AUGUSTINI DE TRINITATE LIBER II



[1] Cum homines deum quaerunt et ad intellegentiam trinitatis pro captu infirmitatis humanae animum intendunt, experti difficultates laboriosas siue in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem siue in in ipsa multiplici et multimoda locutione litterarum sacrarum, ubi mihi non uidetur nisi atteri Adam ut Christi gratia glorificata dilucescat, cum ad aliquid certum discussa omni ambiguitate peruenerint facillime debent ignoscere errantibus in tanti peruestigatione secreti. Sed duo sunt quae in errore hominum difficillime tolerantur: praesumptio priusquam ueritas pateat, et cum iam patuerit praesumptae defensio falsitatis. A quibus duobus uitiis nimis inimicis inuentioni ueritatis et tractationi diuinorum sanctorumque librorum si me, ut precor et spero, deus defenderit atque muniuerit scuto bonae uoluntatis suae et gratia misericordiae suae, non ero segnis ad inquirendam substantiam dei siue per scripturam eius siue per creaturam. Quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda ut ipse quaeratur, ipse diligatur qui et illam inspirauit et istam creauit. Nec trepidus ero ad proferendam sententiam meam in qua magis amabo inspici a rectis quam timebo morderi a peruersis. Gratanter enim suscipit oculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas; dentem autem caninum uel euitat cautissima humilitas uel retundit solidissima ueritas. Magisque optabo a quolibet reprehendi quam siue ab errante siue ab adulante laudari; nullus enim reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est aut amicus. Si ergo inimicus insultat, ferendus est; amicus autem si errat, docendus; si docet, audiendus. Laudator uero et errans confirmat errorem, et adulans inlicit in errorem. Emendabit ergo me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum.

[I 2] Quamobrem quamquam firmissime teneamus de domino nostro Iesu Christo et per scripturas disseminatam et a doctis catholicis earundem scripturarum tractatoribus demonstratam tamquam canonicam regulam quomodo intellegatur dei filius et aequalis patri secundum dei formam in qua est et minor patre secundum serui formam quam accepit, in qua forma non solum patre sed etiam spiritu sancto, neque hoc tantum sed etiam se ipso minor inuentus est, non se ipso qui fuit sed se ipso qui est quia forma serui accepta formam dei non amisit, sicut scripturarum quae in superiore libro commemorauimus testimonia docuerunt; sunt tamen quaedam in diuinis eloquiis ita posita ut ambiguum sit ad quam potius regulam referantur, utrum ad eam qua intellegimus minorem filium in assumpta creatura, an ad eam qua intellegimus non quidem minorem esse filium sed aequalem patri, tamen ab illo hunc esse deum de deo, lumen de lumine. Filium quippe dicimus deum de deo; patrem autem deum tantum, non 'de deo.' Vnde manifestum est quod filius habeat alium de quo sit et cui filius sit; pater autem non filium de quo sit habeat sed tantum cui pater sit. Omnis enim filius de patre est quod est et patri filius est; nullus autem pater de filio est quod est sed filio pater est.

[3] Quaedam itaque ita ponuntur in scripturis de patre et filio ut indicent unitatem aequalitatemque substantiae, sicuti est: ego et pater unum sumus, et: Cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, et quaecumque talia sunt. Quaedam uero ita ut minorem ostendant filium propter formam serui, id est propter assumptam creaturam mutabilis humanaeque substantiae, sicuti est quod ait: Quoniam pater maior me est, et: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Nam paulo post consequenter ait: Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Quaedam porro ita ut nec minor nec aequalis tunc ostendatur sed tantum quod de patre sit intimetur, ut est illud: Sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit filio uitam habere in semetipso, et illud: Neque enim potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Quod si propterea dictum acceperimus quia in forma accepta ex creatura minor est filius, consequens erit ut prior pater super aquas ambulauerit aut alicuius alterius caeci nati de sputo et luto oculos aperuerit, et cetera quae filius in carne apparens inter homines fecit, ut possit ea facere qui dixit non posse filium a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Quia autem uel delirus ita sentiat? Restat ergo ut haec ideo dicta sint quia incommutabilis est uita filii sicut patris, et tamen de patre est; et inseparabilis est operatio patris et filii, sed tamen ita operari filio de illo est de quo ipse est, id est de patre; et ita uidet filius patrem ut quo eum uidet hoc ipso sit filius. Non enim aliud illi est esse de patre, id est nasci de patre, quam uidere patrem, aut aliud uidere operantem quam pariter operari; sed ideo non a se quia non est a se, et ideo quod uiderit patrem quia de patre est. Neque enim alia similiter, sicut pictor alias tabulas pingit quemadmodum alias ab alio pictas uidit; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem litteras exprimit quas animus cogitauit; sed: Quaecumque, inquit, pater facit, haec eadem et filius facit similiter. Et haec eadem dixit et similiter, ac per hoc inseparabilis et par operatio est patri et filio, sed a patre est filio. Ideo non potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Ex hac ergo regula qua ita loquuntur scripturae ut non alium alio minorem sed tantum uelint ostendere quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt tamquam minor filius diceretur. Quidam autem nostri indoctiores et in his minime eruditi, dum haec secundum formam serui conantur accipere et eos rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat, tenenda est et haec regula qua non minor filius sed quod de patre sit intimatur, quibus uerbis non inaequalitas sed natiuitas eius ostenditur.

[II 4] Sunt ergo quaedam in sanctis libris, ut dicere coeperam, ita posita ut ambiguum sit quonam referenda sint, utrum ad illud quod propter assumptam creaturam minor est filius, an ad illud quod quamuis aequalis tamen quia de patre sit indicatur. Et mihi quidem uidetur si eo modo ambiguum est ut explicari discernique non possit, ex utralibet regula sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Nam et ex forma serui potest accipi sicut iam in libro superiore tractauimus, et ex forma dei in qua sic aequalis est patri ut tamen de patre sit. In dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud uita eius, sed ipsa uita filius est; ita non est aliud filius, aliud doctrina eius, sed ipsa doctrina filius est. Ac per hoc sicut id quod dictum est: Dedit filio uitam, non aliud intellegitur quam: 'Genuit filium qui est uita,' sic etiam cum dicitur: 'Dedit filio doctrinam,' bene intellegitur: 'Genuit filium qui est doctrina'; ut quod dictum est: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit, sic intellegatur ac si dictum sit: 'Ego non sum a me ipso sed ab illo qui me misit.'

[III 5] Nam et de spiritu sancto de quo non dictum est: Semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, ait tamen ipse dominus: Cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae uentura sunt annuntiabit uobis. Ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. Post haec uerba nisi continuo secutus dixisset: Omnia quaecumque habet pater mea sunt; propterea dixi: Quia de meo accipiet et annuntiabit uobis, crederetur fortasse ita natus de Christo spiritus sanctus quemadmodum ille de patre. De se quippe dixerat: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit; de spiritu autem sancto: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et: Quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. Sed quia reddidit causam cur dixerit de meo accipiet (ait enim: Omnia quaecumque habet pater mea sunt; propterea dixi: Quia de meo accipiet), restat ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris habere sicut et filius. Quomodo nisi secundum id quod supra diximus: Cum autem uenerit paracletus quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me? Procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semetipso; et sicut non ex eo fit ut minor sit filius quia dixit: Non potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem (non enim hoc ex forma serui dixit, sed ex forma dei, sicut iam ostendimus; haec autem uerba non indicant quod minor sit sed quod de patre sit); ita non hinc efficitur ut minor sit spiritus sanctus quia dictum est de illo: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur; secundum hoc enim dictum est quod de patre procedit. Cum uero et filius de patre sit et spiritus sanctus a patre procedat, cur non ambo filii dicantur nec ambo geniti, sed ille unus filius unigenitus, hic autem spiritus sanctus nec filius nec genitus, quia si genitus utique filius, alio loco, si deus donauerit et quantum donauerit disseremus.

[IV 6] Verumtamen hic euigilent si possunt qui hoc etiam sibi suffragari putauerunt quasi ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: Pater, clarifica me. Ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo? Porro autem si propterea spiritus sanctus glorificat filium quia de filii accipiet et ideo de eius accipiet quia omnia quae habet pater ipsius sunt, manifestum est quia cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. Vnde cognoscitur quod omnia quae habet pater non tantum filii sed etiam spiritus sancti sunt quia potens est spiritus sanctus glorificare filium quem glorificat pater. Quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant ut aequales sint qui se inuicem glorificant. Scriptum est autem quod et filius glorificet patrem: Ego te, inquit, glorificaui super terram. Sane caueant ne putetur spiritus sanctus maior ambobus quia glorificat filium quem glorificat pater, ipsum autem nec a patre nec a filio glorificari scriptum est.

[V 7] Sed in his conuicti ad illud se conuertunt ut dicant: 'Maior est qui mittit quam qui mittitur.' Proinde maior est pater filio quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto quia de illo dixit Iesus: Quem mittet pater in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius cum dicit: Si autem abiero, mittam eum ad uos.

Qua in quaestione primum quaero unde et quo missus sit filius. Ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum; ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit?, deinde coniungit: In sua propria uenit; illuc utique missus est quo uenit. At si in hunc mundum, et in hoc est quia exiit a patre et uenit in hunc mundum, et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: Caelum et terram ego inpleo, si de filio dictum est (ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetis uel in prophetis locutum, quo missus est nisi illuc ubi erat?; ubique enim erat qui ait: Caelum et terram ego impleo. Si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? Sed neque sine spiritu suo usquam esse potuit. Itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius. Illuc ergo et spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non inuenit locum quo eat a facie dei et dicit: Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; ubique uolens intellegi praesentem deum, prius nominauit spiritum eius. Nam sic ait: Quo abibo ab spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam?

[8] Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intellegatur ista missio siue filii siue spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de filio quidem ita scribit apostolus: Cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Misit, inquit, filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem uirginitatis sed differentiam sexus hebraeo loquendi more significare uoluisse? Cum itaque ait: Misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus aduenit. Proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu suo fecisse; uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: Quomodo fiet istud? , Spiritus sanctus superuenit in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi; et Matthaeus dicit: Inuenta est in utero habens de spiritu sancto; quamquam et apud Esaiam prophetam ipse Christus intellegitur de aduentu suo futuro dicere: Et nunc dominus misit me, et spiritus eius.

[9] Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse filium quia ille Mariae conceptus et partus operatio trinitatis est qua creante omnia creantur. 'Et quomodo iam,' inquit, 'pater eum misit si ipse se misit?'

Cui primum respondeo quaerens ut dicat, si potest: quomodo eum pater sanctificauit si se ipse sanctificauit? Vtrumque enim idem dominus ait: Quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis quia blasphemat quoniam dixi: Filius dei sum; alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum. Item quaero quomodo eum pater tradidit si ipse se tradidit. Vtrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui filio, inquit, proprio non pepercit, sed pronobis omnibus tradidit eum. Alibi autem de ipso saluatore ait: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Credo respondebit si haec probe sapit quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. Sic ergo intellegat illam incarnationem et ex uirgine natiuitatem in qua filius intellegitur missus una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato spiritu sancto de quo aperte dicitur: Inuenta est in utero habens de spiritu sancto.

Nam etiam si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit. Quomodo misit deus filium suum? Iussit ut ueniret, atque ille iubenti obtemperans uenit? An rogauit? An tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit, uerbo utique factum est; dei autem uerbum ipse est dei filius. Quapropter cum eum pater uerbo misit, a patre et uerbo eius factum est ut mitteretur. Ergo a patre et filio missus est idem filius quia uerbum patris est ipse filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione ut putet temporale uerbum a patre factum esse ut aeternus filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? Sed utique in ipso dei uerbo quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore illam in carne apparere oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset uerbum, et uerbum esset apud deum, et deus esset uerbum; sine ullo tempore in ipso uerbo erat quo tempore uerbum caro fieret et habitaret in nobis. Quae plenitudo temporis cum uenisset, misit deus filium suum factum ex muliere, id est factum in tempore ut incarnatum uerbum hominibus appareret; quod in ipso uerbo sine tempore erat in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a patre et filio factum esset ut in carne filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea carne apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea conuenienter missa dicuntur. Forma porro illa suscepti hominis filii persona est, non etiam patris. Quapropter pater inuisibilis una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem faciendo misisse eum dictus est; qui si eo modo uisibilis fieret ut cum patre inuisibilis esse desisteret, id est si substantia inuisibilis uerbi in creaturam uisibilem mutata et transiens uerteretur, ita missus a patre intellegeretur filius ut tantum missus non etiam cum patre mittens inueniretur. Cum uero sic accepta est forma serui ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab inuisibili patre cum inuisibili filio idem ipse filius uisibilis mitteretur. Cur ergo ait: Et a me ipso non ueni? Iam hoc secundum formam serui dictum est, secundum quam dictum est: ego non iudico quemquam.

[10] Si ergo missus dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promptu est intellegere etiam de spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, siue cum super ipsum dominum corporali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae sicut ignis qui et insedit super unumquemque eorum. Haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret eius ipsa substantia qua et ipse inuisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus uisis hominum corda commota a temporali manifestatione uenientis ad occultam aeternitatem semper praesentis conuerterentur.

[VI 11] Ideo autem nusquam scriptum est quod deus pater maior sit spiritu sancto, uel spiritus sanctus minor deo patre, quia non sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumptus est filius hominis in qua forma ipsius uerbi dei persona praesentaretur; non ut haberet uerbum dei sicut alii sancti sapientes, sed prae participibus suis; non utique quod amplius habebat uerbum ut esset quam ceteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum uerbum erat. Aliud est enim uerbum in carne, aliud uerbum caro; id est aliud est uerbum in homine, aliud uerbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait: Verbum caro factum est, sicut et illud: Et uidebit omnis caro salutare dei. Non enim sine anima uel sine mente, sed ita omnis caro ac si diceretur 'omnis homo.' Non ergo sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumpta est caro illa et humana illa forma est uirgine Maria.

Neque enim columbam beatificauit spiritus, uel illum flatum uel illum ignem sibique et personae suae in unitatem habitumque coniunxit in aeternum; aut uero mutabilis et conuertibilis est natura spiritus sancti ut non haec ex creatura fierent, sed ipse in illud atque illud mutabiliter uerteretur sicut aqua in glaciem. Sed apparuerunt ista sicut opportune apparere debuerunt creatura seruiente creatori et ad nutum eius incommutabiliter in se ipso permanentis ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conuersa. Proinde quamquam illa columba spiritus dicta sit, et de illo igne cum diceretur: Visae sunt illis, inquit, linguae diuisae uelut ignis qui et insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui quemadmodum spiritus dabat eis pronuntiare, ut ostenderet per illum ignem spiritum demonstratum sicut per columbam; non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et deum et columbam aut et deum et ignem, sicut dicimus filium et deum et hominem nec sicut dicimus filium agnum dei, non solum Iohanne baptista dicente: Ecce agnus dei, sed etiam Iohanne euangelista uidente agnum occisum in apocalypsi. Illa quippe uisio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas sed in spiritu per spiritales imagines corporum.

Columbam uero illam et ignem oculis uiderunt quicumque uiderunt, quamquam de igne disceptari potest utrum oculis an spiritu uisus sit propter uerba sic posita; non enim ait: 'Viderunt linguas diuisas uelut ignem,' sed: Visae sunt eis. Non autem sub eadem significatione solemus dicere: 'Visum est mihi,' qua dicimus: 'Vidi.' Et in illis quidem spiritalibus uisis imaginum corporalium solet dici et 'Visum est mihi' et Vidi, in istis uero quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur non solet dici 'Visum est mihi' sed Vidi. De illo ergo igne potest esse quaestio quomodo uisus sit, utrum intus in spiritu tamquam foris, an uere foris coram oculis carnis; de illa uero columba quae dicta est corporali specie descendisse nullus umquam debitauit quod oculis uisa sit. Nec sicut dicimus filium petram (scriptum est enim: Petra autem erat Christus), ita possumus dicere spiritum columbam uel ignem. Illa enim petra iam erat in creatura et per actionis modum connuncupata est nomine Christi quem significabat, sicut lapis ille quem Iacob positum ad caput etiam unctione ad significandum dominum assumpsit; sicut Isaac Christus erat cum ad se immolandum ligna portabat. Accessit istis actio quaedam significatiua iam exsistentibus; non autem sicut illa columba et ignis ad haec tantummodo significanda repente exstiterunt. Magis ista similia mihi uidentur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi columnae quam populus in heremo sequebatur, et fulguribus ac tonitribus quae fiebat cum lex daretur in monte. Ad hoc enim rerum illarum corporalis exstitit species ut aliquid significaret atque praeteriret.

[VII 12] Propter has ergo corporales formas quae ad eum significandum et sicut humanis sensibus oportebat demonstrandum temporaliter exstiterunt missus dicitur etiam spiritus sanctus; non tamen minor patre dictus est sicut filius propter formam serui, quia illa forma serui inhaesit ad unitatem personae, illae uero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit ad tempus apparuerunt et esse postea destiterunt.

Cur ergo non et pater dicitur missus per illas species corporales, ignem rubi et columnas nubis uel ignis et fulgura in monte et si qua talia tunc apparuerunt, cum eum coram locutum patribus teste scriptura didicimus, si per illos creaturae modos et formas corporaliter expressas et humanis aspectibus praesentatas ipse demonstrabatur? Si autem filius per ea demonstrabatur, cur tanto post dicitur missus cum ex femina factus est, sicut dicit apostolus: Cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, quandoquidem et antea mittebatur cum per illas creaturae mutabiles formas patribus apparebat? Aut si non recte posset dici missus nisi cum uerbum caro factum est, cur missus dicitur spiritus sanctus cuius nulla talis incorporatio facta est? Si uero per illa uisibilia quae in lege et prophetis commendantur nec pater nec filius sed spiritus sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc dicitur missus cum illis modis et antea mitteretur?

[13] In huius perplexitate quaestionis primum domino adiuuante quaerendum est utrum pater an filius an spiritus sanctus; an aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur deus unus et solus, id est ipsa trinitas, per illas creaturae formas patribus apparuerit. Deinde quodlibet horum inuentum uisumue fuerit, utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua deus sicut tunc oportuisse iudicauit humanis ostenderetur aspectibus, an angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona dei loquerentur assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministrii sui sicut cuique opus esset, aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt in species quas uellent adcommodatas atque aptas actionibus suis mutantes atque uertentes secundum attributam sibi a creatore potentiam. Postremo uidebimus id quod quaerere institueramus, utrum filius an spiritus sanctus et antea mittebantur, et si mittebantur, quid inter illam missionem et eam quam in euangelio legimus distet; an missus non sit aliquis eorum nisi cum uel filius factus esset ex Maria uirgine uel cum spiritus sanctus uisibili specie siue in columba siue in igneis linguis apparuit.

[VIII 14] Omittamus igitur eos qui nimis carnaliter naturam uerbi dei atque sapientiam quae in se ipsa manens innouat omnia, quem unicum filius dei dicimus, non solum mutabilem uerum etiam uisibilem esse putauerunt. Hi enim multum crassum cor diuinis rebus inquirendis audacius quam religiosius attulerunt. Anima quippe cum sit substantia spiritalis, cumque etiam ipsa facta sit nec per alium fieri potuerit nisi per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, quamuis sit mutabilis, non est tamen uisibilis. Quod illi de uerbo ipso atque ipsa dei sapientia per quam facta est anima crediderunt, cum sit illa non inuisibilis tantum, quod et anima est, sed etiam incommutabilis, quod anima non est. Eadem quippe incommutabilitas eius commemorata est ut diceretur: In se ipsa manens innouat omnia. Et isti quidem ruinam erroris sui diuinarum scripturarum testimoniis quasi fulcire conantes adhibent Pauli apostoli sententiam, et quod dictum est de uno solo deo in quo ipsa trinitas intellegitur, tantum de patre, non et de filio et de spiritu sancto dictum accipiunt: Regi autem saeculorum immortali, inuisibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum; et illud alterum: Beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest.

Haec quemadmodum intellegenda sint iam satis nos disseruisse arbitror.

[IX 15] Verum illi qui ista non de filio nec de spiritu sancto sed tantum de patre accipi uolunt, dicunt uisibilem filium non per carnem de uirgine assumptam sed etiam antea per se ipsum. 'Nam ipse,' inquiunt, 'apparuit oculis patrum.' Quibus si dixeris: 'Quomodo ergo uisibilis per se ipsum filius, ita et mortalis per se ipsum, ut constet uobis quod tantummodo de patre uultis intellegi quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem? Nam si propter carnem susceptam mortalis est filius, propter hanc sinite ut sit et uisibilis.' Respondent nec propter hanc se mortalem filium dicere, sed sicut et ante uisibilem ita et ante mortalem. Nam si propter carnem filium dicunt esse mortalem, iam non pater sine filio solus habet immortalitatem quia et uerbum eius per quod omnia facta sunt habet immortalitatem. Neque enim quia carnem assumpsit mortalem ideo amisit immortalitatem suam quandoquidem nec animae humanae hoc accidere potuit ut cum corpore moreretur dicente ipso domino: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Aut uero etiam spiritus sanctus carnem assumpsit (de quo utique sine dubio turbabuntur). Si propter carnem mortalis est filius, quomodo accipiant patrem tantummodo sine filio et sine spiritu sancto habere immortalitatem quandoquidem spiritus sanctus non assumpsit carnem? Qui si non habet immortalitatem, non ergo propter carnem mortalis est filius; si autem habet spiritus sanctus immortalitatem, non patre tantummodo dictum est quia solus habet immortalitatem.

Quocirca ita se arbitrantur et ante incarnationem per se ipsum mortalem filium posse conuincere quia ipsa mutabilitas non inconuenienter mortalitas dicitur, secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus uel in aliquam alteram substantiam mutatur et uertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est ac fuit, secundum id quod destitit esse quod erat mortale deprehenditur. 'Quia itaque,' inquiunt, 'antequam natus esset filius dei de uirgine Maria, ipse apparuit patribus nostris non in una eademque specie sed multiformiter, aliter atque aliter, et uisibilis est per se ipsum quia nondum carne assumpta substantia eius conspicua mortalibus oculis fuit, et mortalis in quantum mutabilis. Ita et spiritus sanctus qui alias columba, alias ignis apparuit. Vnde non trinitati,' aiunt, 'sed singulariter et proprie patri tantummodo conuenit quod dictum est: Immortali, inuisibili, soli deo, et: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest.'

[16] Omissis ergo istis qui nec animae substantiam inuisibilem nosse potuerunt, unde longe remotum ab eis erat ut nossent unius et solius dei, id est patris et filii et spiritus sancti, non solum inuisibilem uerum et incommutabilem permanere substantiam ac per hoc in uera et sincera immortalitate consistere; nos qui numquam apparuisse corporeis oculis deum nec patrem nec filium nec spiritum sanctum dicimus nisi per subiectam suae potestati corpoream creaturam, in pace catholica pacifico studio requiramus parati corrigi si fraterne ac recte reprehendimur, parati etiamsi ab inimico uera tamen dicente mordemur, utrum indiscrete deus apparuerit patribus nostris antequam Christus ueniret in carne, an aliqua ex trinitate persona, an singillatim quasi per uices.

[X 17] Ac primum in eo quod in genesi scriptum est locutum deum cum homine quem de limo finxerat, si excepta figurata significatione ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur ista tractamus, in specie hominis uidetur deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat maxime illo quod scriptum est uocem dei audisse Adam deambulantis in paradiso ad uesperam et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, deoque dicenti: Adam, ubi es? respondisse: Audiui uocem tuam et abscondi me a facie tua quoniam nudus sum. Quomodo enim possit ad litteram intellegi talis dei deambulatio et conlocutio nisi in specie humana non uideo. Neque enim dici potest uocem solam factam ubi deambulasse dictus est deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse uisibilem cum et Adam dicat quod se absconderit a facie dei. Quis erat ergo ille? Vtrum pater an filius an spiritus sanctus? An omnino deus indiscrete ipsa trinitas in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam; sed ille uidetur loqui ad primum hominem qui dicebat: Fiat lux, et: Fiat firmamentum, et cetera per illos singulos dies, quem deum patrem solemus accipere dicentem ut fiat quidquid facere uoluit. Omnia enim per uerbum suum fecit, quod uerbum eius unicum filium eius secundum rectam fidei regulam nouimus. Si ergo deus pater locutus est ad primum hominem et ipse deambulabat in paradiso ad uesperam et ab eius facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat, cur non iam ipse intellegatur apparuisse Abrahae et Moysi et quibus uoluit quemadmodum uoluit per subiectam sibi commutabilem atque uisibilem creaturam, cum ipse in se ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque inuisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte scriptura transiret, et cum patrem dixisse narrasset: Fiat lux, et cetera quae per uerbum fecisse commemoratur, iam filium indicaret loqui ad primum hominem non aperte hoc explicans sed eis qui possent intellegendum intimans.

[18] Qui ergo habet uires quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare ut ei liquido appareat uel posse etiam patrem uel non posse nisi filium et spiritum sanctum per creaturam uisibilem humanis oculis apparere pergat in haec scrutanda, si potest, etiam uerbis enuntianda atque tractanda; res tamen quantum ad hoc scripturae testimonium attinet ubi deus cum homine locutus est, quantum existimo, occulta est quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis deum uidere non euidenter apparet, cum praesertim magna sit quaestio cuiusmodi oculi eis aperti fuerint quando uetitum cibum gustauerunt; hi enim antequam gustassent clausi erant. Illud tantum non temere dixerim si paradisum corporalem quendam locum illa scriptura insinuat, deambulare ibi deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas uoces factas quas audiret homo nec aliquam formam uideret dici potest; nec quia scriptum est: Abscondit se Adam a facie dei, continuo sequitur ut soleret eius faciem uidere. Quid si enim non quidem uidere ipse poterat sed uideri ipse metuebat ab eo cuius uocem audierat et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit deo: A facie tua abscondam me, nec ideo fateri cogimur eum solere cernere faciem dei corporeis oculis in qualibet forma uisibili, quamuis de facinore suo uocem interrogantis secumque loquentis audisset.

Cuiusmodi autem loquela tunc deus exterioribus hominum auribus insonaret maxime ad primum hominem loquens, et inuenire difficile est et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae uoces et sonitus fiebant quibus quaedam sensibilis praesentia dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi personam dei patris non intellegam nescio quandoquidem persona eius ostenditur et in ea uoce cum Iesus in monte coram tribus discipulis praefulgens apparuit et in illa ubi super baptizatum columba descendit et in illa ubi ad patrem de sua glorificatione clamauit eique responsum est: Et clarificaui et iterum clarificabo; non quia fieri potuit uox sine opere filii et spiritus sancti (trinitas quippe inseparabiliter operatur), sed quia ea uox facta est quae solius personam patris ostenderet, sicut humanam illam formam ex uirgine Maria trinitas operata est sed solius filii persona est, uisibilem namque filii solius personam inuisibilis trinitas operata est. Nec nos aliquid prohibet illas uoces factas ad Adam non solum a trinitate factas intellegere sed etiam personam demonstrantes eiusdem trinitatis accipere. Ibi enim cogimur non nisi patris accipere ubi dictum est: Hic est filius meus dilectus; neque enim Iesus etiam spiritus sancti filius aut etiam suus filius credi aut intellegi potest. Et ubi sonuit: et clarificaui et iterum clarificabo, non nisi patris personam fatemur; responsio quippe est ad illam domini uocem qua dixerat: Pater, clarifica filium tuum, quod non potuit dicere nisi deo patri tantum non et spiritu sancto cuius non est filius. Hic autem ubi scriptum est: Et dixit dominus deus ad Adam, cur non ipsa trinitas intellegatur, nihil dici potest.

[19] Similiter etiam quod scriptum est: Et dixit dominus ad Abraham: Exi de terra tua et de Cognatione tua et de domo patris tui, non est apertum utrum sola uox facta sit ad aures Abrahae an et oculis eius aliquid apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est: Et uisus est dominus Abrahae et dixit illi: semini tuo dabo terram hanc. Sed nec ibi expressum est in qua specie uisus ei sit dominus, aut utrum pater an filius an spiritus sanctus ei uisus sit. Nisi forte ideo putant filium uisum esse Abrahae quia non scriptum est: 'Visus est ei deus,' sed: Visus est ei dominus; tamquam enim proprie uidetur filius dominus uocari dicente apostolo: Nam et si sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra sicuti sunt dii multi et domini multi, sed nobis unus deum pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum. Sed cum et deus pater multis locis inueniatur dominus dictus sicut est illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te, et illud: Dixit dominus domino meo: Sede ad dexteram meam; cum etiam spiritus sanctus dominus dictus inueniatur ubi apostolus ait: Dominus autem spiritus est, et ne quisquam arbitraretur filium significatum et ideo dictum spiritum propter incorpoream substantiam, secutus contexuit: Vbi autem spiritus domini, ibi libertas; spiritum autem domini spiritum sanctum esse nemo dubitauerit. Neque hic ergo euidenter apparet utrum aliqua ex trinitate persona an deus ipse trinitas, de quo uno deo dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, uisus fuerit Abrahae. Sub ilice autem Mambre tres uiros uidit quibus et inuitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministrauit. Sic tamen scriptura illam rem gestam narrare coepit ut non dicat: 'Visi sunt ei tres uiri,' sed: Visus est ei dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei sit uisus dominus attexit narrationem de tribus uiris quos Abraham per pluralem numerum inuitat ut hospitio suscipiat; et postea singulariter sicut unum alloquitur, et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem dominum dicit scriptura sicut in eiusdem narrationis exordio: Visus est, inquit, dominus Abrahae. Inuitat ergo et pedes lauat et deducit abeuntes tamquam homines; loquitur autem tamquam cum domino deo siue cum ei promittitur filius siue cum ei Sodomae imminens interitus indicatur.

[XI 20] Non paruam neque transitoriam considerationem postulat iste scripturae locus. Si enim uir unus uisus fuisset, iam illi qui dicunt et priusquam de uirgine nasceretur per suam substantiam uisibilem filium, quid aliud quam ipsum esse clamarent? Quoniam 'De patre,' inquiunt, 'dictum est: Inuisibili soli deo.' Et tamen possem adhuc quaerere quomodo ante susceptam carnem habitu est inuentus ut homo, quandoquidem pedes ei loti sunt et humanis epulis epulatuus est. Quomodo istud fieri poterat cum adhuc in forma dei esset, non rapinam arbitratus esse aequalis deo? Numquid enim iam semetipsum exinanierat formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo, cum hoc quando fecerit per partum uirginis nouerimus? quomodo igitur antequam hoc fecisset ut uir unus apparuit Abrahae? An illa forma uera non erat? Possem ista quaerere si unus uir apparuisset Abrahae idemque dei filius crederetur. Cum uero tres uisi sunt nec quisquam in eis uel forma uel aetate uel potestate maior ceteris dictus est, cur non hic accipiamus uisibiliter insinuatam per creaturam uisibilem trinitatis aequalitatem atque in tribus personis unam eandemque substantiam?

[21] Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eum dominum dei filium intellegendum, duos autem illos angelos eius quia cum tres uisi sunt, uni domino illic loquitur Abraham, sancta scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere quando paulo post duos angelos dicit uenisse ad Loth in quibus et ille uir iustus qui de Sodomorum incendio meruit liberati ad unum dominum loquitur. Sic enim sequitur scriptura dicens: Abiit autem dominus postquam cessauit loquens ad Abraham, et Abraham reuersus est ad locum suum.

[XII] Venerunt autem duo angeli in Sodomis uespere. Hic attentius considerandum est quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham et eum dominum singulariter appelauit. 'Forte,' inquit aliquis, 'unum ex tribus agnoscebat dominum, alios autem duos angelos eius.' Quid sibi ergo uult quod consequenter dicit scriptura: Abiit autem dominus postquam cessauit loquens ad Abraham, et Abraham reuersus est ad locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodomis uespere? An forte ille unus abscesserat qui dominus cognoscebatur in tribus, et duos angelos qui cum illo erant ad consumendam Sodoma miserat? Ergo sequentia uideamus. Venerunt, inquit, duo angeli in Sodomis uespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum uidisset eos Loth, surrexit in obuiam illis et adorauit in faciem super terram et dixit: Ecce, domini, diuertite in domum pueri uestri. Hic manifestum est et duos angelos fuisse et in hospitium pluraliter inuitatos et honorifice appellatos dominos cum fortasse homines putarentur.

[22] Sed rursus mouet quia nisi angeli dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram. Cur ergo tamquam tali humanitate indigentibus et hospitium praebetur et uictus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent; angeli ambo dicuntur; pluraliter inuitantur tamquam cum duobus pluraliter loquitur donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur scriptura et dicit: Et factum est postquam eduxerunt eos foras et dixerunt: Saluans salua animam tuam; ne respexeris retro neque stes in hac uniuersa regine; in montem uade et ibi saluaberis ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quoniam inuenit puer tuus ante te miseraicordiam? An et hic hoc: Dixit ad eos: Rogo, domine, si iam ille discesserat qui dominus erat et angelos miserat? Cur dicitur, Rogo, domine, et non, 'Rogo, domini'? Aut si unum ex eis uoluit appellare, cur ait scriptura: Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine quoniam inuenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intellegimus in plurali numero personas duas, cum autem idem duo tamquam unus conpellantur, unius substantiae unum dominum deum? Sed quas duas personas hic intellegimus? Patris et filii, an patris et spiritus sancti, an filii et spiritus sancti? Hoc forte congruentibus quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de filio et de spiritu sancto dicimus. Nam patrem missum nusquam scripturarum nobis occurrit.

[XIII 23] Moyses autem quando ad populum Israhel ex Aegypto educendum missus est, sic ei dominum apparuisse scriptum est: Pascebat, inquit, oues Iethro soceri sui sacerdotis Madian, et egit oues in desertum et uenit in montem dei Choreb. Apparuit autem illi angelus domini in flamma ignis de rubo. Et uidit quia in rubo arderet ignis, rubus uero non comburebatur. Et ait Moyses: Ibo et uidebo uisum istud quod tam magnum uidi. quoniam non comburitur rubus. Cum ergo uidit dominus quia uenit uidere, clamauit eum dominus de rubo dicens: Ego sum deus patris tui, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Et hic primo angelus domini dictus est deinde deus.

Numquid ergo angelus est deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? Potest ergo recte intellegi ipse saluator de quo dicit apostolus: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula. Qui ergo super omnia est deus benedictus in saecula non absurde etiam hic ipse intellegitur deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Sed cur prius angelus domini dictus est cum de rubo in flamma ignis apparuit? Vtrum quia unus ex multis angelis erat sed per dispensationem personam domini sui gerebat, an assumptum erat aliquid creaturae quod ad praesens negotium uisibiliter appareret et unde uoces sensibiliter ederentur quibus praesentia domini per subiectam creaturam corporeis etiam sensibus hominis sicut oportebat exhiberetur? Si enim unus ex angelis erat, quis facileaffirmare possit utrum ei filii persona nuntianda imposita fuerit an spiritus sancti an dei patris an ipsius omnino trinitatis qui est unus et solus deus, ut diceret: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? Neque enim possumus dicere deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob filium dei esse et patrem non esse. Aut spiritum sanctum aut ipsam trinitatem quam credimus et intellegimus unum deum audebit aliquis negare deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob? Ille enim non est illorum patrum deus qui non est deus. Porro si non solum pater deus est sicut omnes etiam haeretici concedunt, sed etiam filius quod uelint nolint coguntur fateri dicente apostolo: Qui est super omnia deus benedictus in saecula, et spiritus sanctus dicente ipso apostolo: Clarificate ergo deum in corpore uestro cum supra diceret: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis spiritus sancti est quem habetis a deo?, et hi tres unus deus sicut catholica sanitas credit, non satis elucet quam in trinitate personam, et utrum aliquam an ipsius trinitatis gerebat ille angelus, si unus ex ceteris angelis erat.

Si autem in usum rei praesentis assumpta creatura est quae humanis et oculis appareret et auribus insonaret et appellaretur et angelus domini et dominus et deus, non potest hic deus pater intellegi, sed aut filius aut spiritus sanctus, quamquam spiritum sanctum alicubi angelum dictum non recolam. Sed ex opere possit intellegi; dictum enim de illo est: Quae uentura sunt annuntiabit uobis, et utique angelus graece, latine nuntius interpretatur. De domino autem Iesu Christo euidentissime legimus apud prophetam quod magni consilii angelus dictus sit, cum et spiritus sanctus et dei filius sit deus et dominus angelorum.

[XIV 24] Item in exitu de Aegypto filiorum Israhel scriptum est: Deus autem praeibat illos, die quidem in columna nubis et ostendebat illis uiam, nocte autem in columna ignis; et non deficiebat columna nubis die et columna ignis nocte ante populum. Quis et hic dubitet per subiectam creaturam eandemque corpoream non per suam substantiam deum oculis apparuisse mortalium? Sed utrum patrem an filium an spiritum sanctum an ipsam trinitatem unum deum similiter non apparet. Nec ibi hoc distinguitur, quantum existimo, ubi scriptum est: Et maiestas domini apparuit in nube, et locutus est dominus ad Moysen dicens: Exaudiui murmur filiorum Israhel, et cetera.

[XV 25] Iam uero de nubibus et uocibus et fulguribus et tuba et fumo in monte Sina cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset deus in eum in igne, et ascendebat fumus tamquam fumus fornacis. Et mente confusus est omnis populus uehementer; fiebant autem uoces tubae prodeuntes fortiter ualde. Moyses loquebatur et deus respondebat ei uoce. Et paulo post data lege in decem praeceptis consequenter dicitur: Et omnis populus uidebat uoces et lampadas et uoces tubae et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe. Moyses autem intrauit in nebulam ubi erat deus, et dixit dominus ad Moysen, et cetera.

Quid hinc dicam nisi quod nemo tam uecors est qui credat fumum, ignem, nubes et nebulam et si qua huiusmodi uerbi et sapientiae dei quod est Christus uel spiritus sancti esse substantiam? Nam de patre deo nec arriani hoc umquam ausi sunt dicere. Ergo creatura seruiente creatori facta sunt illa omnia et humanis sensibus pro dispensatione congrua praesentata, nisi forte quia dictum est: Moyses autem intrauit in nebulam ubi erat deus, hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam uisam, intra nebulam uero Moysen oculis carneis uidisse filium dei quem delirantes haeretici in sua substantia uisum uolunt. Sane uiderit eum Moyses oculis carneis si oculis carneis potest uideri non modo spaientia dei quod est Christus, sed uel ipsa cuiuslibet hominis et qualiscumque sapientis. Aut quia scriptum est de senioribus Israhel quia uiderunt locum ubi steterat deus Israhel et quia sub pedibus eius tamquam opus lapidis sapphiri et tamquam aspectus firmamenti caeli, propterea credendum est uerbum et sapientiam dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quae pertendit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter, et ita esse mutabile uerbum dei per quod facta sunt omnia ut modo se contrahat modo distendat? Mundet dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum. Sed per subiectam, ut saepe diximus, creaturam exhibentur haec omnia uisibilia et sensibilia ad significandum inuisibilem atque intellegibilem deum, non solum patrem sed et filium et spiritum sanctum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; quamuis inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas.

[26] Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus nec in monte Sina uideo quemadmodum appareat per illa omnia quae mortalium sensibus terribiliter ostendebantur utrum deus trinitas an pater an filius an spiritus sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctanter coniectare conceditur, si una ex trinitate persona potest intellegi, cur non spiritum sanctum potius intellegimus quando et tabulis lapideis lex ipsa quae ibi data est digito dei scripta dicitur, quo nomine spiritum sanctum in euangelio significari nouimus.

Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agni et celebratione paschae usque ad diem quo haec fieri coepta sunt in monte Sina, sicut post domini passionem ab eius resurrectione quinquaginta dies numerantur et uenit promissus a filio dei spiritus sanctus. Et in ipso eius aduentu, quem in apostolorum actibus legimus, per diuisionem linguarum ignis apparuit qui et insedit super unumquemque eorum, quod exodo congruit ubi scriptum est: Sina autem mons fumabt totus propterea quod descendisset in eum deus in igne, et aliquanto post: Aspectus, inquit, maiestatis domini tamquam ignis ardens super uerticem montis coram filiis Israhel. Aut si haec ideo facta sunt quia nec pater nec filius illic eo modo praesentari poterant sine spiritu sancto quo ipsam legem scribi oportebat, deum quidem non per substantiam suam quae inuisibilis et incommutabilis manet sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus. Sed aliquam ex trinitate personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non uidemus.

[XVI 27] Est etiam quo plerique moueri solent quia scriptum est: Et locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum, cum paulo post dicat idem Moyses: Si ergo inueni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste ut uideam te, ut sim inueniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec, et paulo post iterum: Dixitque Moyses ad dominum: Ostende mihi maiestatem tuam. Quid est hoc quod in omnibus quae supra fiebant deus uideri per suam substantiam putabatur, unde a miseris creditus est non per creaturam sed per se ipsum uisibilis filius dei, et quod intrauerat in nebulam Moyses ad hoc intrasse uidebatur ut oculis quidem populi ostenderetur caligo nebulosa, ille autem intus uerba dei tamquam eius faciem contemplatus audiret? Et quomodo dictum est: Locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum? Ecce idem dicit: Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste.

Nouerat uitque quod corporaliter uidebat, et ueram uisionem dei spiritaliter requirebat. Locutio quippe illa quae fiebat in uocibus sic modificabatur tamquam esset amici loquentis ad amicum. Sed deum patrem quis corporeis oculis uidet? Et quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum per quod facta sunt omnia, quis corporeis oculis uidet? Et spiritum sapientiae quis corporeis oculis uidet? Quid est autem: Ostende mihi temetipsum manifeste ut uideam te, nisi ostende mihi substantiam tuam? Hoc autem si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti qui putant per ea quae supra gesta uel dicta sunt substantiam dei oculis eius fuisse conspicuam; cum uero hic apertissime demonstretur nec desideranti hoc fuisse concessum, quis audeat dicere per similes formas quae huic quoque uisibiliter apparuerant non creaturam deo seruientem sed hoc ipsum quod deus est cuiusquam oculis apparuisse mortalium?

[28] Et hic quidem quod postea dominus dicit ad Moysen: Non poteris uidere faciem meam et uiuere; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet. Et ait dominus: Ecce locus penes me, et stabis super petram statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in spelunca petrae. Et tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non apparebit tibi.

[XVII] Non incongruenter ex persona domini nostri Iesu Christi praefiguratum solet intellegi ut posteriora eius accipiantur caro eius in qua de uirgine natus est et mortuus et resurrexit, siue propter postremitatem mortalitatis posteriora dicta sint, siue quod eam prope in fine saeculi, hoc est posterius, suscipere dignatus est. Facies autem eius illa dei forma in qua non rapinam arbitratus esse aequalis deo patri, quod nemo utique potest uidere et uiuere; siue quia post hanc uitam in qua peregrinamur a domino et ubi corpus quod corrumpitur aggrauat animam, uidebimus facie ad faciem sicut dicit apostolus. De hac enim uita in psalmis dicitur: Verumtamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens, et iterum: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. In qua uita etiam secundum Iohannem nondum apparuit quod erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est; quod utique post hanc uitam intellegi uoluit cum mortis debitum soluerimus et resurrectionis promissum receperimus --- siue quod etiam nunc in quantum dei sapientiam per quam facta sunt omnia spiritaliter intellegimus, in tantum carnalibus affectibus morimur ut mortuum nobis hunc mundum deputantes nos quoque ipsi huic mundo moriamur et dicamus quod ait apostolus: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo. De hac enim morte item dicit: Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc uelut uiuentes de hoc mundo decernitis? --- Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est ipsam manifestationem sapientiae dei, uidere et uiuere.

Ipsa est enim species cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; ad quam contemplandam etiam proximum quantum potest aedificat qui diligit et proximum sicut se ipsum, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset propter dilectionem dei qua praecipue flagrabat: Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste ut sim inueniens gratiam ante te, continuo propter dilectionem etiam proximi subiecit atque ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem et tanto mundiorem quanto ad spiritalia resurgentem, tanto autem ad spiritalia resurgentem quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a domino et per fidem ambulamus non per speciem, posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem uidere debemus, id est in solido fidei fundamento stantes quod significat petra, et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet ecclesia de qua dictum est: Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Tanto enim certius diligimus quam uidere desideramus faciem Christi quanto in posterioribus eius agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus.

[29] Sed in ipsa carne fides resurrectionis eius saluos facit atque iustificat. Si enim credideris, inquit, in corde tuo quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris; et iterum: Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis domini est. Nam mortuam esse illam carnem in cruce passionis etiam inimici eius credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos credentes tamquam de petrae soliditate contuemur, unde certa spe adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri quia hoc in membris Christi speramus quae nos ipsi sumus quod perfectum esse in ipso tamquam in capite nostro fidei sanitate cognoscimus. Inde non uult nisi cum transierit uideri posteriora sua ut in eius resurrectionem credatur. Pascha enim hebraeum uerbum dicitur quod transitum interpretamur. Vnde et Iohannes euangelista dicit: Ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia uenit eius hora ut transeat de hoc mundo ad patrem.

[30] Hoc autem qui credunt nec tamen in catholica sed in schismate aliquo aut in haeresi credunt non de loco qui est penes eum uident posteriora domini. Quid enim sibi uult quod ait dominus: Ecce locus est penes me, et stabit super petram? Quis locus terrenus est penes dominum nisi hoc est penes eum quod eum spiritaliter attingit? Nam quis locus non est penes dominum qui attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter, et cuius dictum est caelum sedes et terra scabellum pedum eius, et qui dixit: Quam domum aedificabitis mihi? Aut quis locus quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Sed uidelicet intellegitur locus penes eum in quo statur super petram ipsa ecclesia catholica ubi salubriter uidet pascha domini, id est transitum domini, et posteriora eius, id est corpus eius, qui credit in resurrectionem eius. Et stabit, inquit, super petram statim ut transiet mea maiestas. Re uera enim statim ut transiit maiestas domini in clarificatione domini qua resurgens ascendit ad patrem solidati summus super petram. Et ipse Petrus tunc solidatus est ut cum fiducia praedicaret quem priusquam esset solidatus ter timore negauerat, iam quidem praedestinatione positus in specula petrae sed adhuc manu domini sibi superposita ne uideret. Posteriora enim eius uisurus erat et nondum ille transierat uitque a morte ad uitam; nondum resurrectione clarificatus erat.

[31] Nam et quo sequitur in exodo et dicit: Tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum et tunc uidebis posteriora mea. Multi israhelitae quorum tunc erat figura Moyses post resurrectionem domini crediderunt in eum tamquam iam uidentes posteriora eius remota manu eius ab oculis suis. Vnde et Esaiae talem prophetiam euangelista commemorat: Incrassa cor populi huius et aures eorum oppila et oculos eorum graua. Denique in psalmo non absurde intellegitur ex eorum persona dici: Quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua; die fortasse cum manifesta miracula faceret nec ab eis agnosceretur; nocte autem cum in passione moreretur quando certius putauerunt sicut quemlibet hominem peremptum et exstinctum. Sed quoniam cum transisset ut eius posteriora uiderentur praedicante sibi apostolo Petro quia oportebat Christum pati et resurgere, compuncti sunt dolore poenitentiae ut fieret in baptizatis quo in capite psalmi eius dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Propterea cum dictum esset: Grauata est super me manus tua, tamquam domino transeunte ut iam remoueret manum et uiderentur posteriora eius, sequitur uox dolentis et confitentis et ex fide resurrectionis domini peccatorum remissionem accipientis: Conuersus sum, inquit, in aerumna dum confringeretur spina. Peccatum meum cognoui et iniustitiam meam non operui. Dixi: Pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Neque enim tanto carnis nubilo debemus inuolui ut putemus faciem quidem esse domini inuisibilem, dorsum uero uisibile, quandoquidem in forma serui utrumque uisibiliter apparuit; in forma autem dei absit ut tale aliquid cogitetur. Absit ut uerbum dei et sapientia dei ex una parte habeat faciem, ex alia dorsum sicut corpus humanum, aut omnino ulla specie uel motione siue loco siue tempore commutetur.

[32] Quapropter si in illis uocibus quae fiebant in exodo et illis omnibus corporalibus demonstrationibus dominus Iesus Christus ostendebatur, aut alias Christus sicut loci huius consideratio persuadet, alias spiritus sanctus sicut ea quae supra diximus admonent, non hoc efficitur ut deus pater numquam tali aliqua specie patribus uisus sit. Multa enim talia uisa facta sunt illis temporibus non euidenter nominato et designato in eis uel patre uel filio uel spiritu sancto, sed tamen per quasdam ualde probabiles significationes nonnullis indiciis exsistentibus ut nimis temerarium sit dicere deum patrem numquam patribus aut prophetis per aliquas uisibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt qui non potuerunt in unitate trinitatis intellegere quod dictum est: Regi autem saeculorum immortali, inuisibili soli deo, et: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest --- quod de ipsa substantia summa summequdiuina et incommutabili ubi et pater et filius et spiritus sanctus unus et solus deus per sanam fidem intellegitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem deo incommutabili subditam factae sunt, non proprie sicuti est, sed significatiue sicut pro rerum causis et temporibus oportuit ostendentes deum.

[XVIII 33] Quamquam nescio quemadmodum isti intellegant quod Danieli apparuerit antiquus dierum a quo filius hominis quod propter nos esse dignatus est accepisse intellegitur regunum, ab illo scilicet qui ei dicit in psalmis: Filius meus es tu; ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et qui omnia subiecit sub pedibus eius. Si ergo Danieli et pater dans regnum et filius accipiens apparuerunt in specie corporali, quomodo isti dicunt patrem numquam uisum esse prophetis et ideo solum debere intellegi inuisibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest?

Ita enim narrauit Daniel: Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et uetustus dierum sedebat. Et indumentum eius quasi nix album, et capillus capitis eius quasi lana munda; thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis flagrans, et flumen ignis trahebat in conspectu eius. Et mille milia deseruiebant ei, et dena milia denum milium assistebant ei. Et iudicium conlocauit, et libri aperti sunt, et cetera. Et paulo post: Aspiciebam, inquit, in uisu noctis; et ecce cum caeli nubibus quasi filius hominis ueniens erat, et usque ad ueterem dierum peruenit et oblatus est ei. Et ipsi datus est principatus et honor et regnum; et omnes populi, tribus, linguae ipsi seruient. Potestas eius potestas aeterna quae non praeteribit, et regunum eius non corrumpetur. Ecce pater dans et filius accipiens regnum sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis uisibili specie. Non ergo inconuenienter creditur etiam deus pater eo modo solere apparere mortalibus.

[34] Nisi forte aliquid dicet ideo non esse uisibilem patrem quia in conspectu somniantis apparuit, ideo autem filium uisibilem et spiritum sanctum quia Moyses illa omnia uigilans uiderit. Quasi uero uerbum et sapientiam dei uiderit Moyses carnalibus oculis, aut uideri spiritus uel humanus potest qui carnem istam uiuificat uel ipse corporeus qui uentus dicitur, quanto minus ille spiritus dei qui omnium hominum et angelorum mentes ineffabili excellentia diuinae substantiae supergreditur; aut quisquam tali praecipitetur errore ut audeant dicere filium et spiritum sanctum etiam uigilantibus hominibus esse uisibilem, patrem autem non nisi somniantibus. Quomodo ergo de patre solo accipiunt: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest? An cum dormiunt homines, tunc non sunt homines? Aut qui formare similitudinem corporis potest ad se significandum per uisa somniantium non potest formare ipsam corpoream creaturam ad se significandum oculis uigilantium, cum eius ipsa substantia qua est ipse quod est nulla corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie uigilanti possit ostendi, sed non solum patris uerum etiam filii et spiritus sancti? Et certe qui uigilantium uisis mouentur ut non patrem sed tantum filium uel spiritum sanctum credant corporalibus hominum apparuisse conspectibus, ut omittam tantam latitudinem sanctarum paginarum et tam multiplicem earum intellegentiam unde nemo sani capitis affirmare debet nusquam personam patris per aliquam speciem corporalem uigilantium oculis demonstratam; sed ut hoc, ut dixi, omittam, quid dicunt de patre nostro Abraham cui certe uigilanti et ministranti, cum scriptura praemisisset dicens: Visus est dominus Abrahae, non unus aut duo sed tres apparuerunt uiri quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse?

[35] Quapropter quoniam in illa tripertita nostra distributione primum quaerere instituimus utrum pater an filius an spiritus sanctus; an aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur deus unus et solus, id est ipsa trinitas, per illas creaturae formas patribus apparuerit; interrogatis quae potuimus quantum sufficere uisum est sanctarum scripturarum locis, nihil aliud, quantum existimo, diuinorum sacrementorum modesta et cauta consideratio persuadet nisi ut temere non dicamus quaenam ex trinitate persona cuilibet patrum uel prophetarum in aliquo corpore uel similitudine corporis apparuerit nisi cum continentia lectionis aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura uel substantia uel essentia uel quolibet alio nomine appelandum est idipsum quod deus est, quidquid illud est, corporaliter uideri non potest. Per subiectam uero creaturam non solum filium uel spiritum sanctum sed etiam patrem corporali specie siue similitudine mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est. Quae cum ita sint, ne immoderatius progrediatur secundi huius uoluminis longitudo, ea quae restant in consequentibus uideamus.



Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page