Quod admonemur domini eloquiis de diuinis lectionibus, hinc credentes deum
uelle nos loqui, proferimus charitati uestrae, illo adiuuante, sermonem de
remissione peccatorum. euangelium enim cum legeretur, attentissime audistis,
et res gesta narrata atque uersata est ante oculos cordis uestri. uidistis
enim, non carne, sed mente, dominum Iesum Christum in domo Pharisaei
recumbentem, et ab illo inuitatum non fastidientem. uidistis etiam mulierem
in ciuitate famosam, mala utique fama, quae erat peccatrix, non inuitatam
irruisse conuiuio, ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia
sanitatem. irruens quasi importuna conuiuio, opportuna beneficio - nouerat
enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem uenerat,
sciebat - : accessit ergo, non ad caput domini, sed ad pedes, et quae diu
male ambulauerat, uestigia recta quaerebat. prius fudit lacrymas, sanguinem
cordis, et lauit domini pedes obsequio confessionis. capillis suis tersit,
osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed
deuotionem ostendebat.
quia ergo tetigit dominum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes eius:
Pharisaeus qui inuitauerat dominum Iesum Christum, quia ex illo genere erat
hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, "qui dicunt longe
recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum;" putauit dominum nescisse
mulierem: hoc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: "hic si esset
propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes." ideo eum nescire
credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi
se a peccatrice permisit. nam illum nescisse, unde sciebat? quid enim si
sciebat, o Pharisaee, inuitator et irrisor domini? dominum pascis, et a quo
pascendus sis, non intelligis. unde scis, nescisse dominum quae fuerat illa
mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo patiente osculata
est pedes eius, nisi quia tersit, nisi quia unxit? haec enim non debuit
permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? ad illius ergo Pharisaei
pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus
dicit: "recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum." accessit autem
ad dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana:
accessit confessa, ut rediret professa.
audiuit enim dominus Pharisaeum cogitantem. iam hinc intelligat Pharisaeus,
si non poterat uidere peccantem, qui potuit audire cogitantem. proposuit
ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. etiam ipsum
enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum pascentem
esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum
corpus traiicere uolebat: sicut et illi mulieri Samaritanae dixit, "sitio. " quid est, "sitio?" desidero fidem tuam. dicuntur ergo uerba domini in
hac similitudine; et agitur utrumque, ut et inuitator ille sanetur cum suis
condiscumbentibus, dominum Iesum Christum pariter uidentibus, pariter
ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis suae, nec
pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. "debebat unus," inquit, "
quinquaginta denarios, alius quingentos, donauit ambobus: quis eum plus
dilexit?" respondit cui similitudo proposita erat, quod respondere utique
ratio compellebat: "credo," domine, "cui plus donauit." et attendens ad
mulierem, dixit ad Simonem: "uides hanc mulierem? intraui in domum tuam,
aquam pedibus meis non dedisti: haec lacrymis suis lauit mihi pedes, et
capillis suis tersit. osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est,
non cessauit pedes meos osculari. oleo caput meum non unxisti: illa autem
pedes meos unxit unguento. ideo dico: dimittuntur ei peccata multa, quoniam
dilexit multum. cui autem modicum dimittitur, modicum diligit."
oritur quaestio profecto soluenda, quae attentionem uestrae charitatis
desiderat, ne forte sufficere non possimus uerbis ad totam eius obscuritatem
remouendam et dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista
aestibus fatigata, iam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae
auiditatem impediens ostendat quod dictum est: "spiritus quidem promptus
est, caro autem infirma." metuendum est, et ualde metuendum, ne in his
uerbis domini non bene intelligentibus his qui concupiscentiis suis
carnalibus fauent, et ab eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa
sententia, quae praedicantibus etiam apostolis nata est in linguis
maledicorum, unde dicit apostolus Paulus: "et sicut quidam dicunt nos
dicere, faciamus mala, ut ueniant bona." dicit enim aliquis: si cui modicum
dimittitur, modicum diligit; cui autem plus dimittitur, plus diligit:
expedit plus diligere, quam minus diligere; oportet ut multum peccemus, et
multum debeamus, quod nobis dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum
debitorum amplius diligamus. peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat,
tanto dimissorem debitorum suorum amplius diligebat, domino ipso dicente, "
dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum." quare autem dilexit
multum, nisi quia debebat multum? denique addidit et adiunxit, "cui autem
modicum dimittitur, modicum diligit." nonne expedit, inquit, ut multum mihi
dimittatur, quam minus, unde amplius diligam dominum meum? uidetis certe
profunditatem quaestionis: scio, uidetis. uidetis angustias temporis, et hoc
uidetis et sentitis.
accipite ergo pauca. si magnitudini quaestionis satis non fecero, interim
praesentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. da nunc duos
homines, ut sub exemplis euidentioribus quod proposui cogitetis. unus eorum
peccatis plenus est, diu pessime uixit; alter eorum pauca peccauit: accedunt
ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus
Donatum est uni, minus alteri. interrogo quantum quisque diligat. si
inuenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa
peccauit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. interrogo
alium quantum diligat, inuenio minus: nam si inuenio tantum et illum
diligere, quantum et ille diligit cui multa donata sunt, quomodo respondebo
uerbis domini? quomodo uerum erit quod ueritas dixit, "cui modicum
dimittitur, modicum diligit?" ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est,
non multa peccaui; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt.
tu uerum dicis, an Christus? ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut
mendacii dimissori crimen imponas? si modicum tibi dimissum est, modicum
diligis. si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis
ei qui dixit, "cui modicum dimittitur, modicum diligit." illi ergo plus
credo, qui te plus nouit. parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis.
quid ergo, inquit, facere debui? multa mala committere, ut multa essent,
quae posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligere? angustat nos;
sed dominus qui haec uera proposuit, ab angustiis liberet me.
dictum est hoc propter Pharisaeum illum, qui uel nulla uel pauca se putabat
habere peccata. non enim dominum inuitaret, nisi aliquantum diligeret. sed
quam parum erat? non osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non
lacrymas: non illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quae nouerat
quid sanaretur, et a quo sanaretur. o Pharisaee, ideo parum diligis, quia
parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum
putas esse quod dimittitur. quid ergo, inquit ille? ego qui homicidium non
feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non admisi, pro adulterio
puniendus sum? aut ista mihi dimittenda sunt, quae non commisi? ecce iterum
constitue duos, et loquamur ad eos. uenit unus supplex peccator, coopertus
spinis tanquam hericius, et nimis timidus tanquam lepus. sed petra est
refugium hericiis et leporibus. uenit ergo ad petram, inuenit refugium,
accipit auxilium. alius non multa commisit: quid ei faciemus, ut multum
diligat? quid persuadebimus? contra domini uerba ueniemus, "cui modicum
dimittitur, modicum diligit?" ita plane, cui modicum dimittitur. sed o tu
qui dicis te non multa commisisse; quare? quo regente? deo gratias, quod
motu et uoce uestra intellexisse uos significastis. iam, ut uideo, soluta
quaestio est. hic multa commisit, et multorum debitor factus est: ille
gubernante deo pauca commisit. cui deputat ille quod dimisit, huic et iste
deputat quod non commisit. adulter non fuisti in illa tua uita praeterita
plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens,
nondum credens in illum, qui te nescientem regebat. hoc tibi dicit deus
tuus: regebam te mihi, seruabam te mihi. ut adulterium non committeres,
suasor defuit: ut suasor deesset, ego feci. locus et tempus defuit; et ut
haec deessent, ego feci. adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus:
ut non consentires, ego terrui. agnosce ergo gratiam eius, cui debes et quod
non admisisti. mihi debet iste quod factum est, et dimissum uidisti: mihi
debes et tu quod non fecisti. nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod
non possit facere et alter homo, si desit rector a quo factus est homo.
iam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis
breuitate soluimus; aut si nondum soluimus debitores, ut dixi, teneamur:
illud potius breuiter uideamus de remissione peccatorum. homo putabatur
Christus, et ab illo qui inuitauit, et ab eis qui pariter discumbebant.
nescio quid illa peccatrix plus in domino uiderat. nam quare fecit illa
omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? nouerat ergo illum posse peccata
dimittere: illi autem nouerant hominem non posse dimittere. et credendum est
quod omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes
domini, omnes hi nouerant hominem non posse peccata dimittere. cum ergo
omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse peccata, plus quam
hominem esse intellexit. denique cum dixisset mulieri, "dimittuntur tibi
peccata tua;" continuo illi, "quis est iste qui et peccata dimittit?"
quis est iste, quem iam mulier peccatrix cognouit? tu recumbens quasi sanus,
medicum ignoras: quia maiore forsitan febre mentem etiam perdidisti. nam et
phreneticus ridens ploratur a sanis. tamen illud bene nostis, bene tenetis:
tenete, quia homo non potest peccata dimittere. illa quae sibi a Christo
dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et deum credidit. "quis
est iste," inquiunt, "qui et peccata dimittit?" et dominus, "quis est
iste," dicentibus, non dixit, filius dei, uerbum dei: non hoc dixit, sed in
eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, soluit quaestionem motus
illorum. qui enim uidebat discumbentes, audiebat cogitantes; conuersus ad
mulierem, "fides tua," inquit, "te saluam fecit." isti qui dicunt, "
quis est iste qui et peccata dimittit?" qui me putant hominem, hominem
putent. "fides tua te saluam fecit."
medicus bonus aegros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam
praeuidebat. futuri erant homines qui dicerent: ego peccata dimitto, ego
iustifico, ego sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. ex ipso numero et
isti sunt, qui dicunt, "noli me tangere." usque adeo ex ipso numero sunt,
ut nuper in collatione nostra, quod etiam in gestis ipsis legere potestis,
cum eis a cognitore esset consessus oblatus, ut sederent nobiscum,
respondendum putarent, scriptum est nobis, cum talibus non sedere, scilicet
ne per contactum subselliorum ad eos uelut nostra contagio perueniret. uide
si non est, "noli me tangere, quia mundus sum." alio autem die, ubi
opportunius erat, commemorauimus eos huius miserrimae uanitatis, cum
ageretur de ecclesia, quia mali in ea non contaminant bonos; respondimus
eis, quia ideo nobiscum sedere noluerunt, et dixerunt, se scriptura dei
fuisse commonitos, quia uidelicet scriptum est, "non sedi in concilio
uanitatis:" diximus, si ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est,
"non sedi in concilio uanitatis;" quare nobiscum ingressi estis, cum
consequenter scriptum sit, "et cum iniqua gerentibus non introibo?" ergo
in hoc quod dicunt, "noli me tangere, quia mundus sum," similes sunt illi
Pharisaeo qui dominum inuitauerat, et propterea putabat eum nescisse
mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu pedum suorum. sed in alio
melior Pharisaeus, quia cum putaret hominem Christum, non credebat ab homine
posse dimitti peccata. melior ergo Iudaeis quam haereticis apparuit
intellectus. Iudaei quid dixerunt? "quis est hic, qui et peccata dimittit?" audet sibi homo hoc usurpare? quid contra haereticus? ego dimitto, ego
mundo, ego sanctifico. respondeat illi, non ego, sed Christus: o homo,
quando ego a Iudaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei dedi.
non ego, respondet tibi Christus. o haeretice, tu cum sis homo, dicis: ueni,
mulier; ego te saluam facio. ego cum putarer homo, dixi: "uade, mulier;
fides tua saluam te fecit."
respondent, "nescientes," sicut ait apostolus, "neque quae loquuntur,
neque de quibus affirmant:" respondent et dicunt, si non dimittunt homines
peccata, falsum est ergo quod ait Christus, "quae solueritis in terra,
soluta erunt et in coelo." nescis quare hoc dictum sit, quomodo dictum sit.
daturus erat dominus hominibus spiritum sanctum, et ab ipso spiritu sancto
fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum uolebat intelligi
dimitti peccata. nam quid es homo, nisi aeger sanandus? uis mihi esse
medicus? mecum quaere medicum. nam hoc ut euidentius ostenderet dominus, ab
spiritu sancto quem donauit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis
hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, "accipite spiritum
sanctum;" et cum dixisset, "accipite spiritum sanctum," continuo
subiecit, "si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei:" hoc est, spiritus
dimittit, non uos. spiritus autem deus est. deus ergo dimittit, non uos. sed
ad spiritum quid estis uos? "nescitis quia templum dei estis, et spiritus
dei habitat in uobis?" et iterum: "nescitis, quia corpora uestra templum
in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo?" deus ergo habitat in
templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in ecclesia sua: per
eos dimittit peccata; quia uiua templa sunt.
sed qui dimittit per hominem, potest dimittere et praeter hominem. neque
enim minus idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. per Ioannem
quibusdam dedit, ipsi Ioanni per quem dedit? merito uolens deus hoc
ostendere, et huic ueritati attestari, cum quidam in Samaria euangelizati
essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo euangelista, uno de
septem diaconibus primitus electis, non acceperunt spiritum sanctum, et
baptizati erant. nuntiatum est discipulis, qui erant Ierosolymis, et
uenerunt ad Samariam, ut illi qui baptizati erant, per impositionem manus
eorum acciperent spiritum sanctum. et ita factum est: uenerunt et
imposuerunt eis manus, et acceperunt spiritum sanctum. quia tunc sic dabatur
spiritus sanctus, ut etiam appareret datus. qui enim eum accipiebant,
linguis omnium gentium loquebantur: ut significarent ecclesiam in gentibus
linguis omnium locuturam. acceperunt ergo spiritum sanctum, et in eis
euidenter apparuit. quod cum uidisset Simon, putans hoc esse hominum, uoluit
esse et suum. quod hominum putauit, ab hominibus emere uoluit. "quantam,"
inquit, "uultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem manuum mearum
detur spiritus sanctus?" tunc eum detestatus Petrus ait: "non est tibi
pars neque sors in hac fide. donum enim dei putasti pecunia comparandum?
pecunia tua tecum sit in perditionem:" et caetera quae ibi congruenter
locutus est.
quare autem hoc ego commemorare uolui, intendat charitas uestra. oportebat
ut deus prius ostenderet se per homines operari: sed per se deinde, ne
putarent homines, quod putauit Simon, hominum illud esse, non dei. quanquam
et ipsi discipuli iam hoc nouerant. nam centum uiginti homines collecti
erant, quando in eos per nullius manus impositionem uenit spiritus sanctus.
quis enim tunc eis manus imposuerat? et tamen uenit, et primos impleuit.
post illud scandalum Simonis, quid egit deus? uidete doctorem, non
sermonibus, sed rebus. idem ipse Philippus, qui baptizauerat homines, et non
in eos uenerat spiritus sanctus, nisi conuenissent apostoli, et eis manus
imposuissent, baptizauit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis
reginae, qui adorauerat in Ierusalem, et rediens inde legebat in curru suo
Isaiam prophetam, et non intelligebat. admonitus Philippus accessit ad
currum, exposuit lectionem, instruxit fidem, euangelizauit Christum.
credidit eunuchus in Christum, et ait cum uenissent ad quamdam aquam: "ecce
aqua, quis prohibet me baptizari?" ait illi Philippus: "si credis in Iesum
Christum?" respondit ille: "credo filium dei esse Iesum Christum."
continuo descendit cum illo in aquam. impleto baptismatis mysterio et
sacramento, ne hominum putaretur donum spiritus sancti, non exspectatum est,
sicut tunc, ut uenirent apostoli, sed continuo uenit spiritus sanctus.
soluta est Simonis cogitatio, ne in tali cogitatione haberet imitatores.
deinde aliud mirabilius exemplum. Petrus uenit ad centurionem Cornelium, ad
hominem incircumcisum gentilem: coepit praedicare Christum Iesum, et illi,
et eis qui cum illo erant. adhuc loquente Petro, non dico, nondum imponente
manum, sed nondum etiam baptizante, et cum dubitarent qui erant cum Petro,
utrum incircumcisi baptizandi essent - natum quippe erat inter Iudaeos qui
crediderant, et eos qui fideles ex gentibus facti erant, scandalum, id est,
Iudaeos et Christianos, qui baptizabantur incircumcisi - ; ut hanc deus
tolleret quaestionem, cum loquitur Petrus, uenit spiritus sanctus, impleuit
Cornelium, impleuit eos qui cum illo erant. et ipsa attestatione rei magnae,
quasi clamatum est ad Petrum: quid de aqua dubitas? iam ego hic sum.
secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratiam
liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in ecclesia, credat,
accedat ad pedes domini, quaerat uestigia domini, confiteatur lacrymas
fundens, tergat capillis suis. pedes domini, praedicatores euangelii.
capilli mulieris, superfluae possessiones. tergat capillis, tergat prorsus,
operetur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut
habeat charitatem. accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat
apostolus Paulus: audiat ab illo, "imitatores mei estote, sicut et ego
Christi." baptizata est autem ab alio aliquo sua quaerente, non quae Iesu
Christi: audiat a domino, "quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere
nolite." secura sit et in illo, siue in bonum euangelistam incurrat, siue
in eum qui quod dicit non facit. a domino enim secura audit, "uade, mulier;
fides tua te saluam fecit."
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |