AUGUSTINI SERMO LXXV



Euangelii lectio quam modo audiuimus, admonet humilitatem omnium nostrum, uidere et cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. non enim nihil significat nauis illa portans discipulos, quae contrario uento laborabat in fluctibus. neque sine causa dominus relictis turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde ueniens ad discipulos suos, periclitantes inuenit, ambulans super mare, et confirmauit eos ascendens in nauem, fluctusque placauit. quid autem mirum, si omnia placare potest, qui condidit omnia? tamen posteaquam ascendit in nauem, uenerunt qui portabantur, dicentes: "uere filius dei es tu." sed ante istam euidentiam turbati sunt, uidentes eum super mare. dixerunt enim: "phantasma est." ille autem ascendens in nauem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi iam amplius dubitatione periclitabantur mente, quam corpore in fluctibus.

in omnibus tamen quae fecit dominus, admonet nos quemadmodum hic uiuamus. nemo quippe in hoc saeculo non peregrinus est: quamuis non omnes ad patriam redire desiderent. ex ipso autem itinere fluctus tempestatesque patimur: sed opus est uel in naui simus. nam si in naui pericula sunt, sine naui certus interitus. quantasuis enim uires habeat lacertorum qui natat in pelago, aliquando magnitudine maris uictus absorbetur et mergitur. opus est ergo ut in naui simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare hoc transire ualeamus. hoc autem lignum, quo infirmitas nostra portatur, crux est domini, in qua signamur, et ab huius mundi submersionibus uindicamur. patimur fluctus: sed ille deus est, qui opituletur nobis.

quod enim ascendit relictis turbis solus dominus orare in montem, mons ille alta coelorum significat. relictis enim turbis, solus dominus post resurrectionem ascendit in coelum, et ibi interpellat pro nobis, sicut apostolus dicit. est ergo quod significat, relictis turbis, ascendit in montem ut solus oraret. solus enim est adhuc primogenitus a mortuis, post resurrectionem corporis ad dexteram patris, pontifex et aduocatus precum nostrarum. caput ecclesiae sursum est, ut caetera membra sequantur in finem. si ergo interpellat pro nobis, quasi in montis uerticem, super celsitudinem omnium creaturarum, solus orat.

interea nauis portans discipulos, id est, ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et non quiescit uentus contrarius, id est, aduersans ei diabolus, et impedire nititur ne perueniat ad quietem. sed maior est qui interpellat pro nobis. nam in ista nostra fluctuatione in qua laboramus, dat nobis fiduciam, ueniens ad nos, et confortans nos: tantum ne turbati in naui excutiamus nos, et proiiciamus in mare. quia etsi turbatur nauis, nauis est tamen. sola portat discipulos, et recipit Christum. periclitatur quidem in mari: sed sine illa statim peritur. tene te itaque in naui, et roga deum. deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula suffecerint, et ipsa uelorum extensio maiori periculo quam utilitati fuerit; dimissis humanis omnibus adiutoriis et uiribus, sola restat nautis intentio deprecandi et uoces ad deum fundendi. qui ergo praestat nauigantibus, ut perueniant ad portum, numquid ecclesiam suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem?

tamen, fratres, maxima perturbatio in ista naui non est, nisi in absentia domini. in ecclesia constitutus, absentem habet dominum? quando habet absentem dominum? quando uincitur aliqua cupiditate. quomodo enim quodam loco in sacramento dictum accipitur, "sol non occidat super iracundiam uestram; neque detis locum diabolo:" intelligitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem inter coelestia uisibilia, qui communiter uideri potest et a nobis et a bestiis; sed de illa luce, quam non uident nisi pura corda fidelium sicut dictum est, "erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum." hoc enim lumen uisibilis solis etiam pecora minutissima et breuissima illuminat. est ergo lumen uerum iustitia atque sapientia, quod desinit mens uidere, cum perturbatione iracundiae fuerit tanquam nubilo superata: et tunc quasi occidit sol super iracundiam hominis. sic et in ista naui, cum absens est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et cupiditatibus suis. dicit enim tibi lex, uerbi gratia, "ne falsum testimonium dicas." si intelligas testimonii ueritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, iam incipies absente Christo tempestate turbari; fluctuabis fluctibus auaritiae tuae, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi absente Christo pene submergeris.

quam metuendum est, ne auertatur nauis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium praemiorum, ad ea quae uidentur et transeunt, detorquente cupiditate quisque conuertitur. nam et tentationibus libidinum qui perturbatur, et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo desperatus, ueniam delictis suis deprecans, et intentus euincere atque transmeare rabiem saeuientis maris. qui uero ita detorquetur ab se, ut dicat in corde suo, non uidet deus; non enim de me cogitat, aut curat an peccem: uertit proram, fertur procella, et unde ueniebat impellitur. sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et fluctibus huius saeculi, et multis tempestatibus nauis Christo absente turbatur.

quarta uero uigilia noctis, finis est noctis: una enim uigilia tribus horis constat. significat ergo, quod iam in fine saeculi subuenit dominus, et uidetur ambulare super aquas. quanquam enim turbetur tentationum procellis haec nauis, uidet tamen glorificatum deum ambulare super omnes tumores maris; hoc est, super omnes huius saeculi principatus. antea enim dictum est ex uoce passionis eius, quia secundum carnem cum demonstraret humilitatis exemplum, euanuerunt aduersus eum fluctus maris, quibus cessit uoluntate pro nobis, ut impleretur illa prophetia: "ueni in altitudinem maris, et tempestas demersit me." non enim repulit falsos testes, nec saeuientem clamorem dicentium, "crucifigatur." rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed patientia tolerauit. fecerunt ei quanta uoluerunt: quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. postea uero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in ecclesia tanquam in naui constitutis, et fide crucis suae tanquam ligno portatis, et tentationibus huius saeculi tanquam fluctibus maris periclitantibus, solus oraret; coepit nomen eius honorari et in hoc saeculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui uenerat secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat eum, iam superborum ceruices tanquam spumam undarum sui nominis honore calcaret. sicut nunc dominum uidemus tanquam ambulantem super mare, sub cuius pedibus totam huius saeculi rabiem subiectam esse conspicimus.

sed accedunt periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic tentent animos eorum qui sunt in naui, ut dicant Christum non fuisse natum de uirgine, nec uerum corpus habuisse, sed oculis uisum esse quod non erat. et istae opiniones haereticorum nunc natae sunt, quando iam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tanquam Christo iam ambulante super mare. tentati discipuli dixerunt, "quia phantasma est." sed ille nos aduersus istas pestes sua uoce confirmat, dicens, "fidite, ego sum; nolite timere." uano enim timore homines de Christo ista senserunt, attendentes honorem eius et maiestatem: et non putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari, tanquam expauescentes super mare ambulantem. quo facto, honoris eius excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant. sed cum ille dicit, "ego sum; " quid aliud dicit, nisi non in se esse quod non est? itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa erant; si cicatrices, cicatrices erant. "non " enim "erat in illo, est, et non; sed, est in illo erat, " sicut apostolus dicit. inde est uox illa, "fidite, ego sum; nolite timere." hoc est, nolite sic expauescere meam dignitatem, ut mihi uelitis auferre ueritatem. etsi super mare ambulo, etsi elationes et fastus saeculares tanquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen uerus homo apparui, tamen uerum de me euangelium meum praedicat, quod ex uirgine natus sim, quod uerbum caro factus sim; quod uerum dixi, "palpate, et uidete, quia spiritus ossa non habet, sicut me uidetis habere:" quod manus dubitantis uera uulnerum meorum uestigia tractauerunt. itaque, "ego sum; nolite timere."

non autem illos solos significat ista res, quod putauerunt discipuli quia phantasma est; non illos solos designat, qui humanam carnem habuisse dominum negant, et aliquando etiam eos qui in naui sunt caeca prauitate perturbant: sed etiam illos qui dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quae minatus est impiis, euentura esse non credunt. quasi in parte sit uerax et in parte mendax, ueluti phantasma apparens in uerbis, quasi quod est et non est. sed qui bene intelligunt uocem dicentis, "ego sum; nolite timere:" iam credunt omnia uerba domini, ut quemadmodum sperant praemia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur. sicut enim uerum est quod dicturus est ad dexteram positis, "uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi:" ita uerum est quod audituri sunt ad sinistram constituti, "ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius." nam et ista opinio, qua putant homines Christum non uera fuisse iniquis et perditis comminatum, ex hoc nata est, quia uident populos multos et innumerabiles turbas nomini eius esse subiectas: ut ex eo illis uideatur Christus phantasma esse, quia super mare ambulabat; id est, ideo uideatur mentiri in comminatione poenarum, quia quasi non potest perdere tam innumerabiles populos, qui nomini eius et honori subiecti sunt. sed audiant dicentem, "ego sum." illi ergo non timeant, qui ueracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus est: quia etiamsi super mare ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi subiecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non mentitur cum dicit, "non omnis qui mihi dicit, domine, domine, intrabit in regnum coelorum."

quid ergo significat etiam quod Petrus ausus est ad illum uenire super aquas? gestat enim Petrus ecclesiae plerumque personam. quid ergo aliud dictum putamus, "domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquas:" nisi, domine, si tu uerax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam ecclesia tua in isto saeculo, quia hoc de te prophetia praedicauit? ambulet ergo super aquas, et sic ad te ueniat illa cui dictum est, "uultum tuum deprecabuntur diuites plebis." sed quoniam dominum laus humana non tentat, homines autem saepe in ecclesia humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur; ideo Petrus trepidauit in mari, magnam uim tempestatis exhorrens. quis enim non timet illam uocem: "qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt, et conturbant semitas pedum uestrorum?" et quia luctatur animus aduersus concupiscentiam laudis humanae, bonum est in tali periculo ad orationem et deprecationem conuertatur: ne forte qui laude mulcetur uituperatione subruatur atque mergatur. in unda exclamet titubans Petrus, et dicat, "domine, salua me." porrigit enim dominus manum: et quamuis increpet, dicens, "modicae fidei, utquid dubitasti?" quare non recto itinere illum intuens ad quem tendebas, nonnisi in domino gloriatus es? tamen a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam atque illius auxilium postulantem, perire non sinit. recepto autem domino in naui, confirmata fide atque omni dubitatione sublata, sedatisque tempestatibus maris, ut iam ad terrae stabilitatem securitatemque ueniatur, adorant omnes dicentes, "uere filius dei es tu." hoc est enim gaudium sempiternum, quo perspicua ueritas, et uerbum dei, et sapientia per quam facta sunt omnia, et eminentia misericordiae eius, et cognoscitur et amatur.



Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page