Inspicienda nobis et tractanda est, charissimi, uisio ista, quam dominus
demonstrauit in monte. ipsa est enim de qua dixerat: "amen dico uobis, quia
sunt hic quidam de circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant
filium hominis in regno suo." inde coepit lectio quae recitata est. "dum
hoc dixisset, post dies sex assumpsit tres discipulos, Petrum, Ioannem et
Iacobum, et ascendit in montem." ipsi tres erant quidam de quibus dixerat,
"sunt hic quidam qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis in
regno suo." non parua quaestio est. neque enim ille mons, regnum erat
comprehensum. quid est mons ei qui possidet coelum? quod non solum legimus,
sed etiam oculis cordis quodam modo uidemus. regnum suum dicit, quod multis
locis appellat regnum coelorum. regnum autem coelorum est regnum sanctorum.
"coeli" enim "enarrant gloriam dei." de quibus coelis dictum est
continuo in psalmo, "non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur
uoces eorum. in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae
uerba eorum." quorum, nisi coelorum? ergo apostolorum, et omnium uerbi dei
fidelium praedicatorum. regnabunt coeli cum eo qui fecit coelos. hoc ut
ostenderetur, uidete quid factum est.
dominus ipse Iesus resplenduit sicut sol; uestimenta eius facta sunt candida
sicut nix: et loquebantur cum eo Moyses et Elias. ipse Iesus quidem, ipse
splenduit sicut sol, se lumen esse significans quod illuminat omnem hominem
uenientem in hunc mundum. quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis
cordis: et quod iste carnibus, hoc ille cordibus. uestimenta autem eius,
ecclesia eius. uestimenta enim nisi ab induto contineantur, cadunt. horum
uestimentorum quaedam quasi nouissima fimbria Paulus fuit. ipse enim dicit,
"ego enim sum minimus apostolorum:" et alio loco, "ego sum nouissimus
apostolorum." in uestimento autem fimbria est nouissima et minima. proinde
sicut illa mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, tacta domini fimbria,
salua facta est: sic ecclesia quae ex gentibus uenit, Paulo praedicante
saluata est. quid mirum si per candida uestimenta signatur ecclesia, cum
audiatis Isaiam prophetam dicentem, "et si fuerint peccata uestra sicut
phoenicium, tanquam niuem dealbabo?" Moyses et Elias, id est, lex et
prophetae quid ualent, nisi cum domino colloquantur? nisi domino perhibeant
testimonium, quis leget legem? quis prophetas? uidete quam breuiter hoc
apostolus ait: "per legem enim cognitio peccati: nunc autem sine lege,
iustitia dei manifestata est;" ecce sol: "testificata a lege et prophetis;
} ecce splendor.
uidet hoc Petrus, et humana sapiens tanquam homo: "domine, bonum est,"
inquit, "nos hic esse." taedium patiebatur a turba, inuenerat solitudinem
montis; ibi habebat Christum panem mentis. utquid inde discederet ad labores
et dolores, habens in deum sanctos amores, et ideo bonos mores? bene sibi
uolebat esse: unde et adiunxit, "si uis, faciamus hic tria tabernacula:
tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum." ad haec dominus nihil respondit: sed
tamen Petro responsum est. haec enim eo loquente, nubes lucida uenit, et
obumbrauit eos. ille quaerebat tria tabernacula: nobis unum esse, quod
humanus sensus diuidere cupiebat, responsum coeleste monstrauit. uerbum dei
Christus, uerbum dei in lege, uerbum in prophetis. quid, Petre, quaeris
diuidere? magis te oportet adiungere. tria quaeris: intellige et unum.
nube ergo obumbrante omnes, et quodam modo eis faciente unum tabernaculum,
sonuit et uox de nube dicens: "hic est filius meus dilectus." ibi erat
Moyses, ibi Elias: non est dictum, hi sunt filii mei dilecti. aliud est enim
unicus, aliud adoptati. ille commendabatur, unde lex et prophetae
gloriabantur. "hic est," inquit, "filius meus dilectus, in quo mihi bene
complacui; ipsum audite." quia et in prophetis ipsum audistis, et in lege
ipsum audistis. et ubi non ipsum audistis? hoc audito, illi ceciderunt in
terram. iam demonstratur nobis, in ecclesia regnum dei. hic dominus, hic lex
et prophetae: sed dominus tanquam dominus: lex in Moyse, prophetia in Elia;
sed ipsi tanquam serui, tanquam ministri. ipsi tanquam uasa: ipse tanquam
fons. Moyses et prophetae dicebant et scribebant: sed de illo implebantur
quando fundebant.
dominus autem porrexit manum, et excitauit iacentes. deinde "neminem
uiderunt, nisi solum Iesum." quid sibi hoc uult? audistis, cum apostolus
legeretur, quia "uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie
ad faciem." et linguae euacuabuntur, quando uenerit illud quod modo
speramus et credimus. quod illi ergo ad terram ceciderunt, hoc
significauerunt, quod morimur: quia dictum est carni, "terra es, et in
terram ibis." quando uero eos dominus erexit, resurrectionem significauit.
post resurrectionem utquid tibi lex? utquid tibi prophetia? ideo non apparet
Elias, non apparet Moyses. remanet tibi, "in principio erat uerbum, et
uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum." remanet tibi, ut sit deus
omnia in omnibus. ibi erit Moyses; sed iam non lex. uidebimus ibi et Eliam;
sed iam non prophetam. lex enim et prophetae testimonium perhibuerunt
Christo, quia oporteret eum pati, et die tertia resurgere a mortuis, et
intrare in gloriam suam. ubi completur illud quod suis dilectoribus
repromisit: "qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum."
et quasi diceretur, quia diliges eum, quid illi dabis? "et ostendam me
ipsum illi." magnum donum, magna promissio. non tibi seruat deus praemium
aliquod suum: sed se ipsum. auare, quare tibi non sufficit quod Christus
promittit? tu diues tibi uideris; et si deum non habes, quid habes? alter
pauper; et si deum habet, quid non habet?
descende, Petre: requiescere cupiebas in monte, descende, praedica uerbum,
insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate
et doctrina. labora, desuda, patere aliqua tormenta: ut quod in candidis
uestimentis domini intelligitur, per candorem et pulchritudinem rectae
operationis in charitate possideas. in laude enim charitatis, cum apostolus
legeretur, audiuimus, "non quaerit quae sua sunt. non quaerit quae sua
sunt;" quoniam donat quae possidet. alio loco periculosius dictum est, si
non intellexeris. secundum enim ipsam charitatem praecipiens apostolus
fidelibus membris Christi, ait: "nemo quod suum est quaerat, sed quod
alterius est." auaritia namque hoc audito, fraudes parat, ut in negotio
quasi alienum quaerens, aliquem circumueniat, et quaerat non suum, sed
alienum. compescat se auaritia, procedat iustitia: audiamus, et
intelligamus. charitati dictum est, "nemo quod suum est quaerat, sed quod
alterius." uerum tu, auare, si resistas, et magis ad hoc praeceptum
redigis, ut alienum concupiscas; perde tuum. sed quomodo te noui, habere uis
et tuum et alienum. fraudem facis, ut habeas alienum: furtum patere, ut
perdas tuum, non uis quaerere tuum, sed tollis alienum. quod si facis, non
facis bene. audi, o auare, ausculta: apostolus tibi alio loco apertius
exponit hoc quod dixit, "nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius."
ait de se ipso: "ego autem non quaerens quod mihi utile est, sed quod
multis, ut salui sint." hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte
uiuere cum Christo desiderabat. seruabat tibi hoc, Petre, post mortem. nunc
autem ipse dicit: descende laborare in terra, seruire in terra, contemni,
crucifigi in terra. descendit uita, ut occideretur; descendit panis, ut
esuriret; descendit uia, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut
sitiret: et tu recusas laborare? noli tua quaerere. habe charitatem,
praedica ueritatem: tunc peruenies ad aeternitatem, ubi inuenies
securitatem.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |