AUGUSTINI SERMO I



TRACTATVS CONTRA MANICHEOS DE EO QVOD SCRIPTVM EST [IN PRINCIPIO FECIT DEVS CAELVM ET TERRAM] ET: [IN PRINCIPIO ERAT VERBVM] qui meminit debiti sui sententiaeque apostolicae qua dictum est: [nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis], seipsum debet ad reddendum ipse compellere. et re uera, quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat, multo uehementius exigit caritas, quae aufert ab exactione pondus timoris et uerecundiae maius imponit. memini me fuisse pollicitum caritati uestrae, aduersus Manicheorum stultas perniciosasque calumnias, quibus ueteri testamento insidiantur, responsionem per nos non defuturam, quantum dominus donare dignatur. aduertite igitur et uidete laqueos serpentinos, atque inde subtracta iugo Christi colla supponite. audent quippe illi huiuscemodi dolos praetendere incautis, ut dicant aduersari sibi scripturas noui et ueteris testamenti, ita ut una fide retineri utrumque non possit. et ipsa principia libri Geneseos et euangelii cata Iohannem sibimet inimica persuadere molientes, quasi ex aduersa fronte committunt. Moyses enim dicit inquiunt [in principio fecit deus caelum et terram], nec nominat filium per quem facta sunt omnia, cum Iohannes dicat: [in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil]. hoccine contrarium est, an potius sibimetipsi contrarii sunt, qui ea quae non intellegunt, caecitate reprehendere quam pietate quaerere maluerunt? quid enim dicturi sunt, cum ipsum principium filium dei esse respondero, in quo deum fecisse caelum et terram Genesis loquitur? an forte hoc probare non potero, cum de ipso nouo testamento, cui uelint nolint fracta superbiae ceruice subduntur, testes mihi praesto esse cognoscam. ait enim dominus incredulis Iudaeis: [si crederetis Moysi, crederetis et mihi; ille enim de me scripsit]. cur ergo non ipsum dominum intellegam, in quo principio fecit deus pater caelum et terram? nam, [in principio fecit deus caelum et terram], Moyses utique scripsit, quem de domino scripsisse ipsius domini uoce firmatur. an forte non est etiam ipse principium? neque hinc dubitare oportebit, loquente euangelio, ubi Iudaei cum a domino quaesissent quis esset, ipse respondit: [principium, quia et loquor uobis]. ecce in quo principio fecit deus caelum et terram. caelum ergo et terram fecit deus in filio, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, ut etiam euangelio concordante cum Genesi, secundum testamenti utriusque consensum teneamus hereditatem, litigiosasque calumnias exheredatis haereticis relinquamus. nullo modo autem uestram prudentiam mouere debet, quod cum Iohannes euangelista non dixerit omnia in ipso facta sunt, sed: [omnia per ipsum facta sunt], non legamus in Genesi per principium deus fecit caelum et terram, sed: [in principio fecit deus caelum et terram]. dicit enim apostolus: [ut ostenderet nobis mysterium uoluntatis suae secundum bonam uoluntatem suam, quam proposuit in illo in dispositione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis sunt, quae in terris, in ipso]. quemadmodum itaque hic sic audis quod ait: [in ipso], ut intellegas et per ipsum, sic in eo quod dicit Iohannes: [omnia per ipsum], etiam in ipso intellegere cogeris. et quemadmodum hic non mihi aufertur intellectus, quo intellego in ipso esse facta omnia, cum [per ipsum] legam, sic in Genesi cum legam in ipso factum esse caelum et terram, quis me intellegere prohibet et per ipsum? nisi forte e duobus testamentis Manichaei transferunt litem, et eam inter beatissimos testes noui testamenti, hoc est, inter Paulum Iohannemque constituunt, quia ille ait: [in ipso]; ille, et [per ipsum]. sed nos, sicut Paulum et Iohannem contrarios sibi esse non credimus, ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus confiteri. et quoniam sicut isti duo sibi, sic etiam Iohannes consentit ambobus, quia ita dixit: [per ipsum], ut in ipso intellegi non prohibeat, omnia diuina scripta inter se pacata consistunt. sed quemadmodum solet accidere, ut quando transeuntes nubes per obscura noctis intuemur, earum caligine sic acies nostra turbetur, ut in contrarium nobis sidera currere uideantur: sic isti haeretici, quia in sui erroris nubilo pacem non inueniunt, uidetur eis potius diuina scriptura rixari. fortassis dicant, non de uerbo dei dictum esse: [in principio fecit deus caelum et terram]. fac id esse: non in principio quod est unicus filius dei, sed in principio temporis dictum intellegatur quod scriptum est: [in principio fecit deus caelum et terram]: non quia iam erat tempus, antequam esset ultra creatura - non enim uel tempus esse coaeternum quisquam dixerit deo, qui est conditor temporum - sed ut cum caelo et terra esse coeperit tempus. si ergo quisque sic intellegat, cognoscens dumtaxat creaturae creatorisque distantiam, ne coaeternum deo qui fecit dicat esse quod fecit; certe uel in illo uerbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est: [faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram], et: [fecit deus hominem ad imaginem dei]. quamquam etiam si non appareret, et sub unitatis appellatione trinitas intellegentibus insinuaretur; non ideo contrarium principio Geneseos, euangelii principium uideri debuit prudentibus. non enim uideri nisi imprudentibus potuit. habemus enim talium in scripturis locutionum innumera exempla. ipse dominus loquens ait: [ego autem dico uobis non iurare omnino, neque per caelum, quia sedes dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius]. numquid propterea quia ibi se non nominat, fortasse negaturi sunt quod sedeat Christus in caelo? item dicit apostolus: [o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae ipsius! quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius illi fuit? aut quis ei prior dedit, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. ipsi gloria in saecula saeculorum]. etiam hic filii mentio nominatim non facta est. unum dicit esse apostolus deum et dominum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem Iohanni euangelistae opponerent, Paulum autem apostolum ei opponere noluerunt? quia scilicet imperitis hominibus duo testamenta persuadere uoluerunt esse contraria, ut uno teste utantur, alterum respuant. hoc enim profitetur error ipsorum. nam si esset alius, cuius item dementissimus furor ipsum nouum testamentum sibi contrarium apud imperitos conaretur ostendere, quid aliud ageret, nisi quemadmodum isti Moysen et Iohannem, ita ille Paulum et Iohannem, tamquam inimicos rixantesque proponeret? sicut autem sincerissima et uerissima fides commendat Pauli Iohannisque concordiam, et in eo quod beatus Paulus ait: [ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia], non solum patrem, sed et filium et spiritum sanctum docet intellegi: sic Moysi et Iohannis pacem intuens, in eo quod Moyses dixit: [in principio fecit deus caelum et terram], si principium accipit temporis, nihil aliud in eo quod dictum est, [deus], nisi trinitatis unitatem agnoscit; aut principium in quo fecit deus caelum et terram, ipsum filium incunctanter amplectitur. multa sunt alia quae secundum has regulas locutionis diuinarum scripturarum commemorare possimus. sed ne oneremus memoriam sanctitatis uestrae, ista commemorasse suffecerit. cetera uos ipsos quaerere, uel cum scripturae leguntur, aduertere, atque inter uos considerare concorditer et pertractare adhortamur.



Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page