[1] Scientiam terrestrium caelestiumque rerum magni aestimares solet genus humanum. In quo profecto meliores sunt qui huic scientiae praeponunt nosse semetipsos, laudabiliorque est animus cui nota est uel infirmitas sua quam qui ea non respecta uias siderum scrutatur etiam cogniturus aut qui iam cognitas tenet ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Qui uero iam euigilauit in deum spiritus sancti calore excitatus atque in eius amore coram se uiluit ad eumque intrare uolens nec ualens eoque sibi lucente attendit in se inuenitque se suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognouit, flere dulce habet et eum deprecari ut etiam atque etiam misereatur donec exuat totam miseriam, et precari cum fiducia iam gratuito pignore salutis accepto per eius unicum saluatorem hominis et inluminatorem --- hunc ita egentem ac dolentem scientia non inflat quia caritas aedificat. Praeposuit enim scientiam scientiae; praeposuit scire infirmitatem suam magis quam scire mundi moenia, fundamenta terrarum et fastigia caelorum, et hanc apponendo scientiam apposuit dolorem, dolorem peregrinationis suae ex desiderio patriae suae et conditoris eius beati dei sui.
In hoc genere hominum, in familia Christi tui, domine deus meus, si inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt iustitiam sed satiati sunt et abundant. Satiauit autem illos phantasma eorum non ueritas tua quam repellendo resiliunt et in suam uanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum. Et quid est cor meum nisi cor humanum? Sed hoc oro deum cordis mei ut nihil ex eis figmentis pro solido uero eructuem in has litteras, sed inde ueniat in eas quidquid per me uenire potuerit unde mihi, quamuis proiecto a facie oculorum suorum et de longinquo redire conanti per uiam quam strauit humanitate diuinitatis unigeniti sui, aura ueritatis eius aspergitur --- quam in tantum licet mutabilis haurio in quantum in ea nihil mutabile uideo, nec locis et temporibus sicut corpora, nec solis temporibus et quasi locis sicut spirituum nostrorum cogitationes, nec solis temporibus et nulla uel imagine locorum sicut quaedam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim dei essentia qua est nihil habet mutabile nec in aeternitate nec in ueritate nec in uoluntate quia aeterna ibi est ueritas, aeterna caritas; et uera ibi est caritas, uera aeternitas; et cara ibi est aeternitas, cara ueritas.
[I 2] Sed quoniam exsulauimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde praecisi atque abrupti sumus ut non etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, ueritatem, beatitatem quaereremus (nec mori enim nec falli nec perturbari uolumus), missa sunt nobis diuinitus uisa congrua peregrinationi nostrae quibus admoneremur non hic esse quod quaerimus sed illuc ab ista esse redeundum unde nisi penderemus hic ea non quaereremus.
Ac primum nobis persuadendum fuit quantum nos diligeret deus ne desperatione non auderemus erigi in eum. Quales autem dilexerit ostendi oportebat ne tamquam de meritis nostris superbientes magis ab eo resiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus, ac per hoc egit nobiscum ut per eius fortitudinem potius proficeremus atque ita in infirmitate humilitatis perficeretur uirtus caritatis. Hoc significat in psalmo ubi ait: Pluuiam uoluntariam segregans, deus, haereditati tuae, et infirmata est; tu uero perfecisti eam. Pluuiam quippe uoluntariam non nisi gratiam uult intellegi, non meritis redditam sed gratis datam unde et gratia nominatur; dedit enim eam non quia digni eramus sed quia uoluit. Hoc cognoscentes non fidentes in nobis erimus, et hoc est infirmari. Ipse uero perficit nos qui etiam Paulo apostolo dixit: Sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. Persuadendum ergo erat homini quantum nos dilexerit deus et quales dilexerit: quantum ne desperaremus, quales ne superbiremus. Hunc locum apostolus pernecessarium sic explicat: Commendat autem, inquit, suam caritatem deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius. Item alio loco: Quid ergo dicemus, inquit, ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? Quod autem factum nobis annuntiatur, hoc futurum ostendebatur et antiquis iustis ut per eandem fidem etiam ipsi humiliati infirmarentur et infirmati perficerentur.
[3] Quia igitur unum est uerbum dei per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis ueritas ubi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul, non solum quae nunc sunt in hac uniuersa creatura, uerum etiam quae fuerunt et quae futura sunt; ibi autem nec fuerunt nec futura sunt sed tantummodo sunt; et omnia uita sunt et omnia unum sunt et magis unum est et una est uita. Sic enim omnia per ipsum facta sunt ut quidquid factum est in his, in illo uita sit; et facta non sit quia in principio non factum est uerbum, sed erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, et omnia per ipsum facta sunt; nec per ipsum omnia facta essent nisi ipsum esset ante omnia factumque non esset. In his autem quae per ipsum facta sunt etiam corpus quod uita non est per ipsum non fieret nisi in illo antequam fieret uita esset. Quod enim factum est in illo iam uita erat, et non qualiscumque uita; nam et anima uita est corporis, sed et haec facta est quia mutabilis est, et per quid facta est nisi per dei uerbum incommutabile? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod ergo factum est iam in illo uita erat, et non qualiscumque uita, sed uita erat lux hominum, lux utique rationalium mentium per quas homines a pecoribus differunt et ideo sunt homines. Non ergo lux corporea quae lux est carnium siue de caelo fulgeat siue terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium sed etiam belluinarum et usque ad minutissimos quosque uermiculos; omnia enim haec uident istam lucem. At illa uita lux hominum erat nec longe posita ab unoquoque nostrum; in illa enim uiuimus et mouemur et sumus.
[II 4] Sed lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Tenebrae autem sunt stultae mentes hominum praua cupiditate atque infidelitate caecatae.
Has ut curaret atque sanaret uerbum, per quod facta sunt omnia, caro factum est et habitauit in nobis. Inluminatio quippe nostra participatio uerbi est, illius scilicet uitae quae lux est hominum. Huic autem participationi prorsus inhabiles et minus idonei eramus propter immunditiam peccatorum; mundandi ergo eramus. Porro iniquorum et superborum una mundatio est sanguis iusti et humilitas dei, ut ad contemplandum deum quod natura non sumus per eum mundaremur factum quod natura sumus et quod peccato non sumus. Deus enim natura non sumus; homines natura sumus; iusti peccato non sumus. Deus itaque factus homo iustus intercessit deo pro homine peccatore. Non enim congruit peccator iusto, sed congruit homini homo. Adiungens ergo nobis similitudinem humanitatis suae abstulit dissimilitudinem iniquitatis nostrae, et factus particeps mortalitatis nostrae fecit participes diuinitatis suae. Merito quippe mors peccatoris ueniens ex damnationis necessitate soluta est per mortem iusti uenientem ex misericordiae uoluntate dum simplum eius congruit duplo nostro. Haec enim congruentia (siue conuenientia uel concinentia uel consonantia commodius dicitur quod est unum ad duo), in omni compaginatione uel si melius dicitur coaptatione creaturae ualet plurimum. Hanc enim coaptationem, sicut mihi nunc occurrit, dicere uolui quam graeci *harmonian uocant. Neque nunc locus est ut ostendam quantum ualeat consonantia simpli ad duplum quae maxime in nobis reperitur et sic nobis insita naturaliter (a quo utique nisi ab eo qui nos creauit?) ut nec imperiti possint eam non sentire siue ipsi cantantes siue alios audientes. Per hanc quippe uoces acutiores grauioresque concordant ita ut quisquis ab ea dissonuerit non scientiam, cuius expertes sunt plurimi, sed ipsum sensum auditus nostri uehementer offendat. Sed hoc ut demonstretur longo sermone opus est; ipsis autem auribus exhiberi potest ab eo qui nouit in regulari monochordo.
[III 5] Verum quod instat in praesentia quantum donat deus edisserendum est, quemadmodum simplum domini et saluatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. Nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus, anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati ac per hoc et corpore propter peccatum. Vtrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina et resurrectione opus erat ut in melius renouaretur quod erat in deterius commutatum. Mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas per quam fit et animae a corpore abscessus. Sicut enim anima deo deserente sic corpus anima deserente moritur, unde illa fit insipiens, hoc exanime. Resuscitatur ergo anima per poenitentiam, et in corpore adhuc mortali renouatio uitae inchoatur a fide qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem cum magis magisque renouatur interior homo. Corpus uero tamquam homo exterior quanto est haec uita diuturnior magis magisque corrumpitur uel aetate uel morbo uel uariis afflictationibus donec ueniat ad ultimam quae ab omnibus mors uocatur. Eius autem resurrectio differtur in finem cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. Tunc enim similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. Nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur aggrauat animam et uita humana super terram tota temptatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae qua aequabimur angelis et gloriae quae reuelabitur in nobis.
De morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura documenta commemorem, cum dominus in una euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis in anima mortuos intellegi uoluit quales excitantur cum dicitur: Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. Detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de uidua: Quae autem in deliciis agit uiuens mortua est. Anima igitur iam pia quae fuit impia propter iustitiam fidei dicitur ex morte reuixisse atque uiuere. Corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem uita est propter iustitiam. Haec uita ex fide facta est quoniam iustus ex fide uiuit. Sed quid sequitur? Si autem spiritus eius qui suscitauit Iesum ex mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis.
[6] Huic ergo duplae morti nostrae saluator impendit simplam suam, et ad faciendam utramque resuscitationem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari, sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum.
Interioris enim hominis nostri sacramento data est illa uox pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? Cui uoci congruit apostolus dicens: Scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur in qua nos non relinquit deus. Et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato. Quia et interior homo si utique renouatur de die in diem, profecto uetus est antequam renouetur. Intus namque agitur quod idem apostolus dicit: Exuite uos ueterem hominem et induite nouum. Quod ita consequenter exponit: Quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem. Vbi autem deponitur mendacium nisi intus ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo? Resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur ubi postquam resurrexit ait mulieri: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Cui mysterio congruit apostolus dicens: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite ubi Christus et in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite. Hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere.
Iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet quia per talem passionem maxime hortatus est seruos suos ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Propter quod dicit apostolus: Vt suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere inuenitur resurrectio corporis domini quia discipulis ait: Palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me uidetis habere. Et unus ex discipulis eius etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis uestri non peribit. Vnde enim primo: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patre meum, et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? Propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore quod praecessit in domino dicit apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi. De corporis enim resurrectione illo loco agebatur propter quam etiam dicit: Transfigurauit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. Vna ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit, et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et in sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuernientia ministratum est.
[IV 7] Haec autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo tria sunt. Sed hoc totum quod dixi ad senarium peruenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectum dicitur quia partibus suis completur; habet enim eas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia quae dici possit quota sit inuenitur in eo. Sexta ergo eius unum est, tertia duo, dimidia tria. Vnum autem et duo et tria consummant eundum senarium. Cuius perfectionem nobis sancta scriptura commendat in eo maxime quod deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem dei. Et sexta aetate generis humani filius dei uenit et factus est filius hominis ut nos reformaret ad imaginem dei. Ea quippe nunc aetas agitur siue milleni anni singulis distribuantur aetatibus, siue in diuinis litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum uestigemus ut prima aetas inueniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham, et deinceps sicut Matthaeus euangelista distinxit ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad uirginis partum. Quae tres aetates coniunctae illis duabus quinque faciunt. Proinde sextam inchoauit natiuitas domini, quae nunc agitur usque ad occultum temporis finem.
Hunc senarium numerum quandam temporis gerere figuram etiam in illa ratione tripertitae distributionis agnoscimur qua unum tempus computamus ante legem, alterum sub lege, tertium sub gratia. In quo tempore sacramentum renouationis accipimus ut in fine temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renouati ab uniuersa non solum animi uerum etiam corporis infirmitate sanemur. Vnde intellegitur illa mulier in typo ecclesiae a domino sanata et erecta quam curuauerat infirmitas alligante satana; de talibus enim occultis hostibus plangit illa uox psalmi: Curuauerunt animam meam. Haec autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni. Menses autem annorum decem et octo inueniuntur in numero solidi quadrati senarii, quod est exies seni et hoc sexies. Iuxta quippe est in eodem euangelii loco arbor quoque illa ficulnea cuius miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat. Sed ita pro illa intercessum est ut dimitteretur illo anno, ut si fructum ferret, bene; sin aliter, excideretur. Nam et tres anni ad eandem tripertitam distributionem pertinent, et menses trium annorum quadratum senarium faciunt, quod est sexies seni.
[8] Annus etiam unus si duodecim menses integri considerentur quos triceni dies complent (talem quippe mensem ueteres obseruauerunt quem circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim ualent sex in primo ordine numerorum qui constat ex unis ut perueniatur ad decem, hoc ualent sexaginta in secundo ordine qui constat ex denis ut perueniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum sexta pars anni est. Proinde per senarium primi uersus multiplicatur tamquam senarius secundi uersus et fiunt sexies sexageni, trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus sic annus circuitu solis animaduersus est, restant autem quinque dies et quadrans diei ut sol impleat cursum suum annumque concludat; quattuor enim quadrantes faciunt unum diem quem necesse est intercalari excurso quadriennio quod bissextum uocant ne temporum ordo turbetur. Etiam ipsos quinque dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum ualet; primo quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt iam dies quinque sed potius sex ut quadrans ille accipiatur pro die; deinde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans sex horas habet; totus enim dies, id est cum sua nocte, uiginti quattuor horae sunt quarum pars quarta qui est quadrans diei sex horae inueniuntur. Ita in anni cursu senarius numerus plurimum ualet.
[V 9] Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intellegitur. Dixerunt enim: Quadraginta et sex annis aedificatum templum, et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex. Qui numerus dierum complet nouem menses et sex dies qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur sicut a maioribus traditum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. Octauo enim kalendas apriles conceptus creditur quo et passus; ita monumento nouo quo sepultus est ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea congruit uterus uirginis quo conceptus est ubi nullus eminatus est mortalium. Natus autem traditur octauo kalendas ianuarias; ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. Quo numero annorum templum aedificatum est quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est quod mortis passione destructum triduo resuscitauit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui sicut euidentissimo et robustissimo euangelii testimonio declaratur {quo ait: Sicut fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus}.
[VI 10] Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse scriptura testis est; sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies uero tertius a parte prima et ipse totus; medius autem inter eos, id est secundus dies, absolute totus uiginti quattuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis. Crucifixus est enim primo iudaeorum uocibus hora tertia cum esset dies sexta sabbati; deinde in ipsa cruce suspensus hora sexta et spiritum tradidit hora nona; sepultus est autem cum iam sero factum esset sicut sese habent uerba euangelii, quod intellegitur in fine diei. Vndelibet ergo incipias etiam si alia ratio reddi potest quomodo non sit contra euangelium Iohannis ut hora tertia ligno suspensus intellegatur, totum diem primum non comprehendis. Ergo a parte extrema totus computabitur sicut tertius a parte prima. Nox enim usque ad diluculum quo domini resurrectio declarata est ad tertium pertinet diem quia deus qui dixit de tenebris lumen clarescere ut per gratiam noui testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, insinuat nobis quodam modo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem ita isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Ab hora ergo mortis usque ad diluculum resurrectionis horae quadraginta ut et ipsa nona connumeretur, cui numero congruit etiam uita eius super terram post resurrectionem in quadraginta diebus.
Et est iste numerus in scripturis frequentissimus ad insinuandum mysterium perfectionis in quadripertito mundo; habent enim quandam perfectionem decem, et ea quater multiplicata faciunt quadraginta. A uespera autem sepulturae usque ad diluculum resurrectionis triginta sex horae sunt, qui est quadratus senarius. Refertur autem ad illam rationem simpli ad duplum ubi est coaptationis maxima consonantia. Duodecim enim ad uiginti quattuor simplo ad duplum conueniunt et fiunt triginta sex, nox tota cum die toto et nocte tota, neque hoc sine illo sacramento quod supra memoraui. Non absurde quippe spiritum diei comparamus, corpus autem nocti; dominicum enim corpus in morte ac resurrectione et spiritus nostri figuram et corporis gerebat exemplum. Etiam sic ergo apparet illa ratio simpli ad duplum in horis triginta sex cum duodecim ad uiginti quattuor conferuntur. Et horum quidem numerorum causas cur in scripturis sanctis positi sint potest alius alias indagare uel quibus istae quas ego reddidi praeponendae sint uel aeque probabiles uel istis etiam probabiliores; frustra tamen eos esse in scripturis positos et nullas esse causas mysticas cur illic isti numeri commemorentur nemo tam stultus ineptusque contenderit. Ego autem quas reddidi uel ex ecclesiae auctoritate a maioribus tradita uel ex diuinarum scripturarum testimonio uel ex ratione numerorum similitudinumque collegi. Contra rationem nemo sobrius, contra scripturas nemo christianus, contra ecclesiam nemo pacificus senserit.
[VII 11] Hoc sacramentum, hoc sacrificium, hic sacerdos, hic deus antequam missus ueniret factus ex femina --- omnia quae sacrate atque mystice patribus nostris per angelica miracula apparuerunt siue quae per ipsos facta sunt similitudines huius fuerunt ut omnis creatura factis quodam modo loqueretur unum futurum in quo esset salus uniuersorum a morte reparandorum. Quia enim ab uno deo summo et uero per impietatis iniquitatem resilientes et dissonantes defluxeramus et euanueramus in multa discissi per multa et inhaerentes in multis, oportebat nutu et imperio dei miserantis ut ipsa multa uenturum conclamarent unum, et a multis conclamatus ueniret unus, et multa contestarentur uenisse unum, et a multis exonerati ueniremus ad unum, et multis peccatis in anima mortui et propter peccatum in carne morituri amaremus sine peccato mortuum in carne pro nobis unum, et in resuscitatum credentes et cum illo per fidem spiritu resurgentes iustificaremur in uno iusto facti unum, nec in ipsa carne nos resurrecturos desperaremus cum multa membra intueremur praecessisse nos caput unum in quo nunc per fidem mundati et tunc per speciem redintegrati et per mediatorem deo reconciliati haereamus uni, fruamur uno, permaneamus unum.
[VIII 12] Sic ipse filius dei, uerbum dei et idem ipse mediator dei et hominum filius hominis, aequalis patri per diuinitatis unitatem et particeps noster per humanitatis susceptionem, patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat nec tamen tacens quod deus cum patre unum erat et inter cetera ita loquitur: Non pro his autem rogo, inquit, tantum sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me ut omnes unum sint sicut tu pater in me et ego in te, ut ei ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi illis ut sint unum sicut et nos unum sumus.
[IX] Non dixit: 'Ego et ipsi unum,' quamuis per id quod ecclesiae caput est et corpus eius ecclesia posset dicere: 'Ego et ipsi' non unum sed 'unus,' quia caput et corpus unus est Christus. Sed diuinitatem suam consubstantialem patri ostendens (propter quod et alio loco dicit: Ego et pater unum sumus), in suo genere, hoc est in eiusdem naturae consubstantiali parilitate, uult esse suos unum sed in ipso quia in se ipsis non possent dissociati ab inuicem per diuersas uoluntates et cupiditates et immunditiam peccatorum; unde mundantur per mediatorem ut sint in illo unum non tantum per eandem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales angelis fiunt sed etiam per eandem in eandem beatitudinem conspirantem concordissimam uoluntatem in unum spiritum quodam modo caritatis igne conflatam. Ad hoc enim ualet quod ait: Vt sint unum sicut et nos unum sumus, ut quemadmodum pater et filius non tantum aequalitate substantiae sed etiam uoluntate unum sunt, ita et hi inter quos et deum mediator est filius non tantum per id quod eiusdem naturae sunt sed etiam per eandem dilectionis societatem unum sint. Deinde idipsum quod mediator est per quem reconciliamur deo sic indicat: Ego, inquit, in eis et tu in me ut sint consummati in unum.
[X 13] Haec est uera pax et cum creatore nostro nobis firma conexio purgatis et reconciliatis per mediatorem uitae sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad uitam; quia sicut ille elatus cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit credentem. Quia enim non peruenerat diabolus quo ipse perduxerat (mortem quippe spiritus in impietate gestabat sed mortem carnis non subierat quia nec indumentum susceperat), magnus homini uidebatur princeps in legionibus daemonum per quos fallaciarum regnum exercet. Sic hominem per elationis typhum potentiae quam iustitiae cupidiorem aut per falsam philosophiam magis inflans aut per sacra sacrilega inretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas inlusasque praecipitans, subditum tenet pollicens etiam purgationem animae per eas quas *teletas appellant transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.
[XI 14] Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus aggrauatae etiam melioris affectus. Si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent ut hi qui numquam talia uiderunt narrata uix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari quibus uigilantes dormientesue decipiat uel furentes exagitet? Sed sicut fieri potest ut homo uita ac moribus melior spectet nequissimos homines uel in fune ambulantes uel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes nec ullo modo talia facere concupiscat nec eos propterea sibi praeponendos existimet, sic anima fidelis et pia non solum si uideat, uerum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sit praesertim in societate sanctorum qui per uirtutem dei cui cunta subiecta sunt et minime fallacia et multo maiora fecerunt siue homines siue angeli boni.
[XII 15] Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur deo quia falsus mediator non traicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit uiam per affectus quos tanto maligniores quanto superbiores suae societatis inspirat, qui non possunt ad euolandum pinnas nutrire uirtutum sed potius ad demergendum pondera exaggerare uitiorum tanto grauius animae ruiturae quanto sibi uidetur euecta sublimius. Proinde sicut magi fecerunt diuinitus moniti quos ad humilitatem domini adorandam stella perduxit, ita et nos non qua uenimus sed per aliam uiam in patriam redire debemus quam rex humilis docuit et quam rex superbus humili regi aduersarius obsidere non possit. Et nobis enim ut adoremus humilem Christum caeli enarrauerunt gloriam dei cum in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum.
Via nobis fuit ad mortem per peccatum in Adam: Per unum quippe hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccauerunt. Huius uiae mediator diabolus fuit, persuasor peccati et praecipitator in mortem; nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus in spiritu, carne utique mortuus non est; nobis autem et impietatem persuasit et propter hanc ut in mortem carnis uenire mereremur effecit. Vnum ergo appetiuimus iniqua suasione; alterum nos secutum est iusta damnatione. Propterea quippe scriptum est: Deus mortem non fecit, quia causa mortis ipse non fuit; sed tamen per eius retributionem iustissima mors inrogata est peccatori; sicut supplicium iudex inrogat reo, causa tamen supplicii non est iustitia iudicis sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit et ipse non uenit, id est ad mortem carnis, ibi nobis dominus deus noster medicinam emendationis inseruit quam ille non meruit occulta et nimis arcana ordinatione diuinae altaeque iustitiae. Vt ergo sicut per unum hominem mors ita per unum hominem fieret resurrectio mortuorum quia magis uitabant homines quod euitare non poterant mortem carnis quam mortem spiritus, id est magis poenam quam meritum poenae (nam non peccare aut non curatur aut parum curatur; non mori autem quamuis non obtineatur uehementer satagitur), uitae mediator ostendens quam non sit mors timenda quae per humanam conditionem iam euadi non potest sed potius impietas quae per fidem caueri potest, occurrit nobis ad finem quo uenimus sed non qua uenimus. Nos enim ad mortem per peccatum uenimus, ille per iustitiam; et ideo cum sit mors nostra poena peccati, mors illius facta est hostia pro peccato.
[XIII 16] Quapropter cum spiritus corpori praeponatur morsque sit spiritus a deo deseri, mors autem corporis ab spiritu deseri eaque sit poena in morte corporis ut quia spiritus uolens deseruit deum, deserat corpus inuitus ut cum spiritus deum deseruerit quia uoluit, deserat corpus etiamsi noluerit nec deserat cum uoluerit nisi aliquam sibi uim qua ipsum corpus perimatur intulerit, demonstrauit spiritus mediatoris quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit quia non eam deseruit inuitus sed quia uoluit, quando uoluit, quomodo uoluit. Quippe dei uerbo ad unitatem commixtus hinc ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam. Et hoc maxime mirati sunt sicut euangelium loquitur qui praesentes erant cum post illam uocem in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Vnde latronibus ut iam morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inuentus est miraculo fuit. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum cum ab illo sepeliendum corpus domini peteretur.
[17] Hic itaque deceptor qui fuit homini meditor ad mortem falsoque se opponit ad uitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega quibus superbi seducuntur quia nec participationem mortis nostrae habere potuit nec resurrectionem suae, simplam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre; simplam uero resurrectionem in qua et sacramentum esset renouationis nostrae et eius quae in fine futura est euigilationis exemplum non utique potuit. Ille proinde qui spiritu uiuus carnem suam mortuam resuscitauit, uerus uitae mediator illum spiritum mortuum et mortis mediatorem ab spiritibus in se credentium foras misit ut non regnaret intrinsecus sed forinsecus oppugnaret nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque temptandum praebuit ut ad superandas etiam temptationes eius mediator esset non solum per adiutorium uerum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens inrepere expulsus est, post baptismum in heremo completa omni temptatione inlecebrosa quia uiuum spiritum mortuus spiritu non inuasit quoquo modo auidus mortis humanae conuertit se ad faciendam mortem quam potuit et permissus est in illud quod ex nobis mortale uiuus mediator acceperat. Et ubi potuit aliquid facere ibi ex omni parte deuictus est, et unde accepit exterius potestatem dominicae carnis occidendae inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est. Factum est enim ut uincula peccatorum multorum in multis mortibus per unius unam mortem quam peccatum nullum praecesserat soluerentur. Quam propterea dominus pro nobis indebitam reddidit ut nobis debita non noceret. Neque enim cuiusquam iure potestatis exultus est carne, sed ipse se exuit. Nam qui posset non mori si nollet, procul dubio quia uoluit mortuus est, et ideo principatus et potestates exemplauit fiducialiter triumphans eas in semetipso. Morte sua quippe uno uerissimo sacrificio pro nobis oblato quidquid culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia iure detinebant purgauit, aboleuit, exstinxit, et sua resurrectione in nouam uitam nos praedestinatos uocauit, uocatos iustificauit, iustificatos glorificauit.
Ita diabolus hominem quem per consensionem seductum tamquam iure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus per istam corporis mortalis fragilitatem nimis egeno et infirmo tanto superbior quanto uelut ditior et fortior quasi pannoso et aerumnoso dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non secutus impulit peccatorem illuc descendentem persecutus compulit redemptorem. Sic in mortis consortio filius dei nobis fieri dignatus est amicus quo non perueniendo meliorem se nobis atque maiorem putabat inimicus. Dicit enim redemptor noster: Maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quocirca etiam ipso domino se credebat diabolus superiorem in quantum illi dominus in passionibus cessit quia et de ipso intellectum est quod in psalmis legitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis, ut ab iniquo uelut aequo iure aduersus nos agente ipse occisus innocens eum iure aequissimo superaret {atque ita captiuitatem propter peccatum factam captiuaret} nosque liberaret a captiuitate propter peccatum iusta suo iusto sanguine iniuste fuso mortis chirographum delens et iustificandos redimens peccatores.
[18] Hinc etiam diabolus adhuc suos inludit quibus se per sua sacra uelut purgandis et potius implicandis atque mergendis falsus mediator opponit quod superbis facillime persuadet inridere atque contemnere mortem Christi a qua ipse quanto est alienior tanto ab eis creditur sanctior atque diuinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus pretium suum eiusque fiducia deserentibus hostem suum et concurrentibus ad redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excelsissima sapientia dei, a fine superiore, quod est initium spiritalis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suauiter. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. A morte autem carnis alieno diabolo unde nimium superbus incedit mors alterius generis praeparatur in aeterno igne tartari quo non solum cum terrenis sed etiam cum aeriis corporibus excruciari spiritus possint. Superbi autem homines quibus Christus quia mortuus est uiluit ubi nos tam magno emit et istam mortem reddunt cum hominibus conditioni aerumnosae naturae quae trahitur a primo peccato et in illam cum illo praecipitabuntur. Quem propterea Christo praeposuerunt quia eos in istam deiecit quo per distantem naturam ipse non cecidit et quo propter eos per ingentem misericordiam ille descendit, et tamen se daemonibus esse meliores non dubitant credere eosque maledictis omnibus insectari detestarique non cessant, quos certe alienos ab huius mortis passione nouerunt propter quam Christum contemnunt. Nec sic uolunt considerare quam fieri potuerit ut in se manes nec per se ipsum ex ulla parte mutabile uerbum dei per inferioris tamen naturae susceptionem aliquid inferius pati posset quod immundus daemon quia terrenum corpus non habet, pati non possit. Sic cum sint ipsi daemonibus meliores, tamen quia carnem portant mori sic possunt quemadmodum mori daemones quia non eam portant non utique possunt. Et cum de mortibus sacrificiorum suorum multum praesumant quae se fallacibus superbisque spiritibus immolare non sentiunt, aut si etiam sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur perfidorum et inuidorum amicitiam quorum intentionis nullum negotium est nisi impeditio reditus nostri.
[19] Non intellegunt ne ipsos quidem superbissimos spiritus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse nisi uni uero deo pro quo coli uolunt uerum sacrificium deberetur.
[XIV] Neque id posse rite offerri nisi per sacerdotem sanctum et iustum nec nisi ab eis accipiatur quod offertur pro quibus offertur atque id sine uitio sit ut pro uitiosis mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt qui pro se offerri sacrificium deo uolunt.
Quis ergo tam iustus et sanctus sacerdos quam unicus dei filius non qui opus haberet per sacrificium sua purgare peccata nec originalia nec ex humana uita quae adduntur? Et quid tam congruenter ab hominibus sumeretur quod pro eis offerretur quam humana caro? Et quid tam aptum huic immolationi quam caro mortalis? Et quid tam mundum pro mundandis uitiis mortalium quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero et ex utero uirginali? Et quid tam grate offerri et suscipi posset quam caro sacrificii nostri corpus effectum sacerdotis nostri? Vt quoniam quattuor considerantur in omni sacrificio: cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus uerusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos deo unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat et quod offerebat.
[XV 20] Sunt autem quidam qui se putant ad contemplandum deum et inhaerendum deo uirtute propria posse purgari, quos ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim uitium est cui magis diuina lege resistitur et in quod maius accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus ad ima mediator, ad summa interclusor, nisi occulte insidians alia uia deuitetur, aut per populum deficientem quod interpretatur Amalech aperte saeuiens et ad terram promissionis repugnando transitum negans per crucem domini quae Moysi manibus extentis est praefigurata superetur. Hinc enim sibi purgationem isti uirtute propria pollicentur quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis ueritatis quantulacumque ex parte contingere, quod christianos multos ex fide interim sola uiuentes nondum potuisse derident. Sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum conscendere de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto interuallo non eam uidere in illo ligno ad eam uenienti quo dedignatur ille portari?
[XVI 21] Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt sibique potius etiam de his rebus credi uolunt, quasi uero quia praecelsam incommutabilemque substantiam per illa quae facta sunt intellegere potuerunt, propterea de conuersione rerum mutabilium aut de contexto saeculorum ordine consulendi sunt. Numquid enim quia uerissime disputant et documentis certissimis persuadent aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere uel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quae semina singulorum in exordiis, qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per aetates, per occasus, qui motus in appetendis quae secundum naturam sunt fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia non per illam incommutabilem sapientiam sed per locorum ac temporum historiam quaesierunt et ab aliis experta atque conscripta crediderunt? Quo minus mirandum est nullo modo eos potuisse prolixirorum saeculorum seriem uestigare et quandam metam huius excursus quo tamquam fluuio genus decurrit humanum atque inde conuersionem ad suum cuique debitum terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi ceteris meliores in illis summis aeternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt; alioquin non eiusdem generis praeterita quae potuerunt historici inquirerent sed potius et futura praenoscerent.
Quod qui potuerunt ab eis uates, a nostris prophetae appellati sunt, [XVII 22] quamquam et prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris eorum. Sed plurimum interest utrum experimento praeteritorum futura coniciantur, sicut medici multa praeuidendo etiam litteris mandauerunt quae ipsi experta notauerant, sicut denique agricolae uel etiam nautae multa praenuntiant; talia enim si ex longis interuallis temporum fiant diuinationes putantur; an uero iam uentura praecesserint et longe uisa uenientia nuntientur pro acuto sensu uidentium, quod cum faciunt aeriae potestates diuinare creduntur, tamquam si quisquam de montis uertice aliquem longe uideat uenientem et proxime in campo habitantibus ante nuntiet; an ab angelis sanctis quibus ea deus per uerbum sapientiamque suam indicat ubi et futura et praeterita stant uel quibusdam praenuntientur hominibus uel ab eis audita rursus ad alios homines transmittantur; an ipsorum hominum quorundam mentes in tantum euehantur spiritu sancto ut non per angelos sed per se ipsas futurorum instantes causas in ipsa summa rerum arce conspiciant. Audiunt enim ista et aeriae potestates siue angelis ea nuntiantibus siue hominibus, et tantum audiunt quantum opus esse ille iudicat cui subiecta sunt omnia. Multa etiam praedicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium, sicut Caiphas nesciuit quid dixit sed cum esset pontifex prophetauit.
[23] Ergo de successionibus saeculorum et de resurrectione mortuorum philosophos nec illos consulere debemus qui creatoris aeternitatem in quo uiuimus, mouemur et sumus quantum potuerunt intellexerunt, quia per ea quae facta sunt cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Et cum idonei non essent in aeternitatem spiritalis incommutabilisque naturae aciem mentis tam constanter infigere ut in ipsa sapientia creatoris atque rectoris uniuersitatis uiderent uolumina saeculorum quae ibi iam essent et semper essent, hic autem futura essent ut non essent, atque ut ibi uiderent conuersiones in melius non solum animorum sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem; cum ergo ad haec ibi uidenda nullo modo essent idonei, ne ad illud quidem digni habiti sunt ut eis ista per sanctos angelos nuntiarentur siue forinsecus per sensus corporis siue interioribus reuelationibus in spiritu expressis, sicut patribus nostris uera pietate praeditis haec demonstrata sunt qui ea praedicentes et uel de praesentibus signis uel de proximis rebus ita ut praedixerant factis fidem facientes auctoritatem cui de longe futuris usque in saeculi finem crederetur habere meruerunt. Potestates autem aeriae superbae atque fallaces etiam si quaedam de societate et ciuitate sanctorum et de uero mediatore a sanctis prophetis uel angelis audita per suos uates dixisse reperiuntur id egerunt ut per haec aliena uera etiam fideles dei si possent ad sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit ut ueritas undique resonaret, fidelibus in adiutorium, impiis in testimonium.
[XVIII 24] Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sordesque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. Purgari autem ut contemperaremur aeternis non nisi per temporalia possemus qualibus iam contemperati tenebamur. Sanitas enim a morbo plurimum distat, sed media curatio nisi morbo congruat non perducit ad sanitatem. Inutilia temporalia decipiunt aegrotos; utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna sanatos. Mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. Dixit quidam et illorum qui quondam apud graecos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. Et profecto est uera sententia. Quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellauit. Ex quo genere etiam nos sumus non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. In quantum igitur mutabiles sumus in tantum ab aeternitate distamus.
Promittitur autem nobis uita aeterna per ueritatem a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra quantum ab aeternitate mortalitas. Nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur ut cum ad speciem uenerimus quemadmodum succedit fidei ueritas ita mortalitati succedat aeternitas. Quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas cum ad id quod nobis credentibus promittitur uenerimus, promittitur autem nobis uita aeterna, et dixit ueritas (non quae fiet sicut futura est fides nostra, sed quae semper est ueritas quia ibi est aeternitas), dixit ergo ueritas: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum; cum fides nostra uidendo fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. Quod donec fiat et ut fiat, quia rebus ortis adcommodamus fidem credulitatis sicut in aeternis speramus ueritatem contemplationis ne fides mortalis uitae dissonaret a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra orta est cum filius dei sic uenit ut fieret filius hominis et ipse in se exciperet fidem nostram qua nos perduceret ad ueritatem suam qui sic suscepit mortalitatem nostram ut non amitteret aeternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. Ita ergo nos purgari oportebat ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate; nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. Nunc itaque illuc quodammodo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credidimus, ortus, mortuus, resuscitatus, assumptus. Horum quattuor duo priora noueramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori. Duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi iuste in nobis futura speramus quia in illa facta credidimus. Itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum cum fides peruenerit ad ueritatem. Iam enim credentibus ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem, ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur ita loquitur: Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. Et quasi quaererent, 'Quo fructu?,' secutus ait: Et cognoscetis ueritatem. Rursus quasi dicerent, 'Quid prodest mortalibus ueritas?,' Et ueritas, inquit, liberabit uos. Vnde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas, ipsa est aeternitas.
[XIX 25] Ecce ad quod missus est filius dei; immo uero ecce quod est missum esse filium dei. Quaecumque propter faciendam fidem qua mundaremur ad contemplandam ueritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. Sed testimonia quaedam uenturum praenuntiauerunt; quaedam uenisse testata sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quae paruis magna uiderentur, non crederetur ut magnos faceret magnus qui ad paruos missus est paruus. Incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta quae in eius testimonium proruperunt. Sed tamen homines ut haec magna per eum facta parui crederent illa parua tamquam magna tremuerunt.
[26] Cum ergo uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, usque adeo paruum ut factum, eo itaque missum quo factum. Si ergo maior mittit minorem, fatemur et nos factum minorem et in tantum minorem in quantum factum et in tantum factum in quantum missum. Misit enim filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facta sunt omnia non solum priusquam factus mitteretur sed priusquam essent omnia, eundem mittenti confitemur aequalem quem dicimus missum minorem.
Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis qua eum mitti oportebat priusquam missus esset uideri a patribus potuit cum eis angelica quaedam uisa demonstrarentur, quando nec iam missus sicut aequalis est patri uidebatur? Vnde enim dicit Philippo a quo utique sicut a ceteris et ab ipsis a quibus crucifixus est in carne uidebatur: Tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui me uidit uidit et patrem, nisi quia uidebatur et non uidebatur? Videbatur sicut missus factus erat; non uidebatur sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit: Qui habet mandata mea et seruat ea ipse est qui me diligit, et qui me diligit diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum cum esset manifestus ante oculos hominum, nisi quia carnem quod uerbum in plenitudine temporis factum erat suscipiendae nostrae fidei porrigebat; ipsum autem uerbum per quod omnia facta erant purgatae per fidem menti contemplandum in aeternitate seruabat?
[XX 27] Si autem secundum hoc missus a patre filius dicitur quia ille pater est, ille filius, nullo modo impedit ut credamus aequalem patri esse filium et consubstantialem et coaeternum et tamen a patre missum filium. Non quia ille maior est et ille minor; sed quia ille pater est, ille filius; ille genitor, ille genitus; ille a quo est qui mittitur, ille qui est ab eo qui mittit. Filius enim a patre est, non pater a filio. Secundum hoc iam potest intellegi non tantum ideo dici missus filius quia uerbum caro factum est, sed ideo missus ut uerbum caro fieret et per praesentiam corporalem illa quae scripta sunt operaretur, id est ut non tantum homo missus intellegatur quod uerbum factum est, sed et uerbum missum ut homo fieret quia non secundum imparem potestatem uel substantiam uel aliquid quod in eo patri non sit aequale missus est, sed secundum id quod filius a patre est, non pater a filio. Verbum enim patris est filius, quod est sapientia eius dicitur. Quid ergo mirum si mittitur non quia inaequalis est patri sed quia est manatio quaedam claritatis omnipotentis dei sinceris? Ibi autem quod manat et de quo manat unius eiusdemque substantiae est. Neque enim sicut aqua de foramine terrae aut lapidis manat sed sicut lux de luce. Nam quod dictum est: Candor est enim lucis aeternae, quid aliud dictum est quam lux est lucis aeternae? Candor quippe lucis quid nisi lux est? Et ideo coaeterna luci de qua lux est. Maluit autem dicere candor lucis quam lux lucis ne obscurior putaretur ista quae manat quam illa de qua manat. Cum enim auditur candor eius esse ista, facilius est ut per hanc lucere illa quam haec minus lucere credatur. Sed quia cauendum non erat ne minor lux illa putaretur quae istam genuit (hoc enim nullus umquam haereticus ausus est dicere nec credendum est aliquem ausurum), illi cogitationi occurrit scriptura qua posset uideri obscurior lux ista quae manat quam illa de qua manat, quam suspicionem tulit cum ait candor est illius, id est lucis aeternae, atque ita ostendit aequalem. Si enim haec minor est, obscuritas illius est non candor illius. Si autem maior est, non ex ea manat; non enim uinceret de qua genita est. Quia ergo ex illa manat non est maior quam illa; quia uero non obscuritas illius sed candor illius est non est minor; aequalis est ergo.
Neque hoc mouere debet quia dicta est manatio quaedam claritatis omnipotentis dei sinceris tamquam ipsa non sit omnipotens sed omnipotentis manatio. Mox enim de illa dicitur: Et cum sit una, omnia potest. Quis est autem omnipotens nisi qui omnia potest? Ab illo itaque mittitur a quo emanat. Sic enim et petitur ab illo qui amabat eam et desiderabat: Emitte, inquit, illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret, id est, 'Doceat me laborare ne laborem.' Labores enim eius uirtutes sunt. Sed aliter mittitur ut sit cum homine; aliter missa est ut ipsa sit homo. In animas enim sanctas se transfert atque amicos dei et prophetas constituit, sicut etiam implet sanctos angelos et omnia talibus ministeriis congrua per eos operatur. Cum autem uenit plenitudo temporis, missa est non ut impleret angelos, nec ut esset angelus nisi in quantum consilium patris annuntiabat quod et ipsius erat, nec ut esset cum hominibus aut in hominibus, hoc enim et antea in patribus et prophetis; sed ut ipsum uerbum caro fieret, id est homo fieret, in quo futuro reuelato sacramento etiam eorum sapientium atque sanctorum salus esset qui priusquam ipse de uirgine nasceretur de mulieribus nati sunt, et in quo facto atque praedicato salus sit omnium credentium, sperantium, diligentium. Hoc est enim magnum petatis sacramentum quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
[28] Ab illo ergo mittitur dei uerbum cuius est uerbum; ab illo mittitur de quo natum est. Mittit qui genuit; mittitur quod genitum est. Et tunc unicuique mittitur cum a quoquam cognoscitur atque percipitur quantum cognosci et percipi potest pro captu uel proficientis in deum uel perfectae in deo animae rationalis. Non ergo eo ipso quo de patre natus est missus dicitur filius, sed uel eo quod apparuit huic mundo uerbum caro factum unde dicit: A patre exii et ueni in hunc mundum, uel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur sicut dictum est: Mitte illam ut mecum sit et mecum laboret. Quod ergo natum est ab aeterno in aeternum est: Candor est enim lucis aeternae. Quod autem mittitur ex tempore a quoquam cognoscitur. Sed cum in carne manifestatus est filius dei, in hunc mundum missus est in plenitudine temporis factus ex femina. Quia enim in sapientia dei non poterat mundus cognoscere per sapientiam deum quoniam lux lucet in tenebris et tenebrae eam non comprehenderunt, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes ut uerbum caro fieret et habitaret in nobis. Cum autem ex tempore cuiusque prouectus mente percipitur, mitti quidem dicitur sed non in hunc mundum; neque enim sensibiliter apparet, id est corporeis sensibus praesto est. Quia et nos secundum quod mente aliquid aeternum quantum possumus capimus, non in hoc mundo sumus, et omnium iustorum spiritus etiam adhuc in hac carne uiuentium in quantum diuina sapiunt non sunt in hoc mundo. Sed pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus; non enim habet de quo sit aut ex quo procedat. Sapientia quippe dicit: Ego ex ore altissimi prodiui, et de spiritu sancto: A patre procedit; pater uero a nullo.
[29] Sicut ergo pater genuit, filius genitus est; ita pater misit, filius missus est. Sed quemadmodum qui genuit et qui genitus est, ita est qui misit et qui missus est unum sunt quia pater et filius unum sunt; ita etiam spiritus sanctus unum cum eis est quia haec tria unum sunt. Sicut enim natum esse est filio a patre esse, ita mitti est filio cognosci quod ab illo sit. Et sicut spiritui sancto donum dei esse est a patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedat. Nec possumus dicere quod spiritus sanctus et a filio non procedat; neque enim frustra idem spiritus et patris et filii spiritus dicitur. Nec uideo quid aliud significare uoluerit cum sufflans ait: Accipite spiritum sanctum. Neque enim flatus ille corporeus cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore substantia spiritus sancti fuit sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre sed et a filio procedere spiritum sanctum. Quis enim dementissimus dixerit alium fuisse spiritum quem sufflans dedit et alium quem post ascensionem suam misit? Vnus enim spiritus est spiritus dei, spiritus patris et filii, spiritus sanctus qui operatur omnia in omnibus.
Sed quod bis datus est dispensatio certe significationis fuit, de qua suo loco quantum dominus dederit disseremus. Quod ergo ait dominus: Quem ego mittam uobis a patre, ostendit spiritum et patris et filii. Quia etiam cum dixisset: Quem mittet pater, addidit in nomine meo, non tamen dixit, 'Quem mittet pater a me,' quemadmodum dixit, Quem ego mittam uobis a patre, uidelicet ostendens quod totius diuinitatis uel si melius dicitur deitatis principium pater est. Qui ergo ex patre procedit et filio ad eum refertur a quo natus est filius. Et quod dicit euangelista: Spiritus nondum erat datus quia Iesus nondum fuerat clarificatus, quomodo intellegatur nisi quia certa illa spiritus sancti datio uel missio post clarificationem Christi futura erat qualis numquam antea fuerat? Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea spiritus sanctus non dabatu
quo impleti prophetae locuti sunt cum aperte scriptura dicat et multis locis ostendat spiritu sancto eos locutos fuisse, cum et de Iohanne baptista dictum sit: Spiritu sancto replebitur iam inde ab utero matris suae, et spiritu sancto repletus Zacharias inuenitur pater eius ut de illo talia diceret, et spiritu sancto Maria ut talia de domino quem gestabat utero praedicaret, spiritu sancto Simeon et Anna ut magnitudinem Christi paruuli agnoscerent; quomodo ergo spiritus nondum erat datus quia Iesus nondum erat clarificatus nisi quia illa datio uel donatio uel missio spiritus sancti habitura erat quandam proprietatem suam in ipso aduentu qualis antea numquam fuit? Nusquam enim legimus linguis quas non nouerant homines locutos ueniente in se spiritu sancto sicut tunc factum est cum oporteret eius aduentum signis sensibilibus demonstrari ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis uariis constitutas credituras in Christum per donum spiritus sancti ut impleretur quod in psalmo canitur: Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum; in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum.
[30] Verbo itaque dei ad unitatem personae copulatus, et quodam modo commixtus est homo cum ueniente plenitudine temporis missus est in hunc mundum factus ex femina filius dei ut esset et filius hominis propter filios hominum. Hanc personam angelica natura figurare antea potuit ut praenuntiaret, non expropriare ut ipsa esset.
[XXI] De sensibili autem demonstratione spiritus sancti siue per columbae speciem siue per linguas igneas cum eius substantiam patri et filio coaeternam pariterque incommutabilem subdita et seruiens creatura temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad eius personae unitatem sicut caro quod uerbum factum est non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea. Sed plane fidenter dixerim patrem et filium et spiritum sanctum unius eiusdemque substantiae deum creatorem, trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari. Sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari, sicut per uoces nostras quae utique corporaliter sonant non possunt pater et filius et spiritus sanctus nisi suis et propriis interuallis temporum certa separatione distinctis quae sui cuiusque uocabuli syllabae occupant nominari. In sua quippe substantia qua sunt tria unum sunt, pater et filius et spiritus sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam idipsum sine ullis interuallis temporum uel locorum et simul unum atque idem ab aeternitate in aeternitatem tamquam ipsa aeternitas quae sine ueritate et caritate non est; in meis autem uocibus separati sunt pater et filius et spiritus sanctus nec simul dici potuerunt, et in litteris uisibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam et intellectum et uoluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est quod non et memoria et intellectus et uoluntas mea simul operata sint; ita trinitas simul operata est et uocem patris et carnem filii et columbam spiritus sancti cum ad personas singulas haec singula referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa trinitatem per uisibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus quae uel ad patrem uel ad filium uel ad spiritum sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur.
[31] Si ergo a me quaeritur quomodo factae sint uel uoces uel sensibiles formae atque species ante incarnationem uerbi dei quae hoc futurum praefigurarent, per angelos ea deum operatum esse respondeo, quod etiam scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo, satis ostendi. Si autem quaeritur ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum dei uerbum dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conuersum atque mutatum, ita sane factum ut ibi sit non tantum uerbum dei et hominis caro sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et deus dicatur propter deum et homo propter hominem. Quod si difficile intellegitur, mens fide purgetur magis magisque abstinendo a peccatis et bene operando et orando cum gemitu desideriorum sanctorum ut per diuinum adiutorium proficiendo et intellegat et amet.
Si autem quaeritur post incarnationem uerbi quomodo facta sit uel uox patris uel species corporalis qua spiritus sanctus demonstratus est, per creaturam quidem facta ista non dubito. Sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali uel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare quod graeci dicunt *noeron), non quidem ad unitatem personae (quis enim hoc dixerit ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit uox patris ita sit deus pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem uel per igneas linguas spiritus sanctus demonstratus est ita sit spiritus sanctus sicut est dei filius homo ille qui ex uirgine factus est?), sed tantummodo ad ministerium peragendae significationis sicut oportuisse deus iudicauit, an aliquid aliud intellegendum sit inuenire difficile est et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali uel intellectuali creatura potuerint fieri non uideo Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam quantum uires dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta quae non ex diuinis libris sed ex rationibus suis proferunt quibus e uehementer cogere arbitrantur testimonia scripturarum quae de patre et filio et spiritu sancto sunt ita esse intellegenda ut ipsi uolunt.
[32] Nunc autem non ideo minorum filium quia missus est a patre, nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius sufficienter quantum arbitror demonstratum est. Siue enim propter uisibilem creaturam siue potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem uel imparilitatem uel dissimilitudinem substantiae in scripturis haec posita intelleguntur, quia etiam si uoluisset deus pater per subiectam creaturam uisibiliter apparere, absurdissime tamen aut a filio quem genuit aut ab spiritu sancto qui de illo procedit missus diceretur. Iste igitur sit huius uoluminis modus; deinceps in ceteris adiuuante domino illa haereticorum uersutissima argumenta qualia sint et quemadmodum redarguantur uidebimus.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |