hesterna die sanctum euangelium admonuit nos non negligere peccata fratrum
nostrorum: "sed si peccauerit," inquit, "in te frater tuus, corripe eum
inter te et ipsum solum. si te audierit, lucratus es fratrem tuum. si autem
contempserit, adhibe tecum duos uel tres: ut in ore duorum uel trium testium
stet omne uerbum. si autem et ipsos contempserit, dic ecclesiae. quod si
ecclesiam contempserit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." hodierna
etiam die ad ipsam rem pertinet capitulum quod sequitur, quod modo cum
legeretur audiuimus. cum enim dixisset hoc dominus Iesus Petro, subiecit et
interrogauit magistrum, quoties ignosceret fratri qui in illum peccasset; et
quaesiuit utrum sufficeret septies. respondit illi dominus: "non solum
septies, sed etiam septuagies septies." deinde narrauit similitudinem ualde
terribilem: quia simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui posuit
rationem cum seruis suis; in quibus inuenit debitorem decem millium
talentorum. et cum iussisset, ut omnia quae habebat, et omnis eius familia,
et ipse uenderetur, et debitum solueretur, aduolutus genibus domini sui,
rogabat eum dilationem, meruit remissionem. misertus est enim dominus eius,
sicut audiuimus, et omne debitum dimisit illi. at ille debito liber, sed
iniquitatis seruus, posteaquam egressus est a facie domini sui, inuenit
etiam ipse debitorem suum, qui debebat, non decem millia talentorum, quantum
ipsius debitum fuit, sed centum denarios: coepit eum suffocatum trahere, et
dicere, "redde quod debes." at ille rogabat conseruum, sicut et ipse
rogauerat dominum: sed non talem iste inuenit conseruum, qualem ille
dominum. non solum remittere illi debitum noluit: sed nec dilationem dedit.
contortum rapiebat ad solutionem, iam debito dominico liber. displicuit
conseruis; et renuntiauerunt domino suo quid actum esset: et dominus fecit
adesse seruum, et dixit ei, "serue nequam," cum mihi tanta deberes,
misertus tui, "omnia dimisi tibi; nonne ergo et te oportebat misereri
conserui tui, sicut et ego tui misertus sum?" et iussit omnia, quae illi
dimiserat, exigi.
ergo hanc similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo
perire nos noluit. "sic," inquit, "et uobis faciet pater uester
coelestis, si non remiseritis unusquisque uestrum fratri suo ex cordibus
uestris." ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et ualde
salubris obedientia debetur, ut quod iussum est impleatur. quia omnis homo
et debitor est dei, et debitorem habet fratrem suum. quis est enim qui non
sit debitor dei, nisi in quo nullum potest inueniri peccatum? quis est autem
qui non habeat debitorem fratrem, nisi in quem nemo peccauit? putasne,
quisquam in genere humano reperiri potest, qui non et ipse aliquo peccato
obstrictus sit fratri suo? debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse
debitorem. ideo deus iustus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod
faciet et ipse cum suo. duo sunt enim opera misericordiae, quae nos
liberant, quae breuiter ipse dominus posuit in euangelio, "dimittite, et
dimittetur uobis; date, et dabitur uobis. dimittite, et dimittetur uobis,"
ad ignoscendum pertinet. "date, et dabitur uobis," ad praestandum
beneficium pertinet. quod ait de ignoscendo; et tu uis tibi ignosci quod
peccas, et habes alium cui tu possis ignoscere. rursus quod pertinet ad
tribuendum beneficium; petit te mendicus, et tu es dei mendicus. omnes enim
quando oramus, mendici dei sumus: ante ianuam magni patrisfamilias stamus,
imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid uolentes accipere;
et ipsum aliquid, ipse deus est. quid a te petit mendicus? panem. et tu quid
petis a deo, nisi Christum, qui dicit, "ego sum panis uiuus, qui de coelo
descendi?" ignosci uobis uultis? ignoscite: "remittite, et remittetur
uobis." accipere uultis? "date, et dabitur uobis."
sed quid in hac aperta praeceptione mouere possit, audite. in remissione ubi
uenia petitur, et ab ignoscente debetur, hoc potest mouere, quod et Petrum
mouit. "quoties debeo," inquit, "ignoscere? sufficit usque septies?" non
sufficit, ait dominus: "non dico tibi, septies; sed, septuagies septies."
iam tu enumera quoties in te peccauerit frater tuus. si potueris peruenire
usque ad septuagesimam et octauam culpam, ut transeas septuagies septies,
tunc molire uindictam. itane uerum est quod dicit, et uere ita se res habet,
ut si peccauerit septuagies septies, ignoscas; si autem peccauerit
septuagies octies, iam liceat tibi non ignoscere? audeo, audeo dicere, ut et
si septuagies octies peccauerit, ignoscas. si autem peccauerit, ut dixi,
septuagies octies ignosce. et si centies peccauerit, ignosce. et quid dicam
toties et toties? omnino quoties peccauerit, ignosce. ergo ego ausus sum
supergredi modum domini mei? ille in septuagesimo et septimo numero
ignoscendi limitem fixit: hunc ego limitem transilire praesumam? non est
uerum, non sum ausus plus aliquid. ipsum dominum meum audiui loquentem in
apostolo suo, ubi modus et numerus praefixus non est. ait enim: "donantes
uobismetipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam, sicut deus in
Christo donauit uobis." audistis formam. si septuagies septies peccata tibi
donauit Christus, si huc usque ignouit, et ultra negauit; pone et tu
limitem, et ulterius noli ignoscere. si autem Christus millia peccata
peccatorum inuenit, et tamen omnia donauit; noli subducere misericordiam,
sed posce illius numeri solutionem. non enim sine causa dominus "septuagies
septies" dixit: cum omnino nulla culpa sit, quam non debeas ignoscere. ecce
ille ipse seruus, cuius debentis inuentus est debitor, decem millia
talentorum debebat. puto enim, quia decem millia talentorum, ut parum sit,
decem millia peccatorum sunt. nolo enim dicere unum talentum, quod omnia
peccata concludat. seruus autem ille quantum ei debebat? centum denarios
debebat. iam plus non est quam septuagies septies? et tamen iratus est
dominus, quia ei non dimisit. non solum enim centum plus sunt quam
septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt. sed quid ad
decem millia talentorum?
ac per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur, parati simus ignoscere,
si nobis desideramus ignosci. si enim consideremus peccata nostra, et
numeremus quid facto, quid oculo, quid aure, quid cogitatione, quid
innumerabilibus motibus; nescio utrum dormiamus sine talento. ergo quotidie
petimus, quotidie diuinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus
et dicimus: "dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris." quae debita tua? omnia, an aliquam partem?
respondebis, omnia. sic ergo et tu debitori tuo. hanc ergo regulam ponis,
hanc conditionem loqueris: hoc pacto et placito quando oras, commemoras, ut
dicas, "dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris."
quid sibi ergo uult "septuagies septies?" audite, fratres, magnum
mysterium, admirabile sacramentum. quando dominus baptizatus est, Lucas
euangelista sanctus ibi commemorauit generationes eius, quo ordine, qua
serie, quo stemmate ad illam generationem uentum fuerit, qua natus est
Christus. Matthaeus coepit ab Abraham, et uenit usque ad Ioseph descendendo:
Lucas autem ascendendo coepit numerare. quare ille descendendo, ille
ascendendo? quia Matthaeus generationem Christi commendabat, qua descendit
ad nos; ideo quando natus est Christus, coepit numerare descendendo. Lucas
autem quia tunc coepit numerare, quando baptizatus est Christus; ibi est
initium ascensionis: iste ascendendo numerare coepit, numerando autem
compleuit generationes septuaginta septem. a quo numerabat? intendite a quo.
exorsus est numerare a Christo usque ad ipsum Adam, qui primus peccauit, et
nos cum peccati obligatione generauit. peruenit usque ad Adam, et numerantur
generationes septuaginta septem: hoc est, a Christo usque ad Adam, quas
diximus septuaginta septem; et ab Adam usque ad Christum septuaginta septem.
si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur, ubi non
debeat ignosci. nam ideo ipsius septuaginta septem generationes enumerauit,
quem numerum dominus in peccatorum remissione commendauit; quoniam a
baptismo coepit enumerare, ubi omnia peccata soluuntur.
et in hoc, fratres, adhuc accipite sacramentum maius. in septuagesimo
septimo numero mysterium est remissionis peccatorum. tot generationes
inueniuntur a Christo usque ad Adam. deinde paulo diligentius interroga
ipsius numeri secretum, latebrasque eius inquire: pulsa diligentius, ut
aperiatur tibi. iustitia lege dei constat: uerum est. nam lex in decem
praeceptis commendatur. ideo ille debebat decem millia talentorum. ipse est
ille memorabilis decalogus scriptus digito dei, traditus populo per Moysen
famulum dei. debebat ergo ille decem millia talentorum: omnia peccata
significat, propter numerum legis. debebat et ille centum denarios: non
minus ab eodem numero. nam et centies centum fit decem millia; et decies
deni, centum. et ille decem millia talentorum, et ille decies denos. a
legitimo enim numero non recessum est, in quo utroque inuenies utraque
peccata. uterque debitor, et uterque ueniae deplorator et impetrator: sed
ille seruus malus, seruus ingratus, iniquus, noluit rependere quod accepit,
noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit.
uidete ergo, fratres: quisque incipit a baptismo, liber exit, dimissa sunt
illi decem millia talentorum; et cum exierit, inuenire habet conseruum suum
debitorem. obseruet ergo ipsum peccatum: quia numerus undenarius
transgressio legis est. lex enim denarius, peccatum undenarium. lex enim per
decem, peccatum per undecim. quare peccatum per undecim? quia transgressio
denarii est, ut eas ad undenarium. in lege autem modus fixus est:
transgressio autem peccatum est. iam ubi transgrederis denarium, ad
undenarium uenis. adeo magnum mysterium figuratum est, quando iussum est
tabernaculum fabricari. multa ibi numerosa dicta sunt, in magno sacramento.
inter caetera uela cilicina iussa sunt fieri, non decem, sed undecim: quia
per cilicium ostenditur confessio peccatorum. quid autem amplius quaeris?
uis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo septimo?
septuplum solet pro toto computari: quoniam septem diebus uoluitur tempus,
et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut eadem forma uoluatur. per
huiusmodi formae reuolutiones saecula transeunt: a septenario tamen numero
non receditur. omnia enim peccata dixit, quando "septuagies septies"
dixit: quia illud undecim duc septies, fiunt septuagies septies. omnia ergo
dimitti peccata uoluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignauit.
nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat.
dicit enim deus, dimitte, et dimittetur tibi. sed ego prior dimisi: dimitte
uel postea. nam si non dimiseris, reuocabo te; et quidquid tibi dimiseram,
replicabo tibi. non enim mentitur ueritas; non enim fallit, aut fallitur
Christus, qui subiecit, dicens: "sic et uobis faciet pater uester, qui in
coelis est." inuenis patrem, imitare patrem. si enim imitari non uis,
exhaeredari disponis, "faciet" ergo "ita uobis," inquit, "pater uester
coelestis, si non remiseritis unusquisque fratribus uestris ex cordibus
uestris." ne dicas in lingua, ignosco, et corde differas. supplicium enim
ostendit tibi deus, minando uindictam. nouit deus ubi dicas. uocem tuam homo
audiuit: conscientiam tuam deus inspicit. si dicis, dimitto; dimitte. melius
est cum clamas ore, et dimittis in corde, quam blandus ore, crudelis in
corde.
iam ergo obsecrant pueri indisciplinati, et nolunt uapulare, qui sic
praescribunt nobis, quando uolumus dare disciplinam: peccaui, ignosce mihi.
ecce ignoui, et iterum peccat. ignosce: ignoui. peccat tertio. ignosce:
tertio ignoui. iam quarto uapulet. et ille: numquid septuagies septies te
fatigaui? si hac praescriptione seueritas disciplinae dormiat, repressa
disciplina saeuit impunita nequitia. quid ergo faciendum est? corripiamus
uerbis, et si opus est, et uerberibus: sed delictum dimittamus, culpam de
corde abiiciamus. ideo enim dominus subdidit, "de cordibus uestris," ut si
per charitatem imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat. quid enim
tam pium quam medicus ferens ferramentum? plorat secandus, et secatur:
plorat urendus, et uritur. non est illa crudelitas; absit ut saeuitia medici
dicatur. saeuit in uulnus, ut homo sanetur: quia si uulnus palpetur, homo
perditur. sic ergo ista monuerim, fratres mei, ut fratres nostros qui
peccauerint omni modo diligamus, de corde nostro charitatem in eos non
dimittamus, et disciplinam, cum opus est, demus: ne per solutionem
disciplinae crescat nequitia, et incipiamus propter deum accusari; quia
recitatum est nobis, "peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem
habeant." certe si quis, quod solum uerum est, distinguit tempora, et
soluit quaestionem, uerum est. si peccatum in secreto est, in secreto
corripe. si peccatum publicum est et apertum, publice corripe: ut ille
emendetur, et caeteri timeant.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |