Et hesterno die et hodie, loquente domino nostro Iesu Christo, parabolas
seminantis audiuimus. qui adfuistis heri, recordamini hodie. heri lectum est
de illo seminante qui cum semina spargeret, aliud cecidit in uiam, quod aues
collegerunt; aliud in petrosis locis, quod aestu exaruit; aliud inter
spinas, quod suffocatum est, et fecundari non potuit; aliud in terram bonam,
et attulit fructum centenum, sexagenum, tricenum. hodie autem aliam
parabolam rursus dominus de seminante narrauit, qui seminauit bonum semen in
agro suo. dormientibus hominibus uenit inimicus, et superseminauit zizania.
quando herba erat, nondum apparebat: ubi coepit fructus boni seminis
apparere, ibi etiam zizania claruerunt. offensi sunt serui patrisfamilias,
uidentes in bona segete multa zizania, et uoluerunt eradicare, et permissi
non sunt: sed dictum est eis, "sinite utraque crescere usque ad messem."
exposuit autem etiam dominus Iesus Christus istam parabolam: et boni seminis
seminatorem se esse dixit, seminatorem zizaniorum inimicum hominem diabolum
ostendit; tempus messis, finem saeculi; agrum suum, totum mundum. sed quid
ait? "in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania ad
comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo." quid festinatis,
inquit, serui zelo pleni? uidetis zizania inter frumentum, uidetis malos
Christianos inter bonos; eradicare uultis malos: quiescite, non est tempus
messis. ueniat, et frumentum uos inueniat. quid stomachamini? quid aegre
toleratis malos permixtos bonis? in agro uobiscum esse possunt, in horreo
non erunt.
nostis autem illa tria hesterno die commemorata, ubi semen non profecit,
uiam, loca saxosa, loca spinosa; ipsa sunt zizania. aliud nomen in alia
similitudine acceperunt. quia quando similitudines dantur, uel proprietas
non exprimitur, per eas non ueritas, sed similitudo ueritatis exprimitur.
quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. in rebus
uisibilibus uia uia est, saxosa loca loca saxosa sunt, spinosa loca loca
spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie nominantur. in parabolis
autem et similitudinibus potest una res multis nominibus appellari: ideo non
est incongruum ut dicerem uobis, uia illa, loca illa saxosa, illa spinosa
Christiani mali sunt, ipsi sunt et zizania. nonne agnus Christus? nonne et
leo Christus? inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque
Christus. illa singula per proprietatem: ista utrumque per similitudinem.
plus etiam est quod accidit, ut per similitudinem multum a se res distantes,
uocentur uno nomine. quod enim tam distat ab inuicem, quam Christus et
diabolus? tamen leo et Christus est appellatus, et diabolus. Christus leo: "
uicit leo, de tribu Iuda." diabolus leo: "nescitis quia aduersarius uester
diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret?" ergo et ille
leo et ille leo: ille leo propter fortitudinem; ille leo propter feritatem:
ille leo ad uincendum; ille leo ad nocendum. ipse coluber diabolus est,
serpens antiquus: numquid iussi sumus diabolum imitari, quando nobis dixit
pastor noster, "estote simplices ut columbae, astuti ut serpentes?"
ergo heri allocutus sum uiam, allocutus sum loca saxosa, allocutus sum loca
spinosa: et dixi, mutamini, cum potestis; dura aratro uersate, de agro
lapides proiicite, de agro spinas euellite. nolite habere durum cor, unde
cito uerbum dei pereat. nolite habere tenuem terram, ubi radix charitatis
alta non sedeat. nolite curis et cupiditatibus saecularibus offocare bonum
semen, quod uobis spargitur laboribus nostris. etenim dominus seminat: sed
nos operarii eius sumus. sed estote terra bona. heri diximus, et hodie
omnibus dicimus: ferat alius centenum, alius sexagenum, alius tricenum. in
alio maior, in alio minor est fructus: sed omnes ad horreum pertinebunt.
heri ista diximus, hodie zizania alloquor: sed ipsi sunt oues zizania. o
Christiani mali. o qui implendo premitis ecclesiam male uiuendo. corrigite
uos antequam messis adueniat. non dicatis, "peccaui, et quid accidit mihi?
} non perdidit deus potentiam: sed a te exigit poenitentiam. hoc dico malis,
et tamen Christianis; hoc dico zizaniis. in agro enim sunt: et fieri potest
ut qui hodie sunt zizania, cras sint frumentum. ideo et triticum alloquor.
o uos, Christiani, qui bene uiuitis, pauci inter multos suspiratis, pauci
inter plurimos gemitis. transiet hiems, ueniet aestas, ecce aderit messis.
uenient angeli, qui possunt separare, et nesciunt errare. nos in hoc tempore
similes sumus seruis illis, de quibus dictum est: "uis, imus et colligimus
ea?" uolebamus enim, si fieri possit, nullum malum remanere inter bonos.
sed dictum est nobis: "sinite utraque crescere usque ad messem." quare?
tales enim estis, ut falli possitis. denique audi: "ne forte, dum uultis
eradicare zizania, eradicetis simul et triticum." quid boni facitis? nonne
messem meam uestra diligentia uastabitis? uenient messores: et exposuit qui
sunt messores: "messores autem angeli sunt." nos homines sumus, angeli
messores sunt. erimus quidem et nos, si cursum perfecerimus, aequales
angelis dei: sed modo quando stomachamur contra malos, adhuc homines sumus.
et nos modo audire debemus: "quapropter qui se putat stare, caueat ne
cadat." putatis enim, fratres mei, quia ista zizania non ascendunt apsidas?
putatis quia deorsum sunt, et sursum non sunt? utinam hoc non simus. "mihi
autem minimum est ut a uobis iudicer." dico sane charitati uestrae, et in
apsidis sunt frumenta, sunt zizania; et in populis sunt frumenta, sunt
zizania. boni tolerent malos: mali mutentur, et imitentur bonos. omnes, si
fieri potest, ad deum pertineamus: omnes malitiam saeculi huius in illius
misericordia euadamus. quaeramus dies bonos, quia in diebus malis sumus: sed
in diebus malis non blasphememus, ut ad bonos dies peruenire possimus.
Augustine | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |