Scripturas sanctas exponentes uobis, quasi panes frangimus uobis. uos
esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis diuites
in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. quod ego erogo
uobis, non est meum. quod manducatis, manduco: unde uiuitis, uiuo. commune
habemus in coelo cellarium: inde enim uenit uerbum dei.
septem panes significant septiformem operationem spiritus sancti: quatuor
millia hominum, ecclesiam sub quatuor euangeliis constitutam: septem sportae
fragmentorum, perfectionem ecclesiae. hoc enim numero saepissime perfectio
figuratur. unde est enim quod dictum est, "septies in die laudabo te?"
numquid errat homo, qui toties laudauerit dominum? quid est ergo, "septies
laudabo;" nisi, nunquam a laude cessabo? totum enim tempus significat qui
dicit, "septies." unde septem dierum uolumine saecula prouoluuntur. quid
est ergo, "septies in die laudabo te," nisi quod alio loco dicitur, "semper laus eius in ore meo?" propter ipsam perfectionem ad septem
ecclesias scribit Ioannes. apocalypsis liber est sancti Ioannis
euangelistae: scribit ad septem ecclesias. ueraces estote, sportas
agnoscite. non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et uos ad ecclesiam
pertinetis, uobis utique profecerunt. quod uobis ista expono, Christo
ministro: uos cum tranquille auditis, discumbitis. ego corpore sedeo, corde
consisto, et sollicitus ministro uobis; ne forte aliquem uestrum offendat
uasculum, non cibus. epulas dei nostis, saepe audistis, mentes quaerunt, non
uentres.
certe saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid
mirabilius? et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de fragmentis
residuis implerentur. o magna mysteria. operabantur, et opera loquebantur.
facta illa si intelligas, uerba sunt. et uos ad quatuor millia pertinetis,
quia sub euangelio quaternario uiuitis. ad numerum non pertinuerunt pueri et
mulieres. sic enim dictum est: "erant autem qui manducauerunt quatuor
millia hominum, exceptis pueris et mulieribus." quasi sine numero essent
insensati et effeminati. tamen manducent et ipsi. manducent: forte pueri
crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et
castificantur. manducent: erogamus, impendimus. qui sint autem isti, deus
inspicit conuiuium suum, et si se non correxerint, qui nouit inuitare, nouit
et separare.
nostis, charissimi: recolite euangelicam parabolam; quia intrauit dominus
inspicere recumbentes in quodam conuiuio suo. paterfamilias qui inuitauerat,
sicut scriptum est, "inuenit ibi hominem non uestitum uestem nuptialem."
ad nuptias enim inuitauerat sponsus ille speciosus forma prae filiis
hominum. sponsus ille foedus factus propter sponsam foedam, ut eam faceret
pulchram. unde foedus factus est pulcher? si non probo, blasphemo. dat mihi
pulchritudinis eius testimonium propheta, dicens: "speciosus forma prae
filiis hominum." dat mihi deformitatis eius testimonium alius propheta,
dicens: "uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed uultus eius
abiectus, deformis positio eius." o propheta qui dixisti, "speciosus forma
prae filiis hominum," contradicitur tibi: alius propheta procedit contra
te, et dicit, mentiris: "uidimus eum." quid est quod dicit, "speciosus
forma prae filiis hominum? uidimus eum non habentem speciem neque decorem."
ergo isti prophetae duo in angulo pacis discordant? de Christo ambo
dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. in angulo concordant parietes.
si non concordauerunt, non est aedificium, sed ruina. concordant prophetae,
non eos dimittamus in rixa. imo nos eorum pacem cognoscamus: nam illi
litigare non norunt. o propheta qui dixisti, "speciosus forma prae filiis
hominum," ubi uidisti? responde, responde, ubi uidisti? "cum in forma dei
esset non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." ibi uidi. an tu
dubitas eum qui aequalis est deo, speciosum esse prae filiis hominum?
respondisti: respondeat ille qui dixit, "uidimus eum, et non habebat
speciem neque decorem." dixisti: dic ubi uidisti. a uerbis ipsius sumit
exordium: ubi ille finiuit, ibi iste incipit. ubi ille finiuit? "qui cum in
forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." ecce ubi
uidit speciosum forma prae filiis hominum: dic tu, ubi uidisti quia non
habebat speciem neque decorem. "sed semetipsum exinaniuit, formam serui
accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo." de
deformitate ipsius adhuc dicit: "humiliauit se ipsum, factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis." ecce ubi uidi. concordant ergo ambo
pacifici, et pacati sunt ambo. quid est speciosius deo? quid deformius
crucifixo?
iste ergo sponsus speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut
pulchram faceret sponsam, cui dicitur, "o decora inter mulieres." de qua
dicitur, "quae est ista quae ascendit dealbata." illuminata, non colore
mendacii fuscata? inuenit ergo iste qui uocauit ad nuptias, hominem non
habentem uestem nuptialem, et ait illi, "amice, quid huc intrasti non
habens uestem nuptialem? at ille obmutuit." non enim inuenit quod
responderet. et ait paterfamilias qui intrauerat: "ligate illi manus et
pedes, et proiicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor
dentium." de tam parua culpa tam magna poena? magna enim. parua dicitur
culpa non habere uestem nuptialem: parua, sed non intelligentibus. quando
ille sic succenseret, quando ille sic iudicaret, ut propter uestem nuptialem
quam non habebat, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras
exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset ualde
grauis uestem non habere nuptialem? dico: quia per me inuitati estis, et si
uos ille inuitauit, per nos inuitauit. in conuiuio estis omnes, habetote
uestem nuptialem. expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non
audit qui non habet, antequam ueniat paterfamilias et conuiuas suos
inspiciat, mutetur in melius, accipiat uestem nuptialem, securus discumbat.
non enim uere, charissimi, ille qui inde proiectus est unum hominem
significat: absit. multi sunt. et ipse dominus qui hanc parabolam proposuit,
sponsus ipse conuiuii conuocator et conuiuarum uiuificator, ipse nobis
exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in
ipso loco, in eadem parabola. non eo longe, ibi expono, ibi frango et
manducandum appono. ait enim, cum inde missus esset ille non habens uestem
nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adiunxit, "multi
enim sunt uocati, pauci uero electi." unum hinc proiecisti, et dicis, "multi enim sunt uocati, pauci electi." sine dubio electi non sunt proiecti:
et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo
uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet uestem nuptialem.
quid est uestis nuptialis? quaeramus illam in litteris sanctis. quid est
uestis nuptialis? sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non
habent: hoc inueniamus, et inuenimus uestem nuptialem. in donis dei quid est
quod commune non habent boni et mali? quod homines sumus et pecora non
sumus, dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. quod nobis lux de
coelo oritur, de nube pluuiae descendunt, fontes manant, agri fructificant,
dona sunt, sed bonis malisque communia. intremus ad nuptias; foris alios
relinquamus, qui non uenerunt uocati. ipsos conuiuas, id est, Christianos
consideremus. baptismus donum dei est, habent illum boni et mali. altaris
sacramenta simul accipiunt boni et mali. prophetauit Saul iniquus, et uiro
sancto atque iustissimo infestus; dum eum persequeretur prophetauit. numquid
dicuntur credere soli boni? "et daemones credunt, et contremiscunt." quid
facio? excussi omnia, et ad uestem illam nondum perueni. inuolucrum meum
explicaui, omnia uel pene omnia consideraui, ad uestem illam nondum perueni.
quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum inuolucrum magnarum rerum;
exposuit ante me, et dixi ei, ostende mihi si forte hic illam uestem
nuptialem reperisti. coepit excutere singula, et dicere: "si linguis
hominum loquar et angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, et
omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus,
et tradam corpus meum ut ardeam." magnae uestes: nondum tamen est illa
nuptialis. iam profer nobis nuptialem uestem. quid nos, apostole, suspendis?
prophetia forte dei donum est, quod non habent boni et mali. "si
charitatem," inquit, "non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest." ecce
uestis nuptialis: induite uos, o conuiuae, ut securi discumbatis. nolite
dicere: ad istam uestem habendam pauperes sumus. uestite, et uestimini.
hiems est: uestite nudos: nudus est Christus; et quicumque non habetis
uestem nuptialem, dabit illam. ad illum currite, ipsum rogate: nouit
sanctificare fideles suos, nouit uestire nudos suos. ut possitis uestem
habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, uincula membrorum et
manuum et pedum; non deficiant opera. si deficiunt, ligatis manibus quid
facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus est? illam teneatis uestem
nuptialem, induimini ipsam, et securi discumbite, quando uenit inspicere.
dies iudicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando
uestiatur.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |