dominus noster Iesus Christus etiam in discipulis suis redarguit
incredulitatem, sicut modo euangelium cum legeretur, audiuimus. cum enim
dixissent, "nos quare eum non potuimus eiicere?" respondit, "propter
incredulitatem uestram." si apostoli increduli, quis fidelis? quid faciunt
agni, si titubant arietes? nec tamen eos misericordia domini despexit
incredulos: sed arguit, nutriuit, perfecit, coronauit. nam et ipsi memores
infirmitatis suae, quodam loco in euangelio, sicut legimus, dixerunt ei: "
domine, auge nobis fidem. domine," inquiunt, "auge nobis fidem." prima
utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: maior felicitas, scire
unde petebant. "domine," inquiunt, "auge nobis fidem." uidete si non
corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur,
pulsabant. pulsari ad se uoluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut
exerceret desiderantes.
putatis enim, fratres, nescire deum quid uobis necessarium sit? scit
praeueniens desideria nostra, qui nouit inopiam nostram. denique cum doceret
orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui essent: "
nolite," inquit, "multiloqui esse; nouit enim pater uester quid uobis
necessarium sit, priusquam petatis ab eo." aliud iam dicit dominus. quid
est? nolens ut multum loquamur in oratione, dixit nobis, "nolite multum
loqui" quando oratis; scit "enim pater uester quid uobis necessarium sit,
priusquam petatis ab eo." si scit pater noster quid nobis necessarium sit,
priusquam petamus ab eo, quare loquimur uel parum? quae causa est ipsius
orationis, si iam nouit pater noster quid nobis necessarium sit? dicit
alicui: noli me diu petere; noui enim quid tibi necessarium sit. si nosti,
domine, quare uel petam? tu non uis me habere diuturnam petitionem, imo
iubes ut habeam pene nullam. et ubi est illud alio loco? qui dicit, "nolite
multum loqui in oratione:" alio loco dicit, "petite, et dabitur uobis?"
et ne transeunter tibi putares esse praedictum ut peteres, addidit, "
quaerite, et inuenietis." et ne hoc transitorium existimares, uide quid
adiunxerit, uide ubi conclusit, "pulsate, et aperietur uobis:" uide quid
adiunxerit. uoluit te, ut accipias, petere; ut inuenias, quaerere; ut
intres, pulsare. quomodo ergo, quia iam pater noster scit quid nobis
necessarium sit, quare petimus? quare quaerimus? quare pulsamus? quare in
petendo et quaerendo et pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? alio
loco domini uerba sunt, "oportet semper orare, et non deficere." si
oportet semper orare, quomodo dicit, "nolite multiloqui esse?" quomodo oro
"semper," qui cito finio? hac me iubes cito finire, hac iubes "semper
orare, et non deficere:" quid est hoc? et ut hoc intelligas pete, quaere,
pulsa. ideo enim clausum est, non ut te spernat, sed ut exerceat. ergo,
fratres, cohortari debemus ad orationem, et nos, et uos. alia enim spes in
nobis non est in multis malis praesentis saeculi, nisi pulsare in ipsa
oratione, credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat pater tuus,
quod scit tibi non expedire. quid enim desideres tu nosti; quid tibi prosit
ille nouit. puta te esse sub me dico, et esse infirmum, sicut et uerum est:
omnis enim uita ista nostra, infirmitas; et longa uita nihil aliud quam
longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare. delectauit recentem,
delectauit potum uini usurpare petere a medico. non prohiberis petere, ne
forte non tibi noceat, et expediat tibi accipere. noli dubitare petere:
pete, noli cunctari; sed si non acceperis, noli contristari. si hoc sub
homine medico carnis tuae; quanto magis sub deo medico, creatore, reparatore
et carnis et animae tuae?
proinde, quoniam in hoc capitulo dominus ad orationem hortatus est, ubi
dixit, "propter incredulitatem uestram non potuistis hoc daemonium eiicere:
} ad orationem enim hortatus sic conclusit, "hoc genus non eiicitur, nisi
ieiuniis et orationibus." si orat homo, ut eiiciat daemonium alienum;
quanto magis ut eiiciat auaritiam suam? quanto magis, ut eiiciat uinolentiam
suam? quanto magis, ut eiiciat luxuriam suam? quanto magis, ut eiiciat
immunditiam suam? quanta sunt in homine, quae si perseuerauerint, non
admittunt ad regnum coelorum? uidete, fratres, quomodo rogatur medicus pro
salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet
illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrymis
uestigia lauare? et quid, si dixerit ei medicus: sanari aliter non potes,
nisi te ligauero, adussero, secuero? respondet: fac quod uis, tantum sana
me. quanto ardore desiderat paucorum dierum uapoream sanitatem, ut pro illa
et ligari uelit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat,
ne bibat quod delectat, nec quando delectat? totum patitur, ut serius
moriatur: et non uult pauca pati, ut nunquam moriatur. si tibi dicat deus,
qui coelestis est super nos medicus: tu sanari uis? quid dicturus es, nisi,
sanari? forte non dicis, quia sanum te putas, hoc est quod peius aegrotas.
nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget, alterum qui
in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille spem promittit
flenti, plangit ridentem. quare; nisi quia tanto periculosius aegrotat,
quantum se sanum putat? sic erant et Iudaei. ad aegrotos uenit Christus,
omnes aegrotos inuenit. nemo sibi de sanitate blandiatur, ne renuntiet ad
illum medicus. omnes aegrotos inuenit; apostolica sententia est: "omnes
enim peccauerunt, et egent gloria dei." cum ergo omnes inuenisset aegrotos,
duo genera fuerunt aegrotorum. alii ueniebant ad medicum, inhaerebant
Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, conuertebantur. ille accipiebat
omnes sine ullo fastidio sanaturus, qui gratis sanabat, quia omnipotentia
curabat. cum ergo susciperet eos, et adiungeret sibi sanandos, illi
exsultauerunt. aliud uero genus aegrotorum, qui iam aegritudine iniquitatis
mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultauerunt illi, quia
suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis eius: "ecce qualis est
magister uester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat." et ille qui
nouerat quid essent, et qui essent, respondit illis: "non est opus sanis
medicus, sed male habentibus." et ostendit illis qui essent sani, et qui
aegrotantes: "non ueni," inquit, "uocare iustos, sed peccatores." si
peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare ueni? propter quos ueni? si
omnes sani sunt, quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis
medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? ergo illud genus
aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut
sanarentur, medico cohaerebant. illi autem qui periculosius aegrotabant,
medico insultabant, aegrotos calumniabantur. ad extremum quo processit
phrenesis ipsorum? ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis
coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. quid miraris? medicum
occidit aegrotus: sed eum medicus occisus sanauit phreneticum.
primo enim non obliuiscens in cruce personam suam, et demonstrans nobis
patientiam suam, et exemplum praebens diligendi inimicos nostros; uidens eos
circumfremere, qui nouerat morbum illorum, quia medicus, qui nouerat
phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad patrem: "pater, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt." putatis autem, quia non illi Iudaei
maligni erant, saeui, cruenti, turbulenti, inimici filio dei? putatis quia
uacauit uox illa, et inanis fuit: "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt?" omnes uidebat, sed suos futuros ibi cognoscebat. denique mortuus
est, quia sic expediebat, ut morte sua occideret mortem. mortuus est deus,
ut compensatio fieret coelestis cuiusdam mercimonii, ne mortem uideret homo.
deus enim Christus, sed non ibi mortuus ubi deus. idem enim deus, idem homo:
unus enim Christus, deus et homo. homo assumptus est, ut in melius
mutaremur, non deum ad deteriora detorsit. assumpsit enim quod non erat, non
amisit quod erat. cum ergo deus esset et homo, uolens nos uiuere de suo,
mortuus est de nostro. unde enim ipse moreretur non habebat: sed nec nos
unde uiueremus. quid enim ille erat, qui non habebat unde moreretur? "in
principio erat uerbum; et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum."
quaere de deo unde moriatur, non inuenies. nos autem morimur, qui sumus
caro, peccati carnem portans homo. peccatum quaere unde uiuat, non habet.
nec ille ergo potuit habere mortem de suo, nec nos uitam de nostro: sed nos
uitam de ipsius, ille mortem de nostro. qualia commercia. quid dedit, et
quid accepit? mercantes homines ueniunt ad commercia, ad res mutandas. nam
antiqua commercia rerum mutatio fuit. dabat homo quod habebat, et accipiebat
quod non habebat. uerbi gratia, habebat triticum, sed hordeum non habebat;
alter hordeum habebat, et triticum non habebat: dabat ille triticum quod
habebat, accipiebat hordeum quod non habebat. quanti erat ut maior copia
uilem speciem compensaret? ecce ergo alius dat hordeum, ut accipiat
triticum: postremum alius dat plumbum, ut accipiat argentum; sed multum dat
plumbum contra parum argentum: alius dat lanam, ut accipiat uestem. et quis
enumerat omnia? tamen nemo dat uitam, ut accipiat mortem. non ergo uox
medici pendentis in ligno inanis fuit. ut enim moreretur pro nobis, quia
uerbum mori non poterat, "uerbum caro factum est, et habitauit in nobis."
pependit in cruce, sed in carne. ibi uilitas, quam contempserunt Iudaei: ibi
charitas, per quam liberati sunt Iudaei. pro ipsis enim dictum est, "pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." et non uacauit uox illa.
mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum
discipulis suis, ascendit in coelum, misit spiritum sanctum in eos qui
exspectabant promissum. illi accepto spiritu sancto impleti sunt, et
coeperunt loqui linguis omnium gentium. tunc Iudaei qui aderant,
expauescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines idiotas,
imperitos, quos inter se nutritos nouerant in lingua una, expauerunt: unde
hoc munus esset Petro loquente didicerunt. ille hoc donauit, qui in ligno
pependit. ille hoc donauit, qui irrisus est pendens in ligno, ut daret
spiritum sanctum sedens in coelo. audierunt, crediderunt illi de quibus
dixerat, "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." crediderunt,
baptizati sunt, atque est facta conuersio. quae conuersio? sanguinem
Christi, quem saeuientes fuderunt, credentes biberunt.
ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de deo
praesumamus: uiuamus quomodo iubet, et ubi titubamus in ipsa uita, ipsum
inuocemus, quomodo illum inuocauerunt discipuli dicentes, "domine, auge
nobis fidem." et Petrus praesumpsit, et titubauit: nec tamen contemptus
mersus est, sed subleuatus et erectus est. etenim quod praesumpsit, unde
erat? non de suo erat: de domini erat. quomodo? "domine, si tu es, iube me
uenire ad te super aquam." ambulabat enim dominus super aquas. "si tu es,
iube me uenire ad te super aquam." scio enim quia si tu es, iubes et fit.
et ille ait, "ueni." descendit in illius iussione, et trepidauit in sua
infirmitate. tamen quando trepidauit, ad illum exclamauit, "domine,"
inquit, "libera me." tunc dominus tenuit illi manum, et dixit: "modicae
fidei, quare dubitasti?" ipse inuitauit, ipse nutantem et titubantem
liberauit: ut impleretur quod dictum est in psalmo, "si dicebam, motus est
pes meus; misericordia tua, domine, adiuuabat me."
duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. temporalia sunt
salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera uitae huius
ubi peregrinamur. ponamus nos ergo in stabulo uitae huius, quasi peregrini
transituri, non quasi possessores mansuri. aeterna uero beneficia sunt,
primum ipsa uita aeterna, incorruptio et immortalitas carnis et animae,
societas angelorum, ciuitas coelestis, dignitas indeficiens, pater et
patria, ille sine morte, illa sine hoste. haec beneficia toto ardore
desideremus, omni perseuerantia petamus, non sermone longo, sed teste
gemitu. desiderium semper orat, etsi lingua taceat. si semper desideras,
semper oras. quando dormitat oratio? quando friguerit desiderium. ergo illa
beneficia sempiterna tota auiditate postulemus, illa bona tota intentione
quaeramus, illa bona securi petamus. habenti enim illa bona prosunt, obesse
non possunt. temporalia uero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt.
multis profuit paupertas, et nocuerunt diuitiae: multis profuit priuata
uita, et nocuit altus honor. et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit
dignitas; bene utentibus profuit; male autem utentibus non ablata plus
nocuit. ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi
quia si accipimus, ille dat qui nouit quid nobis expediat. petisti, non est
tibi datum quod petebas? crede patri, qui si tibi expediret, daret tibi.
ecce de te ipso fac tibi coniecturam. qualis est enim apud te filius tuus
nesciens res humanas, talis es et tu apud dominum nesciens res diuinas. ecce
ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium:
negas te dare, non das, contemnis flentem, ne plangas morientem. ploret,
affligat se, collidat se, ut leues eum in equum: non facis, quia non potest
eum regere; elidet et occidet illum. cui negas partem, totum illi seruas.
sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.
ideo dicimus, fratres, orate quantum potestis. abundant mala, et deus uoluit
ut abundarent mala. utinam non abundarent mali, et non abundarent mala. mala
tempora, laboriosa tempora, hoc dicunt homines. bene uiuamus, et bona sunt
tempora. nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. sed quid
facimus? non possumus ad bonam uitam conuertere multitudinem hominum? pauci
qui audiunt bene uiuant: pauci bene uiuentes multos male uiuentes ferant.
grana sunt, in area sunt: paleas secum in area habere possunt, in horreo non
habebunt. ferant quod nolunt, ut ueniant ad quod uolunt. quare contristamur
et causamur deum? abundant mala in mundo, ut non ametur mundus. magni uiri,
fideles sancti, qui contempserunt mundum speciosum: nos non possumus
contemnere nec foedum. malus est mundus, ecce malus est, et sic amatur,
quasi bonus esset. quid est autem malus mundus? non enim malum est coelum,
et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis, pisces, uolatilia, arbores.
omnia ista bona sunt: sed malum mundum mali homines faciunt. sed quoniam
carere non possumus malis hominibus, quamdiu uiuimus, sicut dixi, ad dominum
deum nostrum gemamus; et mala feramus, ut ad bona perueniamus.
patremfamilias non reprehendamus; charus est enim. ipse nos portat, non nos
illum. nouit quemadmodum gubernet quod fecit: fac quod iussit, et spera quod
promisit.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |