meo violari. Procurator meus tecum aget." Atque simul traditur comitem eo nomine cum procuratore regis non minoris quam triginta mille ducatorum et amplius transegisse. Atque ut regis incredibilis diligentia in eiusmodi rebus manifestius appareat, memini me multis abhinc annis vidisse librum rationum Empsoni, cuius singulas fere paginas rex propria manu subsignavit, et in aliquibus licis postillae erant etiam ex manu regis. In quo libro fuit memoriola ista Empsoni:
Item receptae (a tali) quinque mercae propter condonationem A. B. impertrandam, et si condonatio non concedatur, pecunia est rependenda nis eidem alias satisfactum fuerit.
In margine autem huius memoriolae per manum regis propriam apposita sunt haec verba,
Alias satisfactum.
Cuius ideo potius mentionem facio quod in rege magnam parsimoniam ostendit, sed tamen cum iustitia coniunctam. Itaque pusillae istae arenulae et granula auri et argenti (ut videtur) haud parum fecerunt ad mirabilem illam struem thesauri constituendam.
22. Verum interea (ne rex obdormisceret) comes Suffolciae in nuptiis Arthuri propter spendidas vestes et alios sumptus obaeratus, animum iterum adiicit ut fieret eques erraticus et in regionibus exteris nova facinora experiretur, unde cum fratre suo in Flandriam rurus aufugit. Quod animos ei addidit fuit proculdubio universalis murmur populi contra regimen Henrici. Cumque esset vir levis et temerarius, cogitavit ille vapores quosque in tempestates versos iri. Neque defuit ei factio nonnulla intra regnum. Etenim murmur populi etiam in nobilibus novarum rerum studium excitat, idque rursus caput aliquod seditionis evocat. Rex ad solitas artes fugiens Robertum Cursonum equitem auratum, castelli de Hammes praefectum (tum trans mare degentem, ideoque minus suspectum cui cum rege consilia misceret), praefecturam suam deserere iussit, seque servum comitis profiteri. Eques iste postquam in arcana comitis se sedulo insinuasset, atque ab eo explorasset in quibus fiduciam praecipue reponeret, regem de omnibus quam fieri potuit occultissime certiorem fecit, et nihilo minus eundem locum in confidentia comitis retinuit. Literis et nunciis a Cursono acceptis rex motus comprehendi iussit Guiliemum Courtneium comitem Devoniae, arctissima affinitate cum rege coniunctum (quippe qui in matrimonium duxerat dominum Catharinam Edwardi Quarti filiam), Guilielmum Polum comitis Soffolciae fratrem, Iacobum Tirrellum, et Ioannem Windhamum equites auratos, et nonnullos alios gradus inferioris homines, et in custodia habuit. Eodem quoque tempore comprehensi sunt Georgium baro Abergavennius et Thomas Greenus eques auratus, sed sicut ob leviorem suspitionem comprehensi erant, ita solutiore custodia habiti, et paulo post liberati restituti. Ex his comes Devoniae, qui cum sanguine familiae Eboracensis tam alto gradu commixtus erat, ideoque a rege metuebatur sane, licet omnino insons fuerit. Nihilominus tanquam illa persona quae pravorum consiliorum in aliis obiectum esse posset, in custodia turris detentus est durante vita regis. Guilielmus Polus similiter diu incarceratus fuit, etsi minus arcta custodia. Sed quantum ad Iacobum Tirrellum (contra quem sanguis principum innocentium Edwardi Quarti et fratris eius sub altare clamabat), et Ioannem Windhamum, et alios inferiores, illi in iudicium adducti et supplicio affecti sunt, equites autem duo decollati. Nihilominus ut Cursono fides confirmaretur (qui, ut verisimile est, nondum omnes artes suas deprompserat, neque quae ab eo agenda erant perfecerat), publicata est apud crucem D. Pauli tempore executionum praedictarum bulla papalis excommunicationis et anathematis in comitem Suffolciae et Thomam Cursonum, et alios quosdam nominatim, ac generaliter in omnes fautores eiusdem comitis. In qua re fatendum certe est coelum ad terram nimis incurvatum fuisse, et religionem rationibus politicis. Verum haud diu post Cursonus (opportunitatem nactus) in Angliam venit, et simul in pristinam apud regem gratiam, sed maiore cum infamia apud populum. Cuius reditu comes haud parum territus est, seque videns spe omni destitutum (ducissa quoque Margareta tractu temporis et infoelicibus successibus facta tepidiore), post vagas quasdam peregrinationes in Gallia et Germania et pusilla quaedam incoepta, nihilo meliora quam ignes exulis missiles, defessus tandem in Flandriam in protectionem archiducis se demum recepit, qui per mortem Isabellae eo tempore rex Castiliae esset, in iure Ioannae uxoris suae.
23. Hoc anno (decimo nono scilicet regni sui) rex comitia ordinum convocavit. Facile autem coniicere erat quam absolutam potestatem se crederet rex habere apud ordinex suos ex hoc, quod Dudleius odiosus ille minister regis factus est prolocutor inferioris consessus. In hoc parliamento paucae admodum latae sunt leges memorabiles circa administrationem regni publicam. Quae vero latae fuerunt, regis, ut semper, prudentiae et artis imperandi imaginem impressam habuerunt.
24. Lata est lex qua irritae factae sunt omnes dimissiones aut concessiones regis adversus eos qui rite citati ad serviendum regi in bellis suis sive contra hostes sive contra rebelles non venirent, aut sine regis licentia discederunt, cum exceptione tamen quorundam virorum togatorum, ita tamen ut quisque stipendia regis a primo die profectionis suae usque ad reditum in domum suam reciperet. Simile statutum, quatenus ad concessiones officiorum civilium, ante ordinatum erat. Hoc vero sanctionem illam legis etiam ad terras extendebat. Certe per plurimas leges huius regis tempore conditas liquido apparet regem tutissimum iudicasse leges militares legibus parliamentariis roborare.
25. Alia lex condita est quae prohiberet importationem alicius manufacturae ex bysso vel simplicter vel cum mixtura alterius fili textae. Verum ad pannos integros sericos non extendebat (quoniam eo tempore ars huiusmodi manufacturas conficiendi in usu apud Anglos non erat), verum ad byssum textilem tantum veluti teniolarum, astrigmentorum, reticulorum, ligularum, et cingulorum, etc., quas manufacturas artifices Angliae satis callebant. Lex haec verae regulae nixa est, videlicet ubi materialia extera superflua sint, ibi manufacturae earum apud exteros prohibendas. Hoc etenim aut superfluitates illas arcebit, aut manufacturam lucrabitur.
26. Lata est etiam lex alia quae chartae regiae de peculiaribus carceribus revocarentur, illique muneri vicecomitis reannecterentur, peculiaribus scilicet et privilegiatis officiariis non minus ad interruptionem iustitiae facientibus quam locis privilegiatis.
27. Lata est insuper lex quae leges municipiorum restringeret, quae saepenumero impugnare solebant praerogativam regis, legem communem regni, et libertatem subditorum, huiusmodi municipiis et collegiis nihil aliud existentibus quam fraternitatibus in malo. Ordinatum igitur est ne huiusmodi leges peculiares executioni demandarentur, nisi recognitae fuissent et approbatae a cancellario et thesaurario Angliae ac duobus capitalibus iusticiariis sive eorum tribus, aut etiam a duobus iusticiariis itinerantibus in locis ubi municipium situm esset.
28. Lata est etiam lex alia quae hoc revera agebat, ut argentum regni in monetariam regis adduceretur. Ordinabat autem ut omnes nummi argentei tonsi aut diminuti in solutionibus pecuniarum minime reciperentur, ne grani quidem facta gratia, quam remedium vocant, sed tantum cum exceptione attritionis competentis, quae ob incertitudinem exceptio erat quasi illusoria. Adeo ut per consequentiam omnes nummos argenteos in monetariam regis iterum recudendos adduci necesse fuerit, unde rex propter novam cusionem fructum perciperet.
29. Ordinatum est etiam statutum prolixum contra mendicos et errones, in quo duae res occurrunt notatu dignae. Prima, comitiis displicuisse huiusmodi erronum incarcerationem, utpote quae populo sumptui esset carceres superoneraret, neque publicum exemplum quod in oculos hominum incurreret exhiberet. Altera, quod in statutis huius regis (neque enim hoc statutum anni decimi noni solum est in eo genere) semper copulantur erronum supplicia cum interdictis de alea aut chartis pictis et huiusmodi ludis illicitis a servis et plebeiis utendis, atque una de cauponulis sive cervisiariis supprimendis, cum haec fibrae sint unius radicis, atque ac si alterum absque caeteris extingui posse vana opinio esset.
30. Quod vero ad turbulentas hominum coitiones et illicta famulitia, vix fuit parlamentum tempore huius regis absque statuto aliquo contra eas lato, rege semper excubias quasdam agente contra magnatum potentiam et populares coetus.
31. Concessum etiam regi fuit eo parliamento subsidium pecuniarum tam a laicis quam a clero. Nihilominus ante finem anni exivit commissio ad benevolentiam generalem colligendam, etsi nullum esset bellum, nulli metus. Eodem quoque anno civitas Londini quinque millia mercarum regi dedit pro confirmatione immunitatum suam, res certe quae magis initiis regis conveniret quam temporibus ultimis. Neque paulum lucri regi accessit occasione statuti recentis de recudendis drachmis et semidrachmis, hodie solidos et monetam sex denariorum aequantibus. Quantum vero ad molendina Empsoni et Dudleii, illa etiam nunc magis quam unquam antea molebant. Ita ut res esset plane stupenda videre quot imbres aurei in regis thesauros simul descenderint. Nam primo solutiones posteriores dotis nuptialis ex Hispania in illud tempus incidebant; subsidium parliamentarium exigebatur; benevolentia colligebatur; adde commodum ex monetis recusis; immunitatum Londini remptiones; casualiae undique emergentia. Haec autem pecuniarum congeries eo magis fuit mirabilis quod rex eo tempore nullis omnino bellis aut motibus implicabatur, quin et unicum tantum filium habuit, filiam etiam unam innuptam. Praeterea rex is fuit qui prudentia excelleret, altosque itidem spiritus gereret, adeo ut gloriam ei ex divitiis petere opus non esset cum aliis rebus plurimus (nisi quod certum est avaritiam sibi materiam ambitionis semper proponere) eniteret. Ita ut unde tanta pecuniarum cupiditas regem obsiderit non facile quis habeat quod coniiciat. Forsitan amor filii hanc cogitationem animo suo suggessit se tam potens regnum et tantos thesauri tumulos relicturum ut filius arbiter fortunae propriae futurus esset.
32. Hoc etiam anno festum servientium ad legem celebratum fuit, quod fuit tempore regis huius secundum.
Bacon | The Latin Library | The Classics Homepage |