AUGUSTINI DE CIVITATE DEI LIBER X


[I] Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti possunt, beatos esse omnes homines uelle. Qui autem sint uel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnaeque controuersiae concitatae sunt, in quibus philosophi sua studia et otia contriuerunt, quas in medium adducere atque discutere et longum est et non necessarium. Si enim recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octauo in eligendis philosophis, cum quibus haec de beata uita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni Deo uero, qui etiam effector est deorum, an plurimis diis religione sacrisque seruiendo peruenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si forte oblitus est, adminiculare memoriam. Elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem uel intellectualem hominis animam nisi participato lumine illius Dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse non posse; ita illud, quod omnes homines appetunt, id est uitam beatam, quemquam isti assecuturum negant, qui non illi uni optimo, quod est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit. Sed quia ipsi quoque siue cedentes uanitati errorique populorum siue, ut ait apostolus, euanescentes in cogitationibus suis multos deos colendos ita putauerunt uel putari uoluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus diuinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent, quibus iam non parua ex parte respondimus: nunc uidendum ac disserendum est, quantum Deus donat, inmortales ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus quosdam uel bonos daemones uel nobiscum angelos nominant, quo modo credendi sint uelle a nobis religionem pietatemque seruari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, uel aliqua nostra seu nos ipsos religionis ritibus consecremus.

Hic est enim diuinitati uel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno uerbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid uelim dicere. *Latrei/an quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt seruitutem. Sed ea seruitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit apostolus seruos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet; *latrei/a uero secundum consuetudinem, qua locuti sunt qui nobis diuina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut paene semper ea dicitur seruitus, quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi uidetur. Dicimur enim colere etiam homines, quos honorifica uel recordatione uel praesentia frequentamus. Nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus, sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur coli. Nam ex hoc uerbo et agricolae et coloni et incolae uocantur, et ipsos deos non ob aliud appellant caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique uenerando, sed inhabitando, tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni, qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor:

Vrbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.

Ab incolendo enim colonos uocauit, non ab agricultura. Hinc et ciuitates a maioribus ciuitatibus uelut populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur. Ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo propria quadam notione uerbi huius omnino uerissimum est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno uerbo significari cultus Deo debitus non potest.

Nam et ipsa religio quamuis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare uideatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece *thrhskei/a dicitur): tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, uerum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis atque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo uocabulo uitatur ambiguum, cum de cultu deitatis uertitur quaestio, ut fidenter dicere ualeamus religionem non esse nisi cultum Dei, quoniam uidetur hoc uerbum a significanda obseruantia propinquitatis humanae insolenter auferri. Pietas quoque proprie Dei cultus intellegi solet, quam Graeci *eusebeian uocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem uulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur; quod ideo arbitror euenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus eaque sibi uel pro sacrificiis uel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci nullo suo sermonis usu *eu)sebh=n uocant, quamuis *eu)se/beian, pro misericordia illorum etiam uulgus usurpet. Vnde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non *eu)se/beian, quod ex bono cultu, sed *theose/beian, quod ex Dei cultu compositum resonat, dicere maluerunt. Vtrumlibet autem horum nos uno uerbo enuntiare non possumus. Quae itaque *latrei/a Graece nuncupatur et Latine interpretatur seruitus, sed ea qua colimus Deum; uel quae *thrhskei/a Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; uel quam illi *theose/beian, nos uero non uno uerbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui uerus est Deus facitque suos cultores deos. Quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos uolunt, colendi utique non sunt. Si autem amant et beatos uolunt, profecto inde uolunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde nos?

[II] Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis in hac quaestione conflictus. Viderunt enim suisque litteris multis modis copiosissime mandauerunt hinc illos, unde et nos, fieri beatos, obiecto quodam lumine intellegibili, quod Deus est illis et aliud est quam illi, a quo inlustrantur, ut clareant atque eius participatione perfecti beatique subsistant. Saepe multumque Plotinus asserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse uniuersitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram, idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est et quo intellegibiliter inluminante intellegibiliter lucet. Dat etiam similitudinem ad illa incorporea de his caelestibus conspicuis amplisque corporibus, tamquam ille sit sol et ipsa sit luna. Lunam quippe solis obiectu inluminari putant. Dicit ergo ille magnus Platonicus animam rationalem, siue potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam inmortalium beatorumque animas esse intellegit, quos in caelestibus sedibus habitare non dubitat, non habere supra se naturam nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est; nec aliunde illis supernis praeberi uitam beatam et lumen intellegentiae ueritatis, quam unde praebetur et nobis, consonans euangelio, ubi legitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In qua differentia satis ostenditur animam rationalem uel intellectualem, qualis erat in Iohanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius ueri luminis participatione lucere. Hoc et ipse Iohannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit: Nos omnes de plenitudine eius accepimus.

[III] Quae cum ita sint, si Platonici uel quicumque alii ista senserunt cognoscentes Deum sicut Deum glorificarent et gratias agerent nec euanescerent in cogitationibus suis nec populorum erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent: profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus, unum Deum deorum colendum, qui et noster est et illorum.

Huic nos seruitutem, quae *latrei/a Graece dicitur, siue in quibusque sacramentis siue in nobis ipsis debemus. Huius enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum est, eius est altare cor nostrum; eius Vnigenito eum sacerdote placamus; ei cruentas uictimas caedimus, quando usque ad sanguinem pro eius ueritate certamus; eum suauissimo adolemus incenso, cum in eius conspectu pio sanctoque amore flagramus; ei dona eius in nobis nosque ipsos uouemus et reddimus; ei beneficiorum eius sollemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne uolumine temporum ingrata subrepat obliuio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne feruidam caritatis. Ad hunc uidendum, sicut uideri poterit, eique cohaerendum ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur et eius nomine consecramur. Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis appetitionis est finis. Hunc eligentes uel potius religentes (amiseramus enim neglegentes) -- hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. Bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu ueris impletur fecundaturque uirtutibus. Hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota uirtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. Sic complentur duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Vt enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se diligit aliud uult esse quam beatus. Hic autem finis est adhaerere Deo. Iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum Deum? Hic est Dei cultus, haec uera religio, haec recta pietas, haec tantum Deo debita seruitus. Quaecumque igitur inmortalis potestas quantalibet uirtute praedita si nos diligit sicut se ipsam, ei uult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia priuatur Deo; si autem colit Deum, non uult se coli pro Deo. Illi enim potius diuinae sententiae suffragatur et dilectionis uiribus fauet, qua scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli.

[IV] Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi nisi deo. Multa denique de cultu diuino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, siue humilitate nimia siue adulatione pestifera; ita tamen, ut, quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et uenerandi, si autem multum eis additur, <et&lg adorandi: quis uero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut sciuit aut putauit aut finxit? Quam porro antiquus sit in sacrificando Dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum maioris Deus reprobauit sacrificium, minoris aspexit.

[V] Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? Quod cum multis locis diuina scriptura testetur, ne longum faciamus, breue illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi Domino, Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Non solum igitur pecore uel qualibet alia re corruptibili atque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis Deus egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus homini prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam dixerit consuluisse, si biberit; aut luci, si uiderit. Nec quod ab antiquis patribus alia sacrificia facta sunt in uictimis pecorum, quae nunc Dei populus legit, non facit, aliud intellegendum est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis, ad hoc ut inhaereamus Deo et ad eundem finem proximo consulamus. Sacrificium ergo uisibile inuisibilis sacrificii sacramentum id est sacrum signum est. Vnde ille paenitens apud prophetam uel ipse propheta quaerens Deum peccatis suis habere propitium: Si uoluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contritus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet. Intueamur quem ad modum, ubi Deum dixit nolle sacrificium, ibi Deum ostendit uelle sacrificium. Non uult ergo sacrificium trucidati pecoris, et uult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum uelle subiecit. Sic itaque illa Deum nolle dixit, quo modo ab stultis ea uelle creditur, uelut suae gratia uoluptatis. Nam si ea sacrificia quae uult (quorum hoc unum est: cor contritum et humiliatum dolore paenitendi) nollet eis sacrificiis significari, quae uelut sibi delectabilia desiderare putatus est: non utique de his offerendis in lege uetere praecepisset. Et ideo mutanda erant oportuno certoque iam tempore, ne ipsi Deo desiderabilia uel certe in nobis acceptabilia, ac non potius quae his significata sunt crederentur. Hinc et alio loco psalmi alterius: Si esuriero, inquit, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? tamquam diceret: Vtique si mihi essent necessaria, non a te peterem, quae habeo in potestate. Deinde subiungens quid illa significent: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua et inuoca me in die tribulationis, et eximam te et glorificabis me. Item apud alium prophetam: In quo, inquit, adprehendam Dominum, assumam Deum meum excelsum? Si adprehendam illum in holocaustis, in uitulis anniculis? Si acceptauerit Dominus in milibus arielum aut in denis milibus hircorum pinguium? Si dedero primogenita mea inpietatis, fructum uentris mei pro peccato animae meae? Si adnuntiatum est tibi, homo, bonum? Aut quid Dominus exquirat a te nisi facere iudicium et diligere misericordiam et paratum esse ire cum Domino Deo tuo? Et in huius prophetae uerbis utrumque distinctum est satisque declaratum illa sacrificia per se ipsa non requirere Deum, quibus significantur haec sacrificia, quae requirit Deus. In epistula, quae inscribitur ad Hebraeos: Bene facere, inquit, et communicatores esse nolite obliuisci; talibus enim sacrificiis placetur Deo. Ac per hoc ubi scriptum est: Misericordiam uolo quam sacrificium nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intellegi; quoniam illud, quod ab omnibus appellatur sacrificium, signum est ueri sacrificii. Porro autem misericordia uerum sacrificium est; unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: Talibus enim sacrificiis placetur Deo. Quaecumque igitur in ministerio tabernaculi siue templi multis modis de sacrificiis leguntur diuinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significando referuntur. In his enim duobus praeceptis, ut scriptum est, tota lex pendet et prophetae.

[VI] Proinde uerum sacrificium est omne opus, quo agitur, ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum finem boni, quo ueraciter beati esse possimus. Vnde et ipsa misericordia, qua homini subuenitur, si non propter Deum fit, non est sacrificium. Etsi enim ab homine fit uel offertur, tamen sacrificium res diuina est, ita ut hoc quoque uocabulo id Latini ueteres appellauerint. Vnde ipse homo Dei nomine consecratus et Deo uotus, in quantum mundo moritur ut Deo uiuat, sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet, quam quisque in se ipsum facit. Propterea scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Corpus etiam nostrum cum temperantia castigamus, si hoc, quem ad modum debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma iustitiae Deo, sacrificium est. Ad quod exhortans apostolus ait: Obsecro itaque uos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tamquam famulo uel tamquam instrumento utitur anima, cum eius bonus et rectus usus ad Deum refertur, sacrificium est: quanto magis anima ipsa cum se refert ad Deum, ut igne amoris eius accensa formam concupiscentiae saecularis amittat eique tamquam incommutabili formae subdita reformetur, hinc ei placens, quod ex eius pulchritudine acceperit, fit sacrificium! Quod idem apostolus consequenter adiungens: Et nolite, inquit, conformari huic saeculo; sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et perfectum. Cum igitur uera sacrificia opera sint misericordiae siue in nos ipsos siue in proximos, quae referuntur ad Deum; opera uero misericordiae non ob aliud fiant, nisi ut a miseria liberemur ac per hoc ut beati simus (quod non fit nisi bono illo, de quo dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est): profecto efficitur, ut tota ipsa redempta ciuitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, uniuersale sacrificium offeratur Deo per sacerdotem magnum, qui etiam se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam serui. Hanc enim obtulit, in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos, in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium nostrum, et non conformemur huic saeculo, sed reformemur in nouitate mentis nostrae: ad probandum quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et perfectum, quod totum sacrificium nos ipsi sumus: Dico enim, inquit, per gratiam Dei, quae data est mihi, omnibus, qui sunt in uobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent r ita multi unum corpus sumus in Christo; singuli autem alter alterius membra, habentes dona diuersa secundum gratiam, quae data est nobis. Hoc est sacrificium Christianorum: multi unum corpus in Christo. Quod etiam sacramento altaris fidelibus noto frequentat ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur.

[VII] Merito illi in caelestibus sedibus constituti inmortales et beati, qui creatoris sui participatione congaudent, cuius aeternitate firmi, cuius ueritate certi, cuius munere sancti sunt, quoniam nos mortales et miseros, ut inmortales beatique simus, misericorditer diligunt, nolunt nos sibi sacrificari, sed ei, cuius et ipsi nobiscum sacrificium se esse nouerunt. Cum ipsis enim sumus una ciuitas Dei, cui dicitur in psalmo: Gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas Dei; cuius pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur. De illa quippe superna ciuitate, ubi Dei uoluntas intellegibilis atque incommutabilis lex est, de illa superna quodam modo curia (geritur namque ibi cura de nobis) ad nos ministrata per angelos sancta illa scriptura descendit, ubi legitur: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. Huic scripturae, huic legi, praeceptis talibus tanta sunt adtestata miracula, ut satis appareat, cui nos sacrificari uelint inmortales ac beati, qui hoc nobis uolunt esse quod sibi.

[VIII] Nam nimis uetera si commemorem, longius quam sat est reuoluere uidebor, quae miracula facta sint adtestantia promissis Dei, quibus ante annorum milia praedixit Abrahae, quod in semine eius omnes gentes benedictionem fuerant habiturae. Quis enim non miretur eidem Abrahae filium peperisse coniugem sterilem eo tempore senectutis, quo parere nec fecunda iam posset, atque in eiusdem Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter diuisas uictimas cucurrisse, eidemque Abrahae praedictum ab angelis caeleste incendium Sodomorum, quos angelos hominibus similes hospitio susceperat et per eos de prole uentura Dei promissa tenuerat, ipsoque inminente iam incendio miram de Sodomis per eosdem angelos liberationem Loth filii fratris eius, cuius uxor in uia retro respiciens atque in salem repente conuersa magno admonuit sacramento neminem in uia liberationis suae praeterita desiderare debere? Illa uero quae et quanta sunt, quae iam per Moysen pro populo Dei de iugo seruitutis eruendo in Aegypto mirabiliter gesta sunt, ubi magi Pharaonis, hoc est regis Aegypti, qui populum illum dominatione deprimebat, ad hoc facere quaedam mira permissi sunt, ut mirabilius uincerentur! Illi enim faciebant ueneficiis et incantationibus magicis, quibus sunt mali angeli, hoc est daemones, dediti; Moyses autem tanto potentius, quanto iustius, nomine Dei, qui fecit caelum et terram, seruientibus angelis eos facile superauit. Denique in tertia plaga deficientibus magis decem plagae per Moysen magna mysteriorum dispositione completae sunt, quibus ad Dei populum dimittendum Pharaonis et Aegyptiorum dura corda cesserunt. Moxque paenituit, et cum abscedentes Hebraeos consequi conarentur, illis diuiso mari per siccum transeuntibus unda hinc atque hinc in sese redeunte cooperti et oppressi sunt. Quid de illis miraculis dicam, quae, cum in deserto idem populus ductaretur, stupenda diuinitate crebuerunt: aquas, quae bibi non poterant misso in eas, sicut Deus praeceperat, ligno amaritudine caruisse sitientesque satiasse; manna esurientibus uenisse de caelo et, cum esset colligentibus constituta mensura, quidquid amplius quisque collegerat, exortis uermibus putruisse, ante diem uero sabbati duplum collectum, quia sabbato colligere non licebat, nulla putredine uiolatum; desiderantibus carne uesci, quae tanto populo nulla sufficere posse uidebatur, uolatilibus castra completa et cupiditatis ardorem fastidio satietatis extinctum; obuios hostes transtitumque prohibentes atque proeliantes orante Moyse manibusque eius in figuram crucis extentis nullo Hebraeorum cadente prostratos; seditiosos in populo Dei ac sese ab ordinata diuinitus societate diuidentes ad exemplum uisibile inuisibilis poenae uiuos terra dehiscente submersos; uirga percussam petram tantae multitudini abundantia fluenta fudisse; serpentum morsus mortiferos, poenam iustissimam peccatorum, in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subueniretur adflicto, et mors morte destructa uelut crucifixae mortis similitudine signaretur? Quem sane serpentem propter facti memoriam reseruatum cum postea populus errans tamquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo seruiens cum magna pietatis laude contriuit.

[IX] Haec et alia multa huiusce modi, quae omnia commemorare nimis longum est, fiebant ad commendandum unius Dei ueri cultum et multorum falsorumque prohibendum. Fiebant autem simplici fide atque fiducia pietatis, non incantationibus et carminibus nefariae curiositatis arte compositis, quam uel magian uel detestabiliore nomine goetian uel honorabiliore theurgian uocant, qui quasi conantur ista discernere et inlicitis artibus deditos alios damnabiles, quos et maleficos uulgus appellat (hos enim ad goetian pertinere dicunt), alios autem laudabiles uideri uolunt, quibus theurgian deputant; cum sint utrique ritibus fallacibus daemonum obstricti sub nominibus angelorum.

Nam et Porphyrius quandam quasi purgationem animae per theurgian, cunctanter tamen et pudibunda quodam modo disputatione promittit; reuersionem uero ad Deum hanc artem praestare cuiquam negat; ut uideas eum inter uitium sacrilegae curiositatis et philosophiae professionem sententiis alternantibus fluctuare. Nunc enim hanc artem tamquam fallacem et in ipsa actione periculosam et legibus prohibitam cauendam monet; nunc autem uelut eius laudatoribus cedens utilem dicit esse mundandae parti animae, non quidem intellectuali, qua rerum intellegibilium percipitur ueritas, nullas habentium similitudines corporum; sed spiritali, qua corporalium rerum capiuntur imagines. Hanc enim dicit per quasdam consecrationes theurgicas, quas teletas uocant, idoneam fieri atque aptam susceptioni spirituum et angelorum et ad uidendos deos. Ex quibus tamen theurgicis teletis fatetur intellectuali animae nihil purgationis accedere, quod eam faciat idoneam ad uidendum Deum suum et perspicienda ea, quae uere sunt. Ex quo intellegi potest, qualium deorum uel qualem uisionem fieri dicat theurgicis consecrationibus, in qua non ea uidentur, quae uere sunt. Denique animam rationalem siue, quod magis amat dicere, intellectualem, in sua posse dicit euadere, etiamsi quod eius spiritale est nulla theurgica fuerit arte purgatum; porro autem a theurgo spiritalem purgari hactenus, ut non ex hoc ad inmortalitatem aeternitatemque perueniat. Quamquam itaque discernat a daemonibus angelos, aeria loca esse daemonum, aetheria uel empyria disserens angelorum, et admoneat utendum alicuius daemonis amicitia, quo subuectante uel paululum a terra possit eleuari quisque post mortem, aliam uero uiam esse perhibeat ad angelorum superna consortia: cauendam tamen daemonum societatem expressa quodam modo confessione testatur, ubi dicit animam post mortem luendo poenas cultum daemonum a quibus circumueniebatur horrescere; ipsamque theurgian, quam uelut conciliatricem angelorum deorumque commendat, apud tales agere potestates negare non potuit, quae uel ipsae inuideant purgationi animae, uel artibus seruiant inuidorum, querelam de hac re Chaldaei nescio cuius expromens: "Conqueritur, inquit, uir in Chaldaea bonus, purgandae animae magno in molimine frustratos sibi esse successus, cum uir ad eadem potens tactus inuidia adiuratas sacris precibus potentias alligasset, ne postulata concederent. Ergo et ligauit ille, inquit, et iste non soluit." Quo indicio dixit apparere theurgian esse tam boni conficiendi quam mali et apud deos et apud homines disciplinam; pati etiam deos et ad illas perturbationes passionesque deduci, quas communiter daemonibus et hominibus Apuleius adtribuit; deos tamen ab eis aetheriae sedis altitudine separans et Platonis asserens in illa discretione sententiam.

[X] Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius, per nescio quam theurgicam disciplinam etiam ipsos deos obstrictos passionibus et perturbationibus dicit, quoniam sacris precibus adiurari tenerique potuerunt, ne praestarent animae purgationem, et ita terreri ab eo, qui imperabat malum, ut ab alio, qui poscebat bonum, per eandem artem theurgicam solui illo timore non possent et ad dandum beneficium liberari. Quis non uideat haec omnia fallacium daemonum esse commenta, nisi eorum miserrimus seruus et a gratia ueri liberatoris alienus? Nam si haec apud deos agerentur bonos, plus ibi utique ualeret beneficus purgator animae quam maleuolus inpeditor. Aut si diis iustis homo, pro quo agebatur, purgatione uidebatur indignus, non utique ab inuido territi nec, sicut ipse dicit, per metum ualentioris numinis inpediti, sed iudicio libero id negare debuerunt. Mirum est autem, quod benignus ille Chaldaeus, qui theurgicis sacris animam purgare cupiebat, non inuenit aliquem superiorem deum, qui uel plus terreret atque ad bene faciendum cogeret territos deos, uel ab eis terrentem compesceret, ut libere bene facerent; si tamen theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos deos, quos inuocabat animae purgatores, prius ab illa timoris peste purgaret. Quid enim causae est, cur deus potentior adhiberi possit a quo terreantur, nec possit a quo purgentur? An inuenitur deus qui exaudiat inuidum et timorem diis incutiat ne bene faciant; nec inuenitur deus qui exaudiat beneuolum et timorem diis auferat ut bene faciant? O theurgia praeclara, o animae praedicanda purgatio, ubi plus imperat inmunda inuidentia, quam inpetrat pura beneficientia! Immo uero malignorum spirituum cauenda et detestanda fallacia, et salutaris audienda doctrina. Quod enim qui has sordidas purgationes sacrilegis ritibus operantur quasdam mirabiliter pulchras, sicut iste commemorat, uel angelorum imagines uel deorum tamquam purgato spiritu uident (si tamen uel tale aliquid uident), illud est, quod apostolus dicit: Quoniam satanas transfigurat se uelut angelum lucis. Eius enim sunt illa phantasmata, qui miseras animas multorum falsorumque deorum fallacibus sacris cupiens inretire et a uero ueri Dei cultu, quo solo mundantur et sanantur, auertere, sicut de Proteo dictum est,

formas se uertit in omnes, hostiliter insequens, fallaciter subueniens, utrobique nocens.

[XI] Melius sapuit iste Porphyrius, cum ad Anebontem scripsit Aegyptium, ubi consulenti similis et quaerenti et prodit artes sacrilegas et euertit. Et ibi quidem omnes daemones reprobat, quos dicit ob inprudentiam trahere humidum uaporem et ideo non in aethere, sed in aere esse sub luna atque in ipso lunae globo; uerum tamen non audet omnes fallacias et malitias et ineptias, quibus merito mouetur, omnibus daemonibus dare. Quosdam namque benignos daemones more appellat aliorum, cum omnes generaliter inprudentes esse fateatur. Miratur autem quod non solum dii alliciantur uictimis, sed etiam compellantur atque cogantur facere quod homines uolunt; et si corpore et incorporalitate dii a daemonibus distinguuntur, quo modo deos esse existimandum sit solem et lunam et uisibilia cetera in caelo, quae corpora esse non dubitat; et si dii sunt, quo modo alii benefici, alii malefici esse dicantur; et quo modo incorporalibus, cum sint corporei, coniungantur. Quaerit etiam ueluti dubitans, utrum in diuinantibus et quaedam mira facientibus animae sint passiones an aliqui spiritus extrinsecus ueniant, per quos haec ualeant; et potius uenire extrinsecus conicit, eo quod lapidibus et herbis adhibitis et alligent quosdam, et aperiant clausa ostia, uel aliquid eius modi mirabiliter operentur. Vnde dicit alios opinari esse quoddam genus, cui exaudire sit proprium, natura fallax, omniforme, multimodum, simulans deos et daemones et animas defunctorum, et hoc esse quod efficiat haec omnia quae uidentur bona esse uel praua; ceterum circa ea, quae uere bona sunt, nihil opitulari, immo uero ista nec nosse, sed et male conciliare et insimulare atque inpedire nonnumquam uirtutis sedulos sectatores, et plenum esse temeritatis et fastus, gaudere nidoribus, adulationibus capi, et cetera, quae de hoc genere fallacium malignorumque spirituum, qui extrinsecus in animam ueniunt humanosque sensus sopitos uigilantesue deludunt, non tamquam sibi persuasa confirmat, sed tam tenuiter suspicatur aut dubitat, ut haec alios asserat opinari. Difficile quippe fuit tanto philosopho cunctam diabolicam societatem uel nosse uel fidenter arguere, quam quaelibet anicula Christiana nec cunctatur esse, et liberrime detestatur. Nisi forte iste et ipsum, ad quem scribit, Anebontem tamquam talium sacrorum praeclarissimum antistitem et alios talium operum tamquam diuinorum et ad deos colendos pertinentium admiratores uerecundatur offendere.

Sequitur tamen et ea uelut inquirendo commemorat, quae sobrie considerata tribui non possunt nisi malignis et fallacibus potestatibus. Quaerit enim cur tamquam melioribus inuocatis quasi peioribus imperetur, ut iniusta praecepta hominis exsequantur; cur adtrectatum re Veneria non exaudiant inprecantem, cum ipsi ad incestos quosque concubitus quoslibet ducere non morentur; cur animantibus suos antistites oportere abstinere denuntient, ne uaporibus profecto corporeis polluantur, ipsi uero et aliis uaporibus inliciantur et nidoribus hostiarum, cumque a cadaueris contactu prohibeatur inspector, plerumque illa cadaueribus celebrentur; quid sit, quod non daemoni uel alicui animae defuncti, sed ipsi soli et lunae aut cuicumque caelestium homo uitio cuilibet obnoxius intendit minas eosque territat falso, ut eis extorqueat ueritatem. Nam et caelum se conlidere comminatur et cetera similia homini inpossibilia, ut illi dii tamquam insipientissimi pueri falsis et ridiculis comminationibus territi quod imperatur efficiant. Dicit etiam scripsisse Chaeremonem quendam, talium sacrorum uel potius sacrilegiorum peritum, ea, quae apud Aegyptios sunt celebrata rumoribus uel de Iside uel de Osiri marito eius, maximam uim habere cogendi deos, ut faciant imperata, quando ille, qui carminibus cogit, ea se prodere uel euertere comminatur, ubi se etiam Osiridis membra dissipaturum terribiliter dicit, si facere iussa neglexerint. Haec atque huius modi uana et insana hominem diis minari, nec quibuslibet, sed ipsis caelestibus et siderea luce fulgentibus, nec sine effectu, sed uiolenta potestate cogentem atque his terroribus ad facienda quae uoluerit perducentem, merito Porphyrius admiratur; immo uero sub specie mirantis et causas rerum talium requirentis dat intellegi illo s haec agere spiritus, quorum genus superius sub aliorum opinatione descripsit, non, ut ipse posuit, natura, sed uitio fallaces, qui simulant deos et animas defunctorum, daemones autem non, ut ait ipse, simulant, sed plane sunt. Et quod ei uidetur herbis et lapidibus et animantibus et sonis certis quibusdam ac uocibus et figurationibus atque figmentis, quibusdam etiam obseruatis in caeli conuersione motibus siderum fabricari in terra ab hominibus potestates idoneas uariis effectibus exsequendis, totum hoc ad eosdem ipsos daemones pertinet ludificatores animarum sibimet subditarum et uoluptaria sibi ludibria de hominum erroribus exhibentes. Aut ergo re uera dubitans et inquirens ista Porphyrius ea tamen commemorat, quibus conuincantur et redarguantur, nec ad eas potestates, quae nobis ad beatam uitam capessendam fauent, sed ad deceptores daemones pertinere monstrentur; aut, ut meliora de philosopho suspicemur, eo modo uoluit hominem Aegyptium talibus erroribus deditum et aliqua magna se scire opinantem non superba quasi auctoritate doctoris offendere, nec aperte aduersantis altercatione turbare, sed quasi quaerentis et discere cupientis humilitate ad ea cogitanda conuertere et quam sint contemnenda uel etiam deuitanda monstrare. Denique prope ad epistulae finem petit se ab eo doceri, quae sit ad beatitudinem uia ex Aegyptia sapientia. Ceterum illos, quibus conuersatio cum diis ad hoc esset, ut ob inueniendum fugitiuum uel praedium comparandum, aut propter nuptias uel mercaturam uel quid huius modi mentem diuinam inquietarent, frustra eos uideri dicit coluisse sapientiam; illa etiam ipsa numina, cum quibus conuersarentur, etsi de ceteris rebus uera praedicerent, tamen quoniam de beatitudine nihil cautum nec satis idoneum monerent, nec deos illos esse nec benignos daemones, sed aut illum, qui dicitur fallax, aut humanum omne commentum.

[XII] Verum quia tanta et talia geruntur his artibus, ut uniuersum modum humanae facultatis excedant: quid restat, nisi ut ea, quae mirifice tamquam diuinitus praedici uel fieri uidentur nec tamen ad unius Dei cultum referuntur, cui simpliciter inhaerere fatentibus quoque Platonicis et per multa testantibus solum beatificum bonum est, malignorum daemonum ludibria et seductoria inpedimenta, quae uera pietate cauenda sunt, prudenter intellegantur? Porro autem quaecumque miracula siue per angelos siue quocumque modo ita diuinitus fiunt, ut Dei unius, in quo solo beata uita est, cultum religionemque commendent, ea uere ab eis uel per eos, qui nos secundum ueritatem pietatemque diligunt, fieri ipso Deo in.illis operante credendum est. Neque enim audiendi sunt, qui Deum inuisibilem uisibilia miracula operari negant, cum ipse etiam secundum ipsos fecerit mundum, quem certe uisibilem negare non possunt. Quidquid igitur mirabile fit in hoc mundo, profecto minus est quam totus hic mundus, id est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quae certe Deus fecit. Sicut autem ipse qui fecit, ita modus quo fecit occultus est et inconprehensibilis homini. Quamuis itaque miracula uisibilium naturarum uidendi assiduitate uiluerint, tamen, cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis rarissimisque maiora sunt. Nam et omni miraculo, quod fit per hominem, maius miraculum est homo. Quapropter Deus, qui fecit uisibilia caelum et terram, non dedignatur facere uisibilia miracula in caelo uel terra, quibus ad se inuisibilem colendum excitet animam adhuc uisibilibus deditam; ubi uero et quando faciat, incommutabile consilium penes ipsum est, in cuius dispositione iam tempora facta sunt quaecumque futura sunt. Nam temporalia mouens temporaliter non mouetur, nec aliter nouit facienda quam facta, nec aliter inuocantes exaudit quam inuocaturos uidet. Nam et cum exaudiunt angeli eius, ipse in eis exaudit, tamquam in uero nec manu facto templo suo, sicut in hominibus sanctis suis, eiusque temporaliter fiunt iussa aeterna eius lege conspecta.

[XIII] Nec mouere debet, quod, cum sit inuisibilis, saepe uisibiliter patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus, quo auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est hoc quod ipsa: ita et species, qua uisus est Deus in natura inuisibili constitutus, non erat quod ipse. Verum tamen ipse in eadem specie corporali uidebatur, sicut illa sententia ipsa in sono uocis auditur; nec illi ignorabant inuisibilem Deum in specie corporali, quod ipse non erat, se uidere. Nam et loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat.: Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, scienter ut uideam te. Cum igitur oporteret Dei legem in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisue sapientibus, sed uniuersae genti et populo ingenti: coram eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae fiebant. Non enim populus Israel sic Moysi credidit, quem ad modum suo Lycurgo Lacedaemonii, quod a Ioue seu Apolline leges, quas condidit, accepisset. Cum enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur Deus, in conspectu ipsius populi, quantum sufficere diuina prouidentia iudicabat, mirabilibus rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam creatori seruire creaturam.

[XIV] Sicut autem unius hominis, ita humani generis, quod ad Dei populum pertinet, recta eruditio per quosdam articulos temporum tamquam aetatum profecit accessibus, ut a temporalibus ad aeterna capienda et a uisibilibus ad inuisibilia surgeretur; ita sane ut etiam illo tempore, quo uisibilia promittebantur diuinitus praemia, unus tamen colendus commendaretur Deus, ne mens humana uel pro ipsis terrenis uitae transitoriae beneficiis cuiquam nisi uero animae creatori et domino subderetur. Omnia quippe, quae praestare hominibus uel angeli uel homines possunt, in unius esse Omnipotentis potestate quisquis diffitetur, insanit. De prouidentia certe Plotinus Platonicus disputat eamque a summo Deo, cuius est intellegibilis atque ineffabilis pulchritudo, usque ad haec terrena et ima pertingere flosculorum atque foliorum pulchritudine conprobat; quae omnia quasi abiecta et uelocissime pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intellegibilis et incommutabilis simul habens omnia perseuerat. Hoc Dominus Iesus ibi ostendit, ubi ait: Considerate lilia agri, non laborant neque neunt. Dico autem uobis, quia nec Salomon in tota gloria sua sic amictus est, sicut unum ex eis. Quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit: quanto magos uos, modicae fidei? Optime igitur anima humana adhuc terrenis desideriis infirma ea ipsa, quae temporaliter exoptat bona infima atque terrena uitae huic transitoriae necessaria et prae illius uitae sempiternis beneficiis contemnenda, non tamen nisi ab uno Deo expectare consuescit, ut ab illius cultu etiam in istorum desiderio non recedat, ad quem contemptu eorum et ab eis auersione perueniat.

[XV] Sic itaque diuinae prouidentiae placuit ordinare temporum cursum, ut, quem ad modum dixi et in actibus apostolorum legitur, lex in edictis angelorum daretur de unius ueri Dei cultu, in quibus et persona ipsius Dei, non quidem per suam substantiam, quae semper corruptibilibus oculis inuisibilis permanet, sed certis indiciis per subiectam creatori creaturam uisibiliter appareret et syllabatim per transitorias temporum morulas humanae linguae uocibus loqueretur, qui in sua natura non corporaliter, sed spiritaliter, non sensibiliter, sed intellegibiliter, non temporaliter, sed, ut ita dicam, aeternaliter nec incipit loqui nec desinit; quod apud illum sincerius audiunt, non corporis aure, sed mentis, ministri eius et nuntii, qui eius ueritate incommutabili perfruuntur inmortaliter beati; et quod faciendum modis ineffabilibus audiunt et usque in ista uisibilia atque sensibilia perducendum, incunctanter atque indifficulter efficiunt. Haec autem lex distributione temporum data est, quae prius haberet, ut dictum est, promissa terrena, quibus tamen significarentur aeterna, quae uisibilibus sacramentis celebrarent multi, intellegerent pauci. Vnius tamen Dei cultus apertissima illic et uocum et rerum omnium contestatione praecipitur, non unius de turba, sed qui fecit caelum et terram et omnem animam et omnem spiritum, qui non est quod ipse. Ille enim fecit, haec facta sunt, atque ut sint et bene se habeant, eius indigent, a quo facta sunt.

[XVI] Quibus igitur angelis de beata et sempiterna uita credendum esse censemus? Vtrum eis, qui se religionis ritibus coli uolunt sibi sacra et sacrificia flagitantes a mortalibus exhiberi, an eis, qui hunc omnem cultum uni Deo creatori omnium deberi dicunt eique reddendum uera pietate praecipiunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt et nos futuros esse promittunt? Illa namque uisio Dei tantae pulchritudinis uisio est et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis bouis praeditum atque abundantem non dubitet Plotinus infelicissimum dicere. Cum ergo ad hunc unum quidam angeli, quidam uero ad se ipsos latria colendos signis mirabilibus excitent, et hoc ita, ut illi istos coli prohibeant, isti autem illum prohibere non audeant: quibus potius sit credendum, respondeant Platonici, respondeant quicumque philosophi, respondeant theurgi uel potius periurgi; hoc enim sunt omnes illae artes uocabulo digniores; postremo respondeant homines, si ullus naturae suae sensus, quod rationales creati sunt, ex aliqua parte uiuit in eis; respondeant, inquam, eisne sacrificandum sit diis uel angelis, qui sibi sacrificari iubent, an illi uni, cui iubent hi qui et sibi et istis prohibent? Si nec isti nec illi ulla miracula facerent, sed tantum praeciperent, alii quidem ut sibi sacrificaretur, alii uero id uetarent, sed uni tantum iuberent Deo: satis deberet pietas ipsa discernere, quid horum de fastu superbiae, quid de uera religione descenderet. Plus etiam dicam: si tantum hi mirabilibus factis humanas animas permouerent, qui sacrificia sibi expetunt, illi autem, qui hoc prohibent et uni tantum Deo sacrificari iubent, nequaquam ista uisibilia miracula facere dignarentur: profecto non sensu corporis, sed ratione mentis praeponenda eorum esset auctoritas. Cum uero Deus id egerit ad commendanda eloquia ueritatis suae, ut per istos inmortales nuntios non sui fastum, sed maiestatem illius praedicantes faceret maiora, certiora, clariora, miracula ne infirmis piis illi, qui sacrificia sibi expetunt, falsam religionem facilius persuaderent, eo quod sensibus eorum quaedam stupenda monstrarent: quem tandem ita desipere libeat, ut non uera eligat quae sectetur, ubi et ampliora inuenit quae miretur?

Illa quippe miracula deorum gentilium, quae commendat historia (non ea dico, quae interuallis temporum occultis ipsius mundi causis, uerum tamen sub diuina prouidentia constitutis et ordinatis monstrosa contingunt; quales sunt inusitati partus animalium et caelo terraque rerum insolita facies, siue tantum terrens siue etiam nocens, quae procurari atque mitigari daemonicis ritibus fallacissima eorum astutia perhibentur; sed ea dico, quae ui ac potestate eorum fieri satis euidenter apparet, ut est quod effigies deorum Penatium, quas de Troia Aeneas fugiens aduexit, de loco in locum migrasse referuntur; quod cotem Tarquinius nouacula secuit; quod Epidaurius serpens Aesculapio nauiganti Romam comes adhaesit; quod nauem, qua simulacrum matris Phrygiae uehebatur, tantis hominum boumque conatibus inmobilem redditam una muliercula zona alligatam ad suae pudicitiae testimonium mouit et traxit; quod uirgo Vestalis, de cuius corruptione quaestio uertebatur, aqua inpleto cribro de Tiberi neque perfluente abstulit controuersiam) -- haec ergo atque huius modi nequaquam illis, quae in populo Dei facta legimus, uirtute ac magnitudine conferenda sunt; quanto minus ea, quae illorum quoque populorum, qui tales deos coluerunt, legibus iudicata sunt prohibenda atque plectenda, magica scilicet uel theurgica! quorum pleraque specie tenus mortalium sensus imaginaria ludificatione decipiunt, quale est lunam deponere, "donec suppositas, ut ait Lucanus, propior despumet in herbas"; quaedam uero etsi nonnullis piorum factis uideantur opere coaequari, finis ipse, quo discernuntur, incomparabiliter haec nostra ostendit excellere. Illis enim multi tanto minus sacrificiis colendi sunt, quanto magis haec expetunt; his uero unus commendatur Deus, qui se nullis talibus indigere et scripturarum suarum testificatione et eorundem postea sacrificiorum remotione demonstrat. Si ergo angeli sibi expetunt sacrificium, praeponendi eis sunt, qui non sibi, sed Deo creatori omnium, cui seruiunt. Hinc enim ostendunt quam sincero amore nos diligant, quando per sacrificium non sibi, sed ei nos subdere uolunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt, et ad eum nos peruenire, a quo ipsi non recesserunt. Si autem angeli, qui non uni sed plurimis sacrificia fieri uolunt, non sibi, sed eis diis uolunt, quorum deorum angeli sunt: etiam sic eis praeponendi sunt illi, qui unius Dei deorum angeli sunt, cui sacrificari sic iubent, ut alicui alteri uetent, cum eorum nullus huic uetet, cui uni isti sacrificari iubent. Porro si, quod magis indicat eorum superba fallacia, nec boni nec bonorum deorum angeli sunt, sed daemones mali, qui non unum solum ac summum Deum, sed se ipsos sacrificiis coli uolunt: quod maius quam unius Dei contra eos eligendum est praesidium, cui seruiunt angeli boni, qui non sibi, sed illi iubent ut sacrificio seruiamus, cuius nos ipsi sacrificium esse debemus?

[XVII] Proinde lex Dei, quae in edictis data est angelorum, in qua unus Deus deorum religione sacrorum iussus est coli, alii uero quilibet prohibiti, in arca erat posita, quae arca testimonii nuncupata est. Quo nomine satis significatur non Deum, qui per illa omnia colebatur, circumcludi solere uel contineri loco, cum responsa eius et quaedam humanis sensibus darentur signa ex illius arcae loco, sed uoluntatis eius hinc testimonia perhiberi; quod etiam ipsa lex erat in tabulis conscripta lapideis et in arca, ut dixi, posita, quam tempore peregrinationis in heremo cum tabernaculo, quod similiter appellatum est tabernaculum testimonii, cum debita sacerdotes ueneratione portabant; signumque erat, quod per diem nubes apparebat, quae sicut ignis nocte fulgebat; quae nubes cum moueretur, castra mouebantur, et ubi staret, castra ponebantur. Reddita sunt autem illi legi magni miraculi testimonia praeter ista, quae dixi, et praeter uoces, quae ex illius arcae loco edebantur. Nam cum terram promissionis intrantibus eadem arca transiret, Iordanes fluuius ex parte superiore subsistens et ex inferiore decurrens et ipsi et populo siccum praebuit transeundi locum. Deinde ciuitatis, quae prima hostilis occurrit more gentium deos plurimos colens, septiens eadem arca circumacta muri repente ceciderunt, nulla manu oppugnati, nullo ariete percussi. Post haec etiam cum iam in terra promissionis essent et eadem arca propter eorum peccata fuisset ab hostibus capta, hi, qui ceperant, in templo eam dei sui, quem prae ceteris colebant, honorifice conlocarunt abeuntesque clauserunt, apertoque postridie simulacrum, cui supplicabant, inuenerunt conlapsum deformiterque confractum. Deinde ipsi prodigiis acti deformiusque puniti arcam diuini testimonii populo, unde ceperant, reddiderunt. Ipsa autem redditio qualis fuit! Inposuerunt eam plaustro eique iuuencas, a quibus uitulos sugentes abstraxerant, subiunxerunt et eas quo uellent ire siuerunt, etiam hic uim diuinam explorare cupientes. At illae sine duce homine atque rectore ad Hebraeos uiam pertinaciter gradientes nec reuocatae mugitibus esurientium filiorum magnum sacramentum suis cultoribus reportarunt. Haec atque huius modi Deo parua sunt, sed magna terrendis salubriter erudiendisque mortalibus. Si enim philosophi praecipueque Platonici rectius ceteris sapuisse laudantur, sicut paulo ante commemoraui, quod diuinam prouidentiam haec quoque rerum infima atque terrena administrare docuerunt numerosarum testimonio pulchritudinum, quae non solum in corporibus animalium, uerum in herbis etiam faenoque gignuntur: quanto euidentius haec adtestantur diuinitati, quae ad horam praedicationis eius fiunt, ubi ea religio commendatur, quae omnibus caelestibus, terrestribus, infernis sacrificari uetat, uni Deo tantum iubens, qui solus diligens et dilectus beatos facit eorumque sacrificiorum tempora imperata praefiniens eaque per meliorem sacerdotem in melius mutanda praedicens non ista se appetere, sed per haec alia potiora significare testatur, non ut ipse his honoribus sublimetur, sed ut nos ad eum colendum eique cohaerendum igne amoris eius accensi, quod nobis, non illi, bonum est, excitemur.

[XVIII] An dicet aliquis ista falsa esse miracula nec fuisse facta, sed mendaciter scripta? Quisquis hoc dicit, si de his rebus negat omnino ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere nec deos ullos curare mortalia. Non enim se aliter colendos esse persuaserunt nisi mirabilium operum effectibus, quorum et historia gentium testis est, quarum dii se ostentare mirabiles potius quam utiles ostendere potuerunt. Vnde hoc opere nostro, cuius hunc iam decimum librum habemus in manibus, non eos suscepimus refellendos, qui uel ullam esse uim diuinam negant uel humana non curare contendunt, sed eos, qui nostro Deo conditori sanctae et gloriosissimae ciuitatis deos suos praeferunt, nescientes eum ipsum esse etiam mundi huius uisibilis et mutabilis inuisibilem et incommutabilem conditorem et uitae beatae non de his, quae condidit, sed de se ipso uerissimum largitorem. Eius enim propheta ueracissimus ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. De fine boni namque inter philosophos quaeritur, ad quod adipiscendum omnia officia referenda sunt. Nec dixit iste: Mihi autem diuitiis abundare bonum est, aut insigniri purpura et sceptro uel diademate excellere, aut, quod nonnulli etiam philosophorum dicere non erubuerunt: Mihi uoluptas corporis bonum est; aut quod melius uelut meliores dicere uisi sunt: Mihi uirtus animi mei bonum est; sed: Mihi, inquit, adhaerere Deo bonum est. Hoc eum docuerat, cui uni tantummodo sacrificandum sancti quoque angeli eius miraculorum etiam contestatione monuerunt. Vnde et ipse sacrificium eius factus erat, cuius igne intellegibili correptus ardebat, et in eius ineffabilem incorporeumque complexum sancto desiderio ferebatur. Porro autem si multorum deorum cultores (qualescumque deos suos esse arbitrentur) ab eis facta esse miracula uel ciuilium rerum historiae uel libris magicis siue, quod honestius putant, theurgicis credunt: quid causae est, cur illis litteris nolint credere ista facta esse, quibus tanto maior debetur fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli sacrificandum esse praecipiunt?

[XIX] Qui autem putant haec uisibilia sacrificia diis aliis congruere, illi uero tamquam inuisibili inuisibilia et maiora maiori meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae uoluntatis officia: profecto nesciunt haec ita signa esse illorum, sicut uerba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus significantes uoces, cui res ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes non alteri uisibile sacrificium offerendum esse nouerim usquam illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. Tunc nobis fauent nobisque congaudent atque ad hoc ipsum nos pro suis uiribus adiuuant angeli quique uirtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores. Si autem illis haec exhibere uoluerimus, non libenter accipiunt, et cum ad homines ita mittuntur, ut eorum praesentia sentiatur, apertissime uetant. Sunt exempla in litteris sanctis. Putauerunt quidam deferendum angelis honorem uel adorando uel sacrificando, qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione prohibiti iussique hoc ei deferre, cui uni fas esse nouerunt. Imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei. Nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis putati sunt dii, eisque Lycaonii uictimas immolare uoluerunt; quod a se humili pietate remouentes eis in quem crederent adnuntiauerunt Deum. Nec ob aliud fallaces illi superbe sibi hoc exigunt, nisi quia uero Deo deberi sciunt. Non enim re uera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadauerinis nidoribus, sed diuinis honoribus gaudent. Copiam uero nidorum magnam habent undique, et si amplius uellent, ipsi sibi poterant exhibere. Qui ergo diuinitatem sibi arrogant spiritus, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes iter ad Deum uerum, ne sit homo illius sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter illum.

[XX] Vnde uerus ille mediator, in quantum formam serui accipiens mediator effectus est Dei et hominum, homo Christus Iesus, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus Deus est, tamen in forma serui sacrificium maluit esse quam sumere, ne uel hac occasione quisquam existimaret cuilibet sacrificandum esse creaturae. Per hoc et sacerdos est, ipse offerens, ipse et oblatio. Cuius rei sacramentum cotidianum esse uoluit ecclesiae sacrificium, quae cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre. Huius ueri sacrificii multiplicia uariaque signa erant sacrificia prisca sanctorum, cum hoc unum per multa figuraretur, tamquam uerbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. Huic summo ueroque sacrificio cuncta sacrificia falsa cesserunt.

[XXI] Moderatis autem praefinitisque temporibus etiam potestas permissa daemonibus, ut hominibus quos possident excitatis inimicitias aduersus Dei ciuitatem tyrannice exerceant sibique sacrificia non solum ab offerentibus sumant et a uolentibus expetant, uerum etiam ab inuitis persequendo uiolenter extorqueant, non solum perniciosa non est, sed etiam utilis inuenitur ecclesiae, ut martyrum numerus impleatur; quos ciuitas Dei tanto clariores et honoratiores ciues habet, quanto fortius aduersus impietatis peccatum et usque ad sanguinem certant. Hos multo elegantius, si ecclesiastica loquendi consuetudo pateretur, nostros heroas uocaremus. Hoc enim nomen a Iunone dicitur tractum, quod Graece Iuno *(/Hra appellatur, et ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulas Heros fuerit nuncupatus, hoc uidelicet ueluti mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi uolunt cum daemonibus heroas habitare, quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum. Sed a contrario martyres nostri heroes nuncuparentur, si, ut dixi, usus ecclesiastici sermonis admitteret, non quo eis esset cum daemonibus in aere societas, sed quod eosdem daemones, id est aerias uincerent potestates et in eis ipsam, quid quid putatur significare, Iunonem, quae non usquequaque inconuenienter a poetis inducitur inimica uirtutibus et caelum petentibus uiris fortibus inuida. Sed rursus ei succumbit infeliciter ceditque Vergilius, ut, cum apud eum illa dicat:

Vincor ab Aenea, ipsum Aenean admoneat Helenus quasi consilio religioso et dicat:

Iunoni cane uota libens, dominamque potentem

Supplicibus supera donis . Ex qua opinione Porphyrius, quamuis non ex sua sententia, sed ex aliorum, dicit bonum deum uel genium non uenire in hominem, nisi malus fuerit ante placatus; tamquam fortiora sint apud eos numina mala quam bona, quando quidem mala inpediunt adiutoria bonorum, nisi eis placata dent locum, malisque nolentibus bona prodesse non possunt; nocere autem mala possunt, non sibi ualentibus resistere bonis. Non est ista uerae ueraciterque sanctae religionis uia; non sic Iunonem, hoc est aerias potestates piorum uirtutibus inuidentes, nostri martyres uincunt. Non omnino, si dici usitate posset, heroes nostri supplicibus donis, sed uirtutibus diuinis Heran superant. Commodius quippe Scipio Africanus est cognominatus, quod uirtute Africam uicerit, quam si hostes donis placasset, ut parcerent.

[XXII] Vera pietate homines Dei aeriam potestatem inimicam contrariamque pietati exorcizando eiciunt, non placando, omnesque temptationes aduersitatis eius uincunt orando non ipsam, sed Deum suum aduersus ipsam. Non enim aliquem uincit aut subiugat nisi societate peccati. In eius ergo nomine uincitur, qui hominem adsumpsit egitque sine peccato, ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum, id est per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, per quem facta peccatorum purgatione reconciliamur Deo. Non enim nisi peccatis homines separantur a Deo, quorum in hac uita non fit nostra uirtute, sed diuina miseratione purgatio, per indulgentiam illius, non per nostram potentiam; quia et ipsa quantulacumque uirtus, quae dicitur nostra, illius est nobis bonitate concessa. Multum autem nobis in hac carne tribueremus, nisi usque ad eius depositionem sub uenia uiueremus. Propterea ergo nobis per Mediatorem praestita est gratia, ut polluti carne peccati carnis peccati similitudine mundaremur. Hac Dei gratia, qua in nos ostendit magnam misericordiam suam, et in hac uita per fidem regimur, et post hanc uitam per ipsam speciem incommutabilis ueritatis ad perfectionem plenissimam perducemur.

[XXIII] Dicit etiam Porphyrius diuinis oraculis fuisse responsum nos non purgari lunae teletis atque solis, ut hinc ostenderetur nullorum deorum teletis hominem posse purgari. Cuius enim teletae purgant, si lunae solisque non purgant, quos inter caelestes deos praecipuos habent? Denique eodem dicit oraculo expressum principia posse purgare, ne forte, cum dictum esset non purgare teletas solis et lunae, alicuius alterius dei de turba ualere ad purgandum teletae crederentur. Quae autem dicat esse principia tamquam Platonicus, nouimus. Dicit enim Deum Patrem et Deum Filium, quem Graece appellat paternum intellectum uel paternam mentem; de Spiritu autem sancto aut nihil aut non aperte aliquid dicit; quamuis quem alium dicat horum medium, non intellego. Si enim tertiam, sicut Plotinus, ubi de tribus principalibus substantiis disputat, animae naturam etiam iste uellet intellegi, non utique diceret horum medium, id est Patris et Filii medium. Postponit quippe Plotinus animae naturam paterno intelleui; iste autem cum dicit medium, non postponit, sed interponit. Et nimirum hoc dixit, ut potuit siue ut uoluit, quod nos sanctum Spiritum, nec Patris tantum nec Filii tantum, sed utriusque Spiritum dicimus. Liberis enim uerbis loquuntur philosophi, nec in rebus ad intellegendum difficillimis offensionem religiosarum aurium pertimescunt. Nobis autem ad certam regulam loqui fas est, ne uerborum licentia etiam de rebus, quae his significantur, impiam gignat opinionem.

[XXIV] Nos itaque ita non dicimus duo uel tria principia, cum de Deo loquimur, sicut nec duos deos uel tres nobis licitum est dicere, quamuis de unoquoque loquentes, uel de Patre uel de Filio uel de Spiritu sancto, etiam singulum quemque Deum esse fateamur, nec dicamus tamen quod haeretici Sabelliani, eundem esse Patrem, qui est et Filius, et eundem Spiritum sanctum, qui est et Pater et Filius, sed Patrem esse Filii Patrem, et Filium Patris Filium, et Patris et Filii Spiritum sanctum nec Patrem esse nec Filium. Verum itaque dictum est non purgari hominem nisi principio, quamuis pluraliter apud eos sint dicta principia.

XXIV. Sed subditus Porphyrius inuidis potestatibus, de quibus et erubescebat, et eas libere redarguere formidabat, noluit intellegere Dominum Christum esse principium, cuius incarnatione purgamur. Eum quippe in ipsa carne contempsit, quam propter sacrificium nostrae purgationis adsumpsit, magnum scilicet sacramentum ea superbia non intellegens, quam sua ille humilitate deiecit uerus benignusque Mediator, in ea se ostendens mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo se superbius extulerunt miserisque hominibus adiutorium deceptorium uelut inmortales mortalibus promiserunt. Bonus itaque uerusque Mediator ostendit peccatum esse malum, non carnis substantiam uel naturam, quae cum anima hominis et suscipi sine peccato potuit et haberi, et morte deponi et in melius resurrectione mutari; nec ipsam mortem, quamuis esset poena peccati, quam tamen pro nobis sine peccato ipse persoluit, peccando esse uitandam, sed potius, si facultas datur, pro iustitia perferendam. Ideo enim soluere potuit moriendo peccata, quia et mortuus est, et non pro peccato. Hunc ille Platonicus non cognouit esse principium; nam cognosceret purgatorium. Neque enim caro principium est aut anima humana, sed Verbum per quod facta sunt omnia. Non ergo caro per se ipsa mundat, sed per Verbum a quo suscepta est, cum Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Nam de carne sua manducanda mystice loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes: Durus est hic sermo, quis eum potest audire? respondit manentibus ceteris: Spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quicquam. Principium ergo suscepta anima et carne et animam credentium mundat et carnem. Ideo quaerentibus Iudaeis quis esset respondit se esse principium. Quod utique carnales, infirmi, peccatis obnoxii et ignorantiae tenebris obuoluti nequaquam percipere possemus, nisi ab eo mundaremur atque sanaremur per hoc quod eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed iusti non eramus; in illius autem incarnatione natura humana erat, sed iusta, non peccatrix erat. Haec est mediatio, qua manus lapsis iacentibusque porrecta est; hoc est semen dispositum per angelos, in quorum edictis et lex dabatur, qua et unus Deus coli iubebatur et hic Mediator uenturus promittebatur.

[XXV] Huius sacramenti fide etiam iusti antiqui mundari pie uiuendo potuerunt, non solum antequam lex populo Hebraeo daretur (neque enim eis praedicator Deus uel angeli defuerunt), sed ipsius quoque legis temporibus, quamuis in figuris rerum spiritalium habere uideretur promissa carnalia, propter quod uetus dicitur testamentum. Nam et prophetae tunc erant, per quos, sicut per angelos, eadem promissio praedicata est, et ex illorum numero erat, cuius tam magnam diuinamque sententiam de boni humani fine paulo ante commemoraui: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. In quo plane psalmo duorum testamentorum, quae dicuntur uetus et nouum, satis est declarata distinctio. Propter carnales enim terrenasque promissiones, cum eas impiis abundare perspiceret, dicit pedes suos paene fuisse commotos et effusos in lapsum propemodum gressus suos, tamquam frustra Deo ipse seruisset, cum ea felicitate, quam de illo expectabat, contemptores eius florere perspiceret; seque in rei huius inquisitione laborasse, uolentem cur ita esset adprehendere, donec intraret in sanctuarium Dei et intellegeret in nouissima eorum, qui felices uidebantur erranti. Tunc eos intellexit in eo, quod se extulerunt, sicut dicit, fuisse deiectos et defecisse ac perisse propter iniquitates suas; totumque illud culmen temporalis felicitatis ita eis factum tamquam somnium euigilantis, qui se repente inuenit suis quae somniabat fallacibus gaudiis destitutum. Et quoniam in hac terra uel in ciuitate terrena magni sibi uidebantur: Domine, inquit, in ciuitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. Quid huic tamen utile fuerit etiam ipsa terrena non nisi ab uno uero Deo quaerere, in cuius potestate sunt omnia, satis ostendit ubi ait: Velut pecus factus sum apud te, et ego semper tecum. Velut pecus dixit utique "non intellegens." "Ea quippe a te desiderare debui, quae mihi cum impiis non possunt esse communia, quibus eos cum abundare cernerem, putaui me incassum tibi seruisse, quando et illi haec haberent, qui tibi seruire noluissent. Tamen ego semper tecum, quia etiam in talium rerum desiderio deos alios non quaesiui." Ac per hoc sequitur: Tenuisti manum dexterae meae, in uoluntate tua deduxisti me, et cum gloria adsumpsisti me; tamquam ad sinistram cuncta illa pertineant, quae abundare apud impios cum uidisset paene conlapsus est. Quid enim mihi est, inquit, in caelo, et a te quid uolui super terram? Reprehendit se ipsum iusteque sibi displicuit, quia, cum tam magnum bonum haberet in caelo (quod post intellexit), rem transitoriam, fragilem et quodam modo luteam felicitatem a suo Deo quaesiuit in terra. Defecit, inquit, cor meum et caro mea, Deus cordis mei, defectu utique bono ab inferioribus ad superna; unde in alio psalmo dicitur: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini; item in alio: Defecit in salutare tuum anima mea. Tamen cum de utroque dixisset, id est de corde et carne deficiente, non subiecit: Deus cordis et carnis meae, sed Deus cordis mei. Per cor quippe caro mundatur. Vnde dicit Dominus: Mundate, quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Partem deinde suam dicit ipsum Deum, non aliquid ab eo, sed ipsum. Deus, inquit, cordis mei, et pars mea Deus in saecula; quod inter multa, qu ab hominibus eliguntur, ipse illi placuerit eligendus. Quia ecce, inquit, qui longe se faciunt a te, peribunt. perdidisti omnem, qui fornicatur abs te, hoc est, qui multorum deorum uult esse prostibulum. Vnde sequitur illud, propter quod et cetera de eodem psalmo dicenda uisa sunt: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, non longe ire, non per plurima fornicari. Adhaerere autem Deo tunc perfectum erit, cum totum, quod liberandum est, fuerit liberatum. Nunc uero fit illud, quod sequitur: Ponere in Deo spem meam. Spes enim quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? ait apostolus. Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. In hac autem spe nunc constituti agamus quod sequitur, et simus nos quoque pro modulo nostro angeli Dei, id est nuntii eius, adnuntiantes eius uoluntatem et gloriam gratiamque laudantes. Vnde cum dixisset: Ponere in Deo spem meam, ut adnuntiem, inquit, omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Haec est gloriosissima ciuitas Dei; haec unum Deum nouit et colit; hanc angeli sancti adnuntiauerunt, qui nos ad eius societatem inuitauerunt ciuesque suos in illa esse uoluerunt; quibus non placet ut eos colamus tamquam nostros deos, sed cum eis et illorum et nostrum Deum; nec eis sacrificemus, sed cum ipsis sacrificium simus Deo. Nullo itaque dubitante, qui haec deposita maligna obstinatione considerat, omnes inmortales beati, qui nobis non inuident (neque enim si inuiderent, essent beati), sed potius nos diligunt, ut et nos cum ipsis beati simus, plus nobis fauent, plus adiuuant, quando unum Deum cum illis colimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quam si eos ipsos per sacrificia coleremus.

[XXVI] Nescio quo modo, quantum mihi uidetur, amicis suis theurgis erubescebat Porphyrius. Nam ista utcumque sapiebat, sed contra multorum deorum cultum non libere defendebat. Et angelos quippe alios esse dixit, qui deorsum descendentes hominibus theurgicis diuina pronuntient; alios autem, qui in terris ea, quae Patris sunt, et altitudinem eius profunditatemque declarent. Num igitur hos angelos, quorum ministerium est declarare uoluntatem Patris, credendum est uelle nos subdi nisi ei, cuius nobis adnuntiant uoluntatem? Vnde optime admonet etiam ipse Platonicus imitandos eos potius quam inuocandos. Non itaque debemus metuere, ne inmortales et beatos uni Deo subditos non eis sacrificando offendamus. Quod enim non nisi uni uero Deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram, neque per ipsam rem, quae sacramentis significatur, sibi exhiberi uolunt. Daemonum est haec arrogantia superborum atque miserorum, a quibus longe diuersa est pietas subditorum Deo nec aliunde quam illi cohaerendo beatorum. Ad quod bonum percipiendum etiam nobis sincera benignitate oportet ut faueant, neque sibi arrogent quo eis subiciamur, sed eum adnuntient sub quo eis in pace sociemur. Quid adhuc trepidas, o philosophe, aduersus potestates et ueris uirtutibus et ueri Dei muneribus inuidas habere liberam uocem? Iam distinxisti angelos, qui Patris adnuntiant uoluntatem, ab eis angelis, qui ad theurgos homines nescio qua deducti arte descendunt. Quid adhuc eos honoras, ut dicas pronuntiare diuina? Quae tandem diuina pronuntiant, qui non uoluntatem Patris adnuntiant? Nempe illi sunt, quos sacris precibus inuidus alligauit, ne praestarent animae purgationem, nec a bono, ut dicis, purgare cupiente ab illis uinculis solui et suae potestati reddi potuerunt. Adhuc dubitas haec maligna esse daemonia, uel te fingis fortasse nescire, dum non uis theurgos offendere, a quibus curiositate deceptus ista perniciosa et insana pro magno beneficio didicisti? Audes istam inuidam non potentiam, sed pestilentiam, et non dicam dominam, sed, quod tu fateris, ancillam potius inuidorum isto aere transcenso leuare in caelum et inter deos uestros etiam sidereos conlocare, uel ipsa quoque sidera his opprobriis infamare?

[XXVII] Quanto humanius et tolerabilius consectaneus tuus Platonicus Apuleius errauit, qui tantummodo daemones a luna et infra ordinatos agitari morbis passionum mentisque turbelis honorans eos quidem, sed uolens nolensque confessus est; deos tamen caeli superiores ad aetheria spatia pertinentes, siue uisibiles, quos conspicuos lucere cernebat, solem ac lunam et cetera ibidem lumina, siue inuisibiles, quos putabat, ab omni labe istarum perturbationum quanta potuit disputatione secreuit! Tu autem hoc didicisti non a Platone, sed a Chaldaeis magistris, ut in aetherias uel empyrias mundi sublimitates et firmamenta caelestia extolleres uitia humana, ut possent dii uestri theurgis pronuntiare diuina; quibus diuinis te tamen per intellectualem uitam facis altiorem, ut tibi uidelicet tamquam philosopho theurgicae artis purgationes nequaquam necessariae uideantur; sed aliis eas tamen inportas, ut hanc ueluti mercedem reddas magistris tuis, quod eos, qui philosophari non possunt, ad ista seducis, quae tibi tamquam superiorum capaci esse inutilia confiteris; ut uidelicet quicumque a philosophiae uirtute remoti sunt, quae ardua nimis atque paucorum est, te auctore theurgos homines, a quibus non quidem in anima intellectuali, uerum saltem in anima spiritali purgentur, inquirant, et quoniam istorum, quos philosophari piget, incomparabiliter maior est multitudo, plures ad secretos et inlicitos magistros tuos, quam ad scholas Platonicas uenire cogantur. Hoc enim tibi inmundissimi daemones, deos aetherios se esse fingentes, quorum praedicator et angelus factus es, promiserunt, quod in anima spiritali theurgica arte purgati ad Patrem quidem non redeunt, sed super aerias plagas inter deos aetherios habitabunt. Non audit ista hominum multitudo, propter quos a daemonum dominatu liberandos Christus aduenit. In illo enim habent misericordissimam purgationem et mentis et spiritus et corporis sui. Propterea quippe totum hominem sine peccato ille suscepit, ut totum, quo constat homo, a peccatorum peste sanaret. Quem tu quoque utinam cognouisses eique te potius quam uel tuae uirtuti, quae humana, fragilis et infirma est, uel perniciosissimae curiositati sanandum tutius commisisses. Non enim te decepisset, quem uestra, ut tu ipse scribis, oracula sanctum inmortalemque confessa sunt; de quo etiam poeta nobilissimus poetice quidem, quia in alterius adumbrata persona, ueraciter tamen, si ad ipsum referas, dixit:

Te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri,

Inrita perpetua soluent formidine terras. Ea quippe dixit, quae etiam multum proficientium in uirtute iustitiae possunt propter huius uitae infirmitatem, etsi non scelera, scelerum tamen manere uestigia, quae non nisi ab illo saluatore sanantur, de quo iste uersus expressus est. Nam utique non hoc a se ipso se dixisse Vergilius in eclogae ipsius quarto ferme uersu indicat, ubi ait:

Vltima Cumaei uenit iam carminis aetas; unde hoc a Cumaea Sibylla dictum esse incunctanter apparet. Theurgi uero illi uel potius daemones deorum speciem figurasque fingentes inquinant potius quam purgant humanum spiritum falsitate phantasmatum et deceptoria uanarum ludificatione formarum. Quo modo enim purgent hominis spiritum, qui inmundum habent proprium? Alioquin nullo modo carminibus inuidi hominis ligarentur ipsumque inane beneficium, quod praestaturi uidebantur, aut metu premerent aut simili inuidentia denegarent. Sufficit quod purgatione theurgica neque intellectualem animam, hoc est mentem nostram, dicis posse purgari, et ipsam spiritalem, id est nostrae animae partem mente inferiorem, quam tali arte purgari posse asseris, inmortalem tamen aeternamque non posse hac arte fieri confiteris. Christus autem uitam promittit aeternam; unde ad eum mundus uobis quidem stomachantibus, mirantibus tamen stupentibusque concurrit. Quid prodest quia negare non potuisti errare homines theurgica disciplina et quam plurimos fallere per caecam insipientemque sententiam atque esse certissimum errorem agendo et supplicando ad principes angelosque decurrere, et rursum, quasi ne operam perdidisse uidearis ista discendo, mittis homines ad theurgos, ut per eos anima spiritalis purgetur illorum, qui non secundum intellectualem animam uiuunt?

[XXVIII] Mittis ergo homines in errorem certissimum, neque hoc tantum malum te pudet, cum uirtutis et sapientiae profitearis amatorem; quam si uere ac fideliter amasses, Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam cognouisses nec ab eius saluberrima humilitate tumore inflatus uanae scientiae resiluisses. Confiteris tamen etiam spiritalem animam sine theurgicis artibus et sine teletis, quibus frustra discendis elaborasti, posse continentiae uirtute purgari. Aliquando etiam dicis, quod teletae non post mortem eleuant animam, ut iam nec eidem ipsi, quam spiritalem uocas, aliquid post huius uitae finem prodesse uideantur; et tamen uersas haec multis modis et repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque rerum quasi peritus appareas et placeas inlicitarum artium curiosis,uel ad eas facias ipse curiosos. Sed bene, quod metuendam dicis hanc artem uel legum periculis uel ipsius actionis. Atque utinam hoc saltem abs te miseri audiant et inde, ne illic absorbeantur, abscedant aut eo penitus non accedant. Ignorantiam certe et propter eam multa uitia per nullas teletas purgari dicis, sed per solum *patriko\n *nou=n, id est paternam mentem siue intellectum, qui paternae est conscius uoluntatis. Hunc autem Christum esse non credis; contemnis enim eum propter corpus ex femina acceptum et propter crucis opprobrium, excelsam uidelicet sapientiam spretis atque abiectis infimis idoneus de superioribus carpere. At ille implet, quod prophetae sancti de illo ueraciter praedixerunt: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Non enim suam in eis perdit et reprobat, quam ipse donauit, sed quam sibi arrogant, qui non habent ipsius. Vnde commemorato isto prophetico testimonio sequitur et dicit apostolus: Vbi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. Quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis uero uocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam; quoniam stultum Dei sapientius est hominibus, et infirmum Dei fortius est hominibus. Hoc quasi stultum et infirmum tamquam sua uirtute sapientes fortesque contemnunt. Sed haec est gratia, quae sanat infirmos, non superbe iactantes falsam beatitudinem suam, sed humiliter potius ueram miseriam confitentes.

[XXIX] Praedicas Patrem et eius Filium, quem uocas paternum intellectum seu mentem, et horum medium, quem putamus te dicere Spiritum sanctum, et more uestro appellas tres deos. Vbi, etsi uerbis in disciplinatis utimini, uidetis tamen qualitercumque et quasi per quaedam tenuis imaginationis umbracula, quo nitendum sit; sed incarnationem incommutabilis Filii Dei, qua saluamur, ut ad illa, quae credimus uel ex quantulacumque parte intellegimus, uenire possimus, non uultis agnoscere. Itaque uidetis utcumque, etsi de longinquo, etsi acie caligante, patriam in qua manendum est, sed uiam qua eundum est non tenetis. Confiteris tamen gratiam, quando quidem ad Deum per uirtutem intellegentiae peruenire paucis dicis esse concessum. Non enim dicis: Paucis placuit, uel: Pauci uoluerunt; sed cum dicis esse concessum, procul dubio Dei gratiam, non hominis sufficientiam confiteris. Vteris etiam hoc uerbo apertius, ubi Platonis sententiam sequens nec ipse dubitas in hac uita hominem nullo modo ad perfectionem sapientiae peruenire, secundum intellectum tamen uiuentibus omne quod deest prouidentia Dei et gratia post hanc uitam posse compleri. O si cognouisses Dei gratiam per Iesum Christum dominum nostrum ipsamque eius incarnationem, qua hominis animam corpusque suscepit, summum esse exemplum gratiae uidere potuisses. Sed quid faciam? Scio me frustra loqui mortuo, sed quantum ad te adtinet; quantum autem ad eos, qui te magnipendunt et te uel qualicumque amore sapientiae uel curiositate artium, quas non debuisti discere, diligunt, quos potius in tua compellatione alloquor, fortasse non frustra. Gratia Dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus Dei Filius in se incommutabiliter manens indueretur hominem et spiritum dilectionis suae daret hominibus homine medio, qua ad illum ab hominibus ueniretur, qui tam longe erat inmortalis a mortalibus incommutabilis a commutabilibus, iustus ab impiis beatus a miseris. Et quia naturaliter indidit nobis, ut beati inmortalesque esse cupiamus, manens beatus suscipiensque mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit contemnere quod timemus.

Sed huic ueritati ut possetis adquiescere, humilitate opus erat, quae ceruici uestrae difficillime persuaderi potest. Quid enim incredibile dicitur, praesertim uobis qui talia sapitis, quibus ad hoc credendum uos ipsos admonere debeatis; quid, inquam, uobis incredibile dicitur, cum dicitur Deus adsumpsisse humanam animam et corpus? Vos certe tantum tribuitis animae intellectuali, quae anima utique humana est, ut eam consubstantialem paternae illi menti, quem Dei Filium confitemini, fieri posse dicatis. Quid ergo incredibile est, si aliqua una intellectualis anima modo quodam ineffabili et singulari pro multorum salute suscepta est? Corpus uero animae cohaerere, ut homo totus et plenus sit, natura ipsa nostra teste cognoscimus. Quod nisi usitatissimum esset, hoc profecto esset incredibilius; facilius quippe in fidem recipiendum est, etsi humanum diuino, etsi mutabile incommutabili, tamen spiritum spiritui, aut ut uerbis utar, quae in usu habetis, incorporeum incorporeo, quam corpus incorporeo cohaerere. An forte uos offendit inusitatus corporis partus ex uirgine? Neque hoc debet offendere, immo potius ad pietatem suscipiendam debet adducere, quod mirabilis mirabiliter natus est. An uero quod ipsum corpus morte depositum et in melius resurrectione mutatum iam incorruptibile neque mortale in superna subuexit, hoc fortasse credere recusatis intuentes Porphyrium in his ipsis libris, ex quibus multa posui, quos de regressu animae scripsit, tam crebro praecipere omne corpus esse fugiendum, ut anima possit beata permanere cum Deo? Sed ipse potius ista sentiens corrigendus fuit, praesertim cum de anima mundi huius uisibilis et tam ingentis corporeae molis cum illo tam incredibilia sapiatis. Platone quippe auctore animal esse dicitis mundum et animal beatissimum, quod uultis esse etiam sempiternum. Quo modo ergo nec umquam soluetur a corpore, nec umquam carebit beatitudine, si, ut beata sit anima, corpus est omne fugiendum? Solem quoque istum et cetera sidera non solum in libris uestris corpora esse fatemini, quod uobiscum omnes homines et conspicere non cunctantur et dicere; uerum etiam altiore, ut putatis, peritia haec esse animalia beatissima perhibetis et cum his corporibus sempiterna. Quid ergo est, quod, cum uobis fides Christiana suadetur, tunc obliuiscimini, aut ignorare uos fingitis, quid disputare aut docere soleatis? Quid causae est, cur propter opiniones uestras, quas uos ipsi oppugnatis, Christiani esse nolitis, nisi quia Christus humiliter uenit et uos superbi estis? Qualia sanctorum corpora in resurrectione futura sint, potest aliquanto scrupulosius inter Christianarum scripturarum doctissimos disputari; futura tamen sempiterna minime dubitamus, et talia futura, quale sua resurrectione Christus demonstrauit exemplum. Sed qualiacumque sint, cum incorruptibilia prorsus et inmortalia nihiloque animae contemplationem, qua in Deo figitur, inpedientia praedicentur uosque etiam dicatis esse in caelestibus inmortalia corpora inmortaliter beatorum: quid est quod, ut beati simus, omne corpus fugiendum esse opinamini, ut fidem Christianam quasi rationabiliter fugere uideamini, nisi quia illud est, quod iterum dico: Christus est humilis, uos superbi? An forte corrigi pudet? Et hoc uitium non nisi superborum est. Pudet uidelicet doctos homines ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi, qui piscatorem suo spiritu docuit sapere ac dicere: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. Quod initium sancti euangelii, cui nomen est secundum Iohannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi ecclesiae praesedit episcopus, solebamus audire, aureis litteris conscribendum et per omnes ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. Sed ideo uiluit superbis Deus ille magister, quia Verbum caro factum est et habitauit in nobis; ut parum sit miseris quod aegrotant, nisi se etiam in ipsa aegritudine extollant et de medicina, qua sanari poterant, erubescant. Non enim hoc faciunt ut erigantur, sed ut cadendo grauius affligantur.

[XXX] Si post Platonem aliquid emendare existimatur indignum, cur ipse Porphyrius nonnulla et non parua emendauit? Nam Platonem animas hominum post mortem reuolui usque ad corpora bestiarum scripsisse certissimum est. Hanc sententiam Porphyrii doctor tenuit et Plotinus; Porphyrio tamen iure displicuit. In hominum sane non sua quae dimiserant, sed alia noua corpora redire humanas animas arbitratus est. Puduit scilicet illud credere, ne mater fortasse filium in mulam reuoluta uectaret; et non puduit hoc credere, ubi reuoluta mater in puellam filio forsitan nuberet. Quanto creditur honestius, quod sancti et ueraces angeli docuerunt, quod prophetae Dei spiritu acti locuti sunt, quod ipse quem uenturum Saluatorem praemissi nuntii praedixerunt, quod missi apostoli qui orbem terrarum euangelio repleuerunt, -- quanto, inquam, honestius creditur reuerti animas semel ad corpora propria quam reuerti totiens ad diuersa! Verum tamen, ut dixi, ex magna parte correctus est in hac opinione Porphyrius, ut saltem in solos homines humanas animas praecipitari posse sentiret, beluinos autem carceres euertere minime dubitaret. Dicit etiam ad hoc Deum animam mundo dedisse, ut materiae cognoscens mala ad Patrem recurreret nec aliquando iam talium polluta contagione teneretur. Vbi etsi aliquid inconuenienter sapit (magis enim data est corpori, ut bona faceret; non enim mala disceret, si non faceret), in eo tamen aliorum Platonicorum opinionem et non in re parua emendauit, quod mundatam ab omnibus malis animam et cum Patre constitutam numquam iam mala mundi huius passuram esse confessus est. Qua sententia profecto abstulit, quod esse Platonicum maxime perhibetur, ut mortuos ex uiuis, ita uiuos ex mortuis semper fieri; falsumque esse ostendit, quod Platonice uidetur dixisse Vergilius, in campos Elysios purgatas animas missas (quo nomine tamquam per fabulam uidentur significari gaudia beatorum) ad fluuium Letheum euocari, hoc est ad obliuionem praeteritorum:

Scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant

Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti. Merito displicuit hoc Porphyrio quoniam re uera credere stultum est ex illa uita, quae beatissima esse non poterit nisi de sua fuerit aeternitate certissima, desiderare animas corruptibilium corporum labem et inde ad ista remeare, tamquam hoc agat summa purgatio, ut inquinatio requiratur. Si enim quod perfecte mundantur hoc efficit, ut omnium obliuiscantur malorum, malorum autem obliuio facit corporum desiderium, ubi rursus implicentur malis: profecto erit infelicitatis causa summa felicitas et stultitiae causa perfectio sapientiae et inmunditiae causa summa mundatio. Nec ueritate ibi beata erit anima, quamdiucumque erit, ubi oportet fallatur, ut beata sit. Non enim beata erit nisi secura; ut autem secura sit, falso putabit semper se beatam fore, quoniam aliquando erit et misera. Cui ergo gaudendi causa falsitas erit, quo modo de ueritate gaudebit? Vidit hoc Porphyrius purgatamque animam ob hoc reuerti dixit ad Patrem, ne aliquando iam malorum polluta contagione teneatur. Falso igitur a quibusdam est Platonicis creditus quasi necessarius orbis ille ab eisdem abeundi et ad eadem reuertendi. Quod etiamsi uerum esset, quid hoc scire prodesset, nisi forte inde se nobis auderent praeferre Platonici, quia id nos in hac uita iam nesciremus, quod ipsi in alia meliore uita purgatissimi et sapientissimi fuerant nescituri et falsum credendo beati futuri? Quod si absurdissimum et stultissimum est dicere, Porphyrii profecto est praeferenda sententia his, qui animarum circulos alternante semper beatitate et miseria suspicati sunt. Quod si ita est, ecce Platonicus in melius a Platone dissentit; ecce uidit, quod ille non uidit, nec post talem ac tantum magistrum refugit correctionem, sed homini praeposuit ueritatem.

[XXXI] Cur ergo non potius diuinitati credimus de his rebus, quas humano ingenio peruestigare non possumus, quae animam quoque ipsam non Deo coaeternam, sed creatam dicit esse, quae non erat? Vt enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique causam idoneam sibi uidebantur adferre, quia, nisi quod semper ante fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam et de mundo et de his, quos in mundo deos a Deo factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et habere initium, finem tamen non habituros, sed per conditoris potentissimam uoluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat. Verum id quo modo intellegant inuenerunt, non esse hoc uidelicet temporis, sed substitutionis initium. "Sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in puluere, semper ei subesset uestigium, quod tamen uestigium a calcante factum nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamuis alterum ab altero factum esset: sic, inquiunt, et mundus atque in illo dii creati et semper fuerunt semper existente qui fecit, et tamen facti sunt." Numquid ergo, si anima semper fuit, etiam miseria eius semper fuisse dicenda est? Porro si aliquid in illa, quod ex aeterno non fuit, esse coepit ex tempore, cur non fieri potuerit, ut ipsa esset ex tempore quae antea non fuisset? Deinde beatitudo quoque eius post experimentum malorum firmior et sine fine mansura, sicut iste confitetur, procul dubio coepit ex tempore, et tamen semper erit, cum ante non fuerit. Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse sine fine temporis, nisi quod initium non habet temporis. Inuenta est enim animae beatitudo, quae cum initium temporis habuerit, finem temporis non habebit. Quapropter diuinae auctoritati humana cedat infirmitas, eisque beatis et inmortalibus de uera religione credamus, qui sibi honorem non expetunt, quem Deo suo, qui etiam noster est, deberi sciunt, nec iubent, ut sacrificium faciamus, nisi ei tantum, cuius et nos cum illis, ut saepe dixi et saepe dicendum est, sacrificium esse debemus, per eum sacerdotem offerendi, qui in homine, quem suscepit, secundum quem et sacerdos esse uoluit, etiam usque ad mortem sacrificium pro nobis dignatus est fieri.

[XXXII] Haec est religio, quae uniuersalem continet uiam animae liberandae, quoniam nulla nisi hac liberari potest. Haec est enim quodam modo regalis uia, quae una ducit ad regnum, non temporali fastigio nutabundum, sed aeternitatis firmitate securum. Cum autem dicit Porphyrius in primo iuxta finem de regressu animae libro nondum receptum in unam quandam sectam, quod uniuersalem contineat uiam animae liberandae, uel a philosophia uerissima aliqua uel ab Indorum moribus ac disciplina, aut inductione Chaldaeorum aut alia qualibet uia, nondumque in suam notitiam eandem uiam historiali cognitione perlatam: procul dubio confitetur esse aliquam, sed nondum in suam uenisse notitiam. Ita ei non sufficiebat quidquid de anima liberanda studiosissime didicerat sibique uel potius aliis nosse ac tenere uidebatur. Sentiebat enim adhuc sibi deesse aliquam praestantissimam auctoritatem, quam de re tanta sequi oporteret. Cum autem dicit uel a philosophia uerissima aliqua nondum in suam notitiam peruenisse sectam, quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae: satis, quantum arbitror, ostendit uel eam philosophiam, in qua ipse philosophatus est, non esse uerissimam, uel ea non contineri talem uiam. Et quo modo iam potest esse uerissima, qua non continetur haec uia? Nam quae alia uia est uniuersalis animae liberandae, nisi qua uniuersae animae liberantur ac per hoc sine illa nulla anima liberatur? Cum autem addit et dicit: "Vel ab Indorum moribus ac disciplina, uel ab inductione Chaldaeorum uel alia qualibet uia", manifestissima uoce testatur neque illis quae ab Indis neque illis quae a Chaldaeis didicerat hanc uniuersalem uiam liberandae animae contineri; et utique se a Chaldaeis oracula diuina sumpsisse, quorum adsiduam commemorationem facit, tacere non potuit. Quam uult ergo intellegi animae liberandae uniuersalem uiam nondum receptam uel ex aliqua uerissima philosophia uel ex earum gentium doctrinis, quae magnae uelut in diuinis rebus habebantur, quia pius apud eas curiositas ualuit quorumque angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam notitiam historiali cognitione perlatam? Quaenam ista est uniuersalis uia, nisi quae non suae cuique genti propria, sed uniuersis gentibus quae communis esset diuinitus inpertita est? Quam certe iste homo non mediocri ingenio praeditus esse non dubitat. Prouidentiam quippe diuinam sine ista uniuersali uia liberandae animae genus humanum relinquere potuisse non credit. Neque enim ait non esse, sed hoc tantum bonum tantumque adiutorium nondum receptum, nondum in suam notitiam esse perlatum; nec mirum. Tunc enim Porphyrius erat in rebus humanis, quando ista liberandae animae uniuersalis uia, quae non est alia quam religio Christiana, oppugnari permittebatur ab idolorum daemonumque cultoribus regibusque terrenis, propter asserendum et consecrandum martyrum numerum, hoc est testium ueritatis, per quos ostenderetur omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione ueritatis esse toleranda. Videbat ergo ista Porphyrius et per huius modi persecutiones cito istam uiam perituram et propterea non esse ipsam liberandae animae uniuersalem putabat, non intellegens hoc, quod eum mouebat et quod in eius electione perpeti metuebat, ad eius confirmationem robustioremque commendationem potius pertinere.

Haec est igitur animae liberandae uniuersalis uia, id est uniuersis gentibus diuina miseratione concessa, cuius profecto notitia ad quoscumque iam uenit et ad quoscumque uentura est, nec debuit nec debebit ei dici: Quare modo? et: Quare sero? quoniam mittentis consilium non est humano ingenio penetrabile. Quod sensit etiam iste, cum dixit, nondum receptum hoc donum Dei et nondum in suam notitiam fuisse perlatum. Neque enim propterea uerum non esse iudicauit, quia nondum in fidem suam receptum fuerat uel in notitiam nondum peruenerat. Haec est, inquam, liberandorum credentium uniuersalis uia, de qua fidelis Abraham diuinum accepit oraculum: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Qui fuit quidem gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet et ex illo propagaretur semen dispositum per angelos in manu Mediatoris, in quo esset ista liberandae animae uniuersalis uia, hoc est omnibus gentibus data, iussus est discedere de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui. Tunc ipse primitus a Chaldaeorum superstitionibus liberatus unum uerum Deum sequendo coluit, cui haec promittenti fideliter credidit. Haec est uniuersalis uia, de qua in sancta prophetia dictum est: Deus misereatur nostri et benedicat nos f inluminet uultum suum super nos, ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Vnde tanto post ex Abrahae semine carne suscepta de se ipso ait ipse Saluator: Ego sum uia, ueritas et uita. Haec est uniuersalis uia, de qua tanto ante prophetatum est: Erit in nouissimis diebus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium et extolletur super colles, et uenient ad eum uniuersae gentes et ingredientur nationes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob; et adnuntiabit nobis uiam suam, et ingrediemur in ea. Ex Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab Hierusalem. Via ergo ista non est unius gentis, sed uniuersarum gentium; et lex uerbumque Domini non in Sion et Hierusalem remansit, sed inde processit, ut se per uniuersa diffunderet. Vnde ipse Mediator post resurrectionem suam discipulis trepidantibus ait: Oportebat impleri quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quia oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Haec est igitur uniuersalis animae liberandae uia, quam sancti angeli sanctique prophetae prius in paucis hominibus ubi potuerunt Dei gratiam reperientibus et maxime in Hebraea gente, cuius erat ipsa quodam modo sacrata res publica in prophetationem et praenuntiationem ciuitatis Dei ex omnibus gentibus congregandae, et tabernaculo et templo et sacerdotio et sacrificiis significauerunt et eloquiis quibusdam manifestis, plerisque mysticis praedixerunt; praesens autem in carne ipse Mediator et beati eius apostoli iam testamenti noui gratiam reuelantes apertius indicarunt, quae aliquanto occultius superioribus sunt significata temporibus, pro aetatum generis humani distributione, sicut eam Deo sapienti placuit ordinare, mirabilium operum diuinorum, quorum superius pauca iam posui, contestantibus signis. Non enim apparuerunt tantummodo uisiones angelicae et caelestium ministrorum sola uerba sonuerunt, uerum etiam hominibus Dei uerbo simplicis pieitatis agentibus spiritus inmundi de hominum corporibus ac sensibus pulsi sunt, uitia corporis languoresque sanati, fera animalia terrarum et aquarum, uolatilia caeli, ligna, elementa, sidera diuina iussa fecerunt, inferna cesserunt, mortui reuixerunt; exceptis ipsius Saluatoris propriis singularibusque miraculis, maxime natiuitatis et resurrectionis, quorum in uno maternae uirginitatis tantummodo sacramentum, in altero autem etiam eorum, qui in fine resurrecturi sunt, demonstrauit exemplum. Haec uia totum hominem mundat et inmortalitati mortalem ex omnibus quibus constat partibus praeparat. Vt enim non alia purgatio ei parti quaereretur, quam uocat intellectualem Porphyrius, alia ei, quam uocat spiritalem, aliaque ipsi corpori: propterea totum suscepit ueracissimus potentissimusque mundator atque saluator. Praeter hanc uiam, quae, partim cum haec futura praenuntiantur, partim cum facta nuntiantur, numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur.

Quod autem Porphyrius uniuersalem uiam animae liberandae nondum in suam notitiam historiali cognitione dicit esse perlatam: quid hac historia uel inlustrius inueniri potest, quae uniuersum orbem tanto apice auctoritatis obtinuit, uel fidelius, in qua ita narrantur praeterita, ut futura etiam praedicantur, quorum multa uidemus impleta, ex quibus ea quae restant sine dubio speremus implenda? Non enim potest Porphyrius uel quicumque Platonici etiam in hac uia quasi terrenarum rerum et ad uitam istam mortalem pertinentium diuinationem praedictionemque contemnere, quod merito in aliis uaticinantibus et quorumlibet modorum uel artium diuinationibus faciunt. Negant enim haec uel magnorum hominum uel magni esse pendenda, et recte. Nam uel inferiorum fiunt praesensione causarum, sicut arte medicinae quibusdam antecedentibus signis plurima euentura ualetudini praeuidentur; uel inmundi daemones sua disposita facta praenuntiant, quorum ius et in mentibus atque cupiditatibus iniquorum ad quaeque congruentia facta ducendis quodam modo sibi uindicant, et in materia infima fragilitatis humanae. Non talia sancti homines in ista uniuersali animarum liberandarum uia gradientes tamquam magna prophetare curarunt, quamuis et ista eos non fugerint et ab eis saepe praedicta sint ad eorum fidem faciendam, quae mortalium sensibus non poterant intimari nec ad experimentum celeri facilitate perduci. Sed alia erant uere magna atque diuina, quae quantum dabatur cognita Dei uoluntate futura nuntiabant. Christus quippe in carne uenturus et quae in illo tam clara perfecta sunt atque in eius nomine impleta, paenitentia hominum et ad Deum conuersio uoluntatum, remissio peccatorum, gratia iustitiae, fides piorum et per uniuersum orbem in ueram diuinitatem multitudo credentium, culturae simulacrorum daemonumque subuersio et a temptationibus exercitatio, proficientium purgatio et liberatio ab omni malo, iudicii dies, resurrectio mortuorum, societatis impiorum aeterna damnatio regnumque aeternum gloriosissimae ciuitatis Dei conspectu eius inmortaliter perfruentis in huius uiae scripturis praedicta atque promissa sunt; quorum tam multa impleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera confidamus. Huius uiae rectitudinem usque ad Deum uidendum eique in aeternum cohaerendum in sanctarum scripturarum qua praedicatur atque adseritur ueritate quicumque non credunt et ob hoc nec intellegunt, oppugnare possunt, sed expugnare non possunt.

Quapropter in decem istis libris, etsi minus quam nonnullorum de nobis expectabat intentio, tamen quorundam studio, quantum uerus Deus et Dominus adiuuare dignatus est, satisfecimus refutando contradictiones impiorum, qui conditori sanctae ciuitatis, de qua disputare instituimus, deos suos praeferunt. Quorum decem librorum quinque superiores aduersus eos conscripti sunt, qui propter bona uitae huius deos colendos putant; quinque autem posteriores aduersus eos, qui cultum deorum propter uitam, quae post mortem futura est, seruandum existimant. Deinceps itaque, ut in primo libro polliciti sumus, de duarum ciuitatum, quas in hoc saeculo perplexas diximus inuicemque permixtas, exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor expediam.



Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page