AUGUSTINI SERMO XCII



Quaestionem propositam Iudaeis debent soluere Christiani. dominus enim Iesus Christus, qui eam Iudaeis proposuit, ipse non soluit, sed Iudaeis, nobis autem soluit. et commemorabo charitatem uestram, et inuenietis quia soluit. primo nodum uidete quaestionis. quaesiuit a Iudaeis quid eis uideretur de Christo, cuius esset filius: quia et ipsi sperant Christum. in prophetis legerunt, uenturum exspectauerunt, praesentem occiderunt: quia ubi legebant uenturum Christum, ibi legebant quia occisuri erant Christum. sed illius futurum aduentum sperabant in prophetis: nam futurum suum facinus non uidebant. sic ergo eos interrogauit de Christo, non quasi de incognito, aut cuius nomen nunquam audissent, aut cuius aduentum nunquam sperassent. nam quoniam adhuc eum sperant, ideo errant. equidem et nos speramus eum; sed uenturum iudicem, non uenturum iudicandum. prophetae autem sancti utrumque prophetauerunt, uenturum eum iniuste prius iudicandum, uenturum postea iuste iudicaturum. "quid ergo," inquit, "uobis uidetur de Christo? cuius filius est?" responderunt illi: "Dauid." prorsus de scripturis. at ille: "quomodo Dauid in spiritu uocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? si ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum, quomodo filius eius est?"

hic cauendum est, ne putetur Christus se negasse filium esse Dauid. non se filium Dauid negauit, sed modum quaesiuit. dixistis filium esse Dauid, non nego: sed ille eum dominum uocat; dicite mihi quomodo sit filius, qui est et dominus: dicite quomodo. illi non dixerunt, sed tacuerunt. dicamus nos, exponente ipso Christo. ubi? per apostolum suum. prius unde probamus quia ipse Christus exposuit? apostolus dicit: "an uultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus." ergo in apostolo istam dignatus est soluere quaestionem. primum per apostolum loquens Christus, quid dixit ad Timotheum? "memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid, secundum euangelium meum." ecce Christus filius est Dauid. quomodo est et dominus Dauid? dic, apostole: "qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." agnosce dominum Dauid. si agnoscis dominum Dauid, dominum nostrum, dominum coeli et terrae, dominum angelorum, aequalem deo in forma dei si agnoscis: unde filius Dauid? attende quod sequatur. apostolus dominum Dauid tibi ostendit dicendo, "qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." filius Dauid unde? "sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo: humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et deus illum exaltauit." resurrexit Christus ex semine Dauid, filius Dauid, quia exinaniuit se. quomodo exinaniuit? sumendo quod non erat, non perdendo quod erat. exinaniuit se, humiliauit se. cum esset deus, homo apparuit. contemptus est in terra ambulans, qui coelum fecit. contemptus est quasi homo, quasi nullius uirtutis. non solum contemptus, sed insuper et occisus. lapis erat iacens, offenderunt in eum Iudaei, et quassati sunt. quid autem ait ipse? "qui offenderit in lapidem istum, conquassabitur: super quem uenerit autem lapis iste, conteret eum." prius iacuit, et offenderunt: ueniet desuper, et conteret quassatos.

accepistis et filium Dauid, et dominum Dauid: dominum Dauid semper, filium Dauid ex tempore: dominum Dauid natum de substantia patris, filium Dauid natum ex Maria uirgine conceptum de spiritu sancto. utrumque teneamus. unum horum nobis erit aeterna habitatio; alterum horum nobis est a peregrinatione liberatio. dominus enim noster Iesus Christus nisi dignatus esset fieri homo, perisset homo. factus est quem fecit, ne periret quem fecit. homo uerus, deus uerus: deus et homo totus Christus. haec est catholica fides. qui negat deum Christum, Photinianus est: qui negat hominem Christum, Manichaeus est. qui confitetur deum aequalem patri Christum et hominem uerum, passum uere, sanguinem fudisse uerum: non enim ueritas nos liberaret, si falsum pretium pro nobis daret: utrumque qui confitetur, catholicus est. habet patriam, habet uiam. habet patriam, "in principio erat uerbum:" habet patriam, "cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis deo." habet uiam, "uerbum caro factum est:" habet uiam, "semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens." ipse est patria quo imus, ipse uia qua imus. per ipsum ad ipsum eamus, et non errabimus.



Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page