AUGUSTINI SERMO LXXXI



diuinae lectiones, quas modo, cum recitarentur, audiuimus, admonent nos aduersus scandala, quae futura praedicta sunt, robur percipere uirtutum, pectus munire Christianum, et hoc a misericordia domini. "quid est" enim " homo," ait, "nisi quod memor es eius? uae mundo ab scandalis," dominus dicit, ueritas dicit: terret et monet, non uult esse nos incautos; nam non fecit utique desperatos. contra hoc "uae," id est contra hoc malum metuendum, tremendum, cauendum, consolatur nos, et hortatur, et instruit illo loco scriptura, ubi dicitur: "pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum." ostendit hostem cauendum, sed non cessauit ostendere murum munitum. cogitabas tu audiens, "uae mundo ab scandalis," quo ires extra mundum, ne scandala patereris. ergo propter cauenda scandala, quo ibis extra mundum, nisi fugias ad eum qui fecit mundum? quomodo autem ad eum qui fecit mundum, confugere poterimus, nisi legem eius, quae ubique praedicatur, audiamus? parum est audiamus, nisi diligamus. securum te enim faciens scriptura diuina contra scandala non ait, pax multa audientibus legem tuam. non enim auditores legis iusti sunt apud deum. sed quia factores legis iustificabuntur, et fides per dilectionem operatur: "pax multa," inquit, "diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum." concinit huic sententiae etiam quod audiendo et respondendo cantauimus: "mites autem haereditate possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis." quia, "pax multa diligentibus legem tuam." ipsi enim mites, qui diligunt legem dei. "beatus" enim "uir, quem tu erudieris, domine, et ex lege tua docueris eum; ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fouea." quam diuersae uidentur scripturae uoces, et in unam sententiam sic confluunt atque concurrunt, ut quidquid audire potueris de fonte illo uberrimo, acquiescas et tu, concordes ueritati amicus, pace plenus, charitate feruidus, contra scandala munitus.

propositum est ergo uidere, uel quaerere, uel discere, quomodo mites esse debemus: et ex hoc quod modo de scripturis commemoraui, admonemur inuenire quod quaerimus. intenta sit paululum charitas uestra; magna res agitur, ut mites simus: necessaria res in aduersis. neque enim res aduersae saeculi huius uocantur scandala: scandala quae sint, aduertite. nescio quis, uerbi gratia, in necessitate aliqua constitutus urgetur pressura. non est hoc scandalum, quia pressura urgetur. pressura et martyres pressi sunt, sed non oppressi. scandalum caue, non ualde pressuram. pressura premit te, scandalum opprimit te. quid ergo interest inter pressuram et scandalum? in pressura parabas seruare patientiam, tenere constantiam, non relinquere fidem, non consentire peccato. hoc si seruas, aut si seruaueris, pressura tibi ruina non erit: sed ad hoc ualebit illa pressura, ad quod ualet in torculari, non ut oliua opprimatur, sed ut oleum liquetur. denique si in ista pressura laudes deo dicas, quam utile prelum, unde a te liquor emanat? sedebant in pressura apostoli catenati, atque in illa pressura cantabant hymnum deo. quid premebatur? quid eliquabatur? sedebat sub magna pressura Iob in stercore, inops, sine ope, sine substantia, sine filiis; plenus, sed uermibus, quod quidem ad hominem pertinet exteriorem. sed quia et intus deo plenus erat, laudabat deum, et pressura illa non illi erat scandalum. ubi ergo scandalum? quando accessit ei uxor, et ait, "dic aliquid in deum, et morere." omnibus quippe ablatis a diabolo, exercitato Eua seruata est, non ad consolationem, sed ad tentationem uiri. ecce ubi scandalum. exaggerauit miserias eius, miserias etiam suas cum illius, et coepit persuadere blasphemiam. illi autem, qui erat mitis, quia deus ex lege sua docuerat eum, et mitigauerat a diebus malignis, pax multa erat in corde eius diligentis legem dei, et non erat illi scandalum. illa scandalum erat, sed illi non erat. denique uide mitem, uide eruditum in lege dei, lege dei dico aeterna. nam lex illa in tabulis data Iudaeis nondum erat temporibus Iob, sed manebat adhuc lex aeterna in cordibus piorum, unde illa descripta est quae populo data est. quia ergo mitigatus erat lege dei a diebus malignis, et pax ei multa erat diligenti legem dei, uide quam sit mitis, quid respondet. hic disce quod proposui, qui sint mites. "locuta es," inquit, "tanquam una ex insipientibus mulieribus. si bona percepimus de manu domini, mala non sustinemus?"

audiuimus exemplo qui sint mites: definiamus eos uerbis, si possumus. mites sunt, quibus in factis omnibus bonis, in omnibus quae bene faciunt, non placet nisi deus; in omnibus quae mala patiuntur, non displicet deus. eia, fratres, attendite ad hanc regulam, ad hanc normam; extendamus nos ad illam, quaeramus incrementum, ut impleamus illam. quid enim prodest, quia plantamus et rigamus, nisi deus incrementum dederit? "neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat deus." audi, qui uis mitis esse, qui uis mitigari a diebus malignis, qui diligis legem dei; ut non sit in te scandalum, et sit tibi pax multa, ut possideas terram, et delecteris in multitudine pacis: audi, qui uis mitis esse. quidquid boni facis, non tibi placeas. deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ergo quidquid boni facis, non tibi placeat nisi deus: quidquid mali pateris, non tibi displiceat deus. quid plura? hoc fac, et uiues. non te absorbebunt dies maligni; euades quod dictum est, "uae mundo ab scandalis." cui mundo enim "uae ab scandalis," nisi de quo dictum est, "et mundus eum non cognouit? } non illi mundo, de quo dictum est, "deus erat in Christo mundum reconcilians sibi." mundus malus, mundus bonus: mundus malus, omnes in mundo mali; et mundus bonus, omnes in mundo boni. sicut attendimus plerumque agrum. plenus est ager iste: quo fructu? tritico. itemque dicimus, et uerum dicimus, plenus est ager iste palea. arbor est, plena est fructu. alter dicit, plena est foliis. et qui dicit, plena est fructu, uerum dicit: et qui dicit, plena est foliis, uerum dicit. nec plenitudo foliorum abstulit fructui locum, nec plenitudo fructuum turbam expulit foliorum. utroque plena est: sed aliud quaerit uentus, aliud cultor colligit. sic ergo, cum audis, " uae mundo ab scandalis," noli terreri; dilige legem dei, non tibi erit scandalum.

sed occurrit uxor, nescio quid mali persuadens. diligis eam, sicut oportet diligi uxorem: membrum tuum est. sed "si oculus tuus scandalizat te, si manus tua scandalizat te, si pes tuus scandalizat te," modo audisti euangelium, "amputa, proiice abs te." quisquis tibi charus est, quisquis tibi pro magno habetur a te, tamdiu magnus sit, tamdiu dilectum membrum tuum sit, quamdiu non coeperit scandalizare, id est, mali aliquid suadere. audite quia hoc est scandalum. constituimus exemplum de Iob et uxore eius: sed ibi non est nominatum scandalum. audi euangelium: dominus cum de passione sua praedicaret, Petrus coepit illi suadere ne pateretur. "redi retro, satanas, scandalum mihi es." prorsus docuit te dominus, qui tibi uiuendi exemplum praebuit, et quid sit scandalum, et quomodo caueatur scandalum. cui dixerat paulo ante, "beatus es, Simon Bar Iona," ostenderat illum membrum suum esse. at ubi coepit scandalum esse, praecidit membrum: refecit membrum, reposuit membrum. scandalum ergo tibi ille erit, qui tibi mali aliquid suadere coeperit. et intendat charitas uestra: fit hoc plerumque, non maleuolentia, sed peruersa beneuolentia. uidet enim te amicus tuus, qui te diligit, uicissimque a te diligitur, pater tuus, frater tuus, filius tuus, coniux tua, uidet te in malo, et uult te facere malum. quid est, uidet te in malo? uidet te in aliqua pressura. pressuram ipsam propter iustitiam forsitan pateris: ideo pateris pressuram, quia non uis dicere falsum testimonium. uerbi gratia dixerim. abundant exempla, quia "uae mundo ab scandalis." ecce, uerbi gratia, potens aliquis quaerit a te, propter praedam suam, propter rapinam suam, ministerium falsi testimonii. negas tu: negas falsum, ne neges uerum. ne multis immorer, ille irascitur, potens est, premit. accedit amicus, qui non uult te esse in pressura, non uult te esse in malo: rogo te, fac quod tibi dicitur; quid magnum est? iam forte quomodo et satanas domino, "scriptum est de te, quia angelis suis mandauit de te, ne offendas ad lapidem pedem tuum." forte et iste amicus tuus, quia uidet te Christianum, de lege tibi uult persuadere, quod putat te debere facere. fac quod dicit. quid? hoc quod uult ille. sed mendacium est, falsum est. non legisti, "omnis homo mendax?" iam iste scandalum est. amicus est, quid facturus es? oculus est, manus est: "amputa, et proiice abs te." quid est, "amputa, et proiice abs te?" noli consentire. hoc significat, "amputa, et proiice abs te," noli consentire. membra enim nostra in corpore nostro consensione faciunt unitatem, consensione uiuunt, consensione inuicem connectuntur. ubi dissensio, ibi morbus aut uulnus est. ergo membrum tuum est: diliges eum. sed scandalizat te; "amputa eum, et proiice abs te." noli consentire; auerte illum ab auribus tuis, forte correctus rediet.

quomodo facturus es hoc quod dico, amputaturus, et abiecturus, et eo fortasse correcturus? quomodo facturus es, responde. de lege uoluit suadere mendacium. ille enim ait, dic. et forte non ausus est dicere, dic mendacium: sed sic, dic quod uult. tu dicis, sed mendacium est. et ille, ut excuset, " omnis homo mendax." et tu contra, frater, "os quod mentitur, occidit animam." attende, non est leue quod audisti, "os quod mentitur, occidit animam." quid mihi facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et miseret conditionis in me, et non uis me esse in malo; cum uelis me esse malum? quid mihi facit potens iste? quid premit? carnem. corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. quanto mitius mecum agit ille, quam ego si mentitus fuero? ille occidit carnem meam: ego occido animam meam. iratus potens occidit corpus: "os quod mentitur, occidit animam." corpus occidit; moriturum erat, etsi non occideretur: animam uero quam non occidit iniquitas, in aeternum excipit ueritas. serua ergo quod seruare potes: pereat quod quandoque periturum est. respondisti; et tamen "omnis homo mendax" non soluisti. responde illi et ad hoc, ne uideatur sibi aliquid dixisse ad suadendum mendacium, testimonium de lege proferens, urgens te de lege contra legem. in lege enim scriptum est, "falsum testimonium ne dicas:" et in lege scriptum est, "omnis homo mendax." respice ad illud quod paulo ante commonui, quando mitem hominem uerbis quibus potui, terminaui. mitis est, cui in omnibus quae bene facit, non placet nisi deus; in omnibus quae male patitur, non displicet deus. hoc ergo ei responde, qui dicit, mentire, quia scriptum est, "omnis homo mendax:" non mentior, quia scriptum est, "os quod mentitur, occidit animam." non mentior, quia scriptum est, "perdes omnes qui loquuntur mendacium." non mentior, quia scriptum est, "falsum testimonium non dices." urgeat licet pressuris carnem meam cui displiceo in ueritate: audio dominum meum, " nolite timere eos qui corpus occidunt."

quomodo ergo omnis homo mendax? an forte non es homo? responde cito, et uerum, et homo non sim, ne mendax sim. uidete enim: "deus de coelo prospexit super filios hominum, ut uideret si est intelligens et requirens deum. omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum." quare? quia filii hominum esse uoluerunt. ut autem eos ab his iniquitatibus tolleret, redimeret, curaret, sanaret, mutaret filios hominum, dedit eis potestatem filios dei fieri. quid ergo mirum? homines eratis, si eratis filii hominum: omnes homines eratis, mendaces eratis; omnis enim homo mendax. accedit uobis gratia dei, dedit uobis potestatem filios dei fieri. audite uocem patris mei dicentis, "ego dixi, dii estis, et filii altissimi omnes." quoniam homines filii hominum, si non filii altissimi, mendaces; quia omnis homo mendax. si filii dei, si gratia saluatoris redempti, si pretioso sanguine comparati, si aqua et spiritu renati, si ad haereditatem coelorum praedestinati, utique filii dei. ergo iam dii. quid ad te uult mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo deus, creator omnis creaturae deus. Adam homo, Christus homo mediator dei, filius unicus patris, deus homo. ecce tu longe a deo homo, et deus sursum longe ab homine: in medio se posuit deus homo. agnosce Christum, et per hominem ascende ad deum.

iam ergo correcti, et si aliquid egimus, mites, teneamus indeclinabilem confessionem. diligamus legem dei, ut euadamus quod dictum est. uae mundo ab scandalis. loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est, et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. uastatur mundus, calcatur torcular. eia, Christiane, coeleste germen, peregrinis in terra, qui ciuitatem in coelo quaeritis, qui angelis sanctis sociari desideratis, intelligite uos sic uenisse ut discedatis. transitis per mundum, conantes ad eum qui creauit mundum. non uos perturbent amatores mundi, qui uolunt in mundo remanere, et uelint nolint, coguntur migrare: non uos decipiant, non seducant. pressurae istae non sunt scandala. iusti estote, et exercitationes erunt. tribulatio uenit: quod uolueris erit, aut exercitatio, aut damnatio. qualem te inuenerit, talis erit. tribulatio ignis est: aurum te inuenit? sordes tollit: paleam te inuenit? in cinerem uertit. ergo pressurae quae abundant, non sunt scandala. sed quae sunt scandala? locutiones illae, uerba illa, quibus nobis dicitur: ecce quid faciunt tempora Christiana, ecce quae sunt scandala. ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum, blasphemes Christum. et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius tuus: ergo oculus tuus. dicit tibi hoc minister tuus, cooperarius tuus: ergo manus tua. dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te ab humilitate terrena subleuat: ergo pes tuus. "abiice, amputa, proiice abs te," noli consentire. responde talibus, quomodo respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. responde, et tu: dic homini dicenti tibi, ecce temporibus Christianis tantae pressurae sunt, uastatur mundus: responde tu, hoc mihi antequam eueniret, praedixit Christus.

quare enim turbaris? pressuris mundi turbatur cor tuum, quomodo nauis illa, ubi dormiebat Christus. ecce quae causa est, homo cordate, ut turbatur cor tuum: ecce quae causa est. nauis ista, in qua Christus dormit, cor est ubi fides dormit. quid enim tibi noui dicitur, Christiane? quid enim tibi noui dicitur? temporibus Christianis uastatur mundus, deficit mundus. non tibi dixit dominus tuus, uastabitur mundus? non tibi dixit dominus tuus, deficiet mundus? quare credebas quando promittebatur, et turbaris quando completur? ergo tempestas saeuit in cor tuum: caue naufragium, excita Christum. " habitare," inquit apostolus, "Christum per fidem in cordibus uestris." per fidem habitat in te Christus. fides praesens, praesens est Christus: fides uigilans, uigilans est Christus: fides oblita, dormiens est Christus. excitare, commouere, dic: "domine, perimus." ecce quae nobis dicunt pagani: quae nobis dicunt, quod est grauius, mali Christiani. exsurge, domine, perimus. euigilet fides tua, incipit tibi loqui Christus. quid perturbaris? haec omnia praedixi tibi. ideo praedixi, ut cum uenissent mala, sperares bona, ut non deficeres in malis. miraris quia deficit mundus? mirare quia senuit mundus. homo est, nascitur, crescit, senescit. querelae multae in senecta: tussis, pituita, lippitudo, anxietudo, lassitudo inest. ergo senuit homo; querelis plenus est: senuit mundus; pressuris plenus est. parum tibi praestitit deus, quia in senectute mundi misit tibi Christum, ut tunc te reficiat, quando cuncta deficiunt? nescis hoc significasse in semine Abrahae? nam semen Abrahae ait apostolus, "quod est Christus. non dicit, et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, et semini tuo, quod est Christus." ideo seni Abrahae natus est filius, quia erat utique Christus in ipsius mundi senectute uenturus. uenit cum omnia ueterascerent, et nouum te fecit. res facta, res condita, res peritura iam uergebat in occasum. necesse erat ut abundaret laboribus: uenit ille et consolari te inter labores, et promittere tibi in sempiternum quietem. noli adhaerere uelle seni mundo, et nolle iuuenescere in Christo, qui tibi dicit: perit mundus, senescit mundus, deficit mundus, laborat anhelitu senectutis. noli timere, renouabitur iuuentus tua sicut aquilae.

ecce, inquit, Christianis temporibus Roma perit. forte Roma non perit: forte flagellata est, non interempta: forte castigata est, non deleta. forte Roma non perit, si Romani non pereant. non enim peribunt, si deum laudabunt: peribunt, si blasphemabunt. Roma enim quid est, nisi Romani? non enim de lapidibus et lignis agitur, de excelsis insulis et amplissimis moenibus. hoc sic erat factum, ut esset aliquando ruiturum. homo cum aedificaret, posuit lapidem super lapidem; et homo cum destrueret, expulit lapidem a lapide. homo illud fecit, homo illud destruxit. iniuria fit Romae, quia dicitur, cadit? non Romae, sed forte artifici eius. conditori eius facimus iniuriam, quia dicimus, Roma ruit, quam condidit Romulus? mundus arsurus est, quem condidit deus. sed nec quod fecit homo, ruit, nisi quando uoluerit deus; nec quod fecit deus, ruit, nisi quando uoluerit deus. si enim hominis opus non cadit, sine uoluntate dei, opus dei quando potest cadere per uoluntatem hominis? tamen et mundum fecit tibi deus casurum; et ideo te condidit moriturum. ipse homo ornamentum ciuitatis, ipse homo inhabitator, rector, gubernator ciuitatis, sic uenit ut eat, sic est natus ut moriatur, sic est ingressus ut transeat. coelum et terra transibunt: quid ergo mirum, si aliquando finis est ciuitati? et forte non modo finis est ciuitati: tamen aliquando finis erit ciuitati. sed quare inter sacrificia Christianorum perit Roma? quare inter sacrificia paganorum arsit mater eius Troia? dii, in quibus spem suam Romani posuerunt, omnino Romani dii, in quibus spem pagani Romani posuerunt, ad Romam condendam de Troia incensa migrauerunt. dii Romani ipsi fuerunt primo dii Troiani. arsit Troia, tulit Aeneas deos fugitiuos: imo tulit deos fugiens stolidos. portari enim a fugiente potuerunt: fugere ipsi non potuerunt. et cum ipsis diis ueniens in Italiam, cum diis falsis condidit Romam. longum est caetera persequi: breuiter tamen quod ipsorum litterae habent commemorem. auctor ipsorum omnibus notus sic loquitur: "urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis uagabantur."habebant ergo deos secum, condiderunt Romam in Latio, posuerunt ibi colendos deos, qui colebantur in Troia. inducitur a poeta ipsorum Iuno irascens aeneae et Troianis fugientibus, et dicit, "gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor, Ilium in Italiam portans uictosque Penates:" id est, deos uictos portans secum in Italiam. iam quando dii in Italiam uicti portabantur, numen erat, an omen? diligite ergo legem dei, et non sit uobis scandalum. rogamus uos, obsecramus uos, exhortamur uos, estote mites, compatimini patientibus, suscipite infirmos: et in ista occasione multorum peregrinorum, egentium, laborantium, abundet hospitalitas uestra, abundent bona opera uestra. quod iubet Christus, faciant Christiani, et tantum suo malo blasphemant pagani.



Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page