1.1. Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis vestris opinionum constitueritis infamias, equitur ut de templis, de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnea est et vicina copulatione coniuncta. 2. In hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque aedes sacras venerationis ad officia construamus, non deorum alicuius simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique vinum liquens paterarum effusionibus inferamus. 3. Quae quidem nos cessamus non ideo vel exaedificare vel facere, tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus - si modo dii certi sunt et nominis huius eminentia praediti - honorum haec genera aut risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum.
2.1. Ut enim noscatis, quid de isto nomine sentiamus iudicii que simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarum que virtutum, sapientes iustos aves, si modo nulla est culpa quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis <se> addicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus | f. 121 b | liberos non ira effervere, non ullis cupiditatibus exlo citari, calamitatem inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere voluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non votorum debitis habere obnoxios et obligatos nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non adversa his velle, non illorum commoditatibus suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere cunctos lance et individuas cunctis benivolentias exhibere. 2. Caduci enim generis et infirmitatis humanae est contrariis agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus mancipati. 3. Quod cum ita se habeat, qui possumus iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existere nec potestatibus posse caelitibus applicari?
3.1. "Sed templa illis extruimus nulla nec eorum efflgies adoramus, non mactamus hostias, non tura ac vina libamus". - Et quid amplius possumus vel honoris eis attribuere vel dignitatis, quam quod eos in ea ponimus parte qua rerum caput ac dominum summum que ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt et vitali in substantia contineri? | f. 122 | 2. Numquid enim delubris ut templorum eum constructionibus honoramus? Numquid ei hostias caedimus? Numquid alias res damus, quas libere, profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem moris? 3. Etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri et quae tibi sint usui datoribus diis dare, et honorem istum, non contumeliam ducere. Templa igitur, quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem aut dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis? 4. Hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestivis, pluvialibus nimbis perfluuntur, ventorum eos aut turbines vexant, incursionem pati periclitantur hostilem ferarum aut rabidos adpetitus, ut merito illos conveni;at tectorum munitionibus claudere, saxorum aut obiectióne tutari? 5. Templa enim haec quid sunt? Si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam parvi atque ut verius eloquar genus angustissimum cavernarum paupertini cordis excogitatione suspensum. 6. Quorum si quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, <aut> ut tradit in Admirandis Varro, Iovis progenies Aeacus. Sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus aut renideant aureis, splendeant hic gemmae | f. 122b | et sidereos evomant variata interstinctione fulgores: terra sunt haec omnia et ex faece ultima vilioris materiae concreta. 7. Neque enim si vos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum obiectibus coerceantur inclusi. 8. "Templum, inquit, hoc Martis est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis Apollinis Ditis". - Quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, illa Summanus? Ita non prima et maxima contumelia est habitationibus deos habere districtos, tuguriola his dare, conclavia et cellulas fabricari et eis existimari necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis et lacertis, quae fugacibus, pavidis atque exiguis muribus?
4.1. "Sed non, inquit, idcirco adtribuimus diis templa tamquam umidos ab his imbres ventos pluvias arceamus aut soles, sed ut eos possimus coram et com minus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus quodammodo venerationum conloquia miscere". 2. - Sub axe enim nudo et sub aetherio tegmine invocati si fuerint, nihil audiunt, et nisi de proximo admoveantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. 3. Atquin nos arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius vi pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque conceperit | f. 123 | sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita <ae>que convenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamvis ad eam voces regionibus ex distantibus confluant. 4. Hoc est enim proprium deorum, conplere omnia vi sua, non partiliter uspiam sed ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad Aethiopas pergere et post dies bis senos privatum ad domicilium redire.
5.1. Quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis. 2. Constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylem, eiusdem apud Seras esse, apud furvos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes silvae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus divinis factis, quod sua quosque necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam vocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio? 3. Aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus auditum. | f. 123b | 4. Atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas voces non quiverit advolare, aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint ceteri.
6.1. Quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres atque ossa etfunctorum esse corporum sepulturas [esse]? 2. Nonne patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos vos colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis? 3. In historiarum Antiochus nono Athenis in Minervio memorat Caecropem esse mandatum terrae; in templo rursus eiusdem, quod in arce Larisae, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, Ericthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in Eleusinio consaepto, quod civitati subiectum est. 4. Quid Celei virgines? non in Caereris Eleusiniae humationis <usae> perhibentur officio? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas advectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? 5. In Didymaeo Milesio aleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse Myndius profitetur ac memorat Zeno. 6. Sub Apollinis arula, quae Telmessi apud oppidum visitur, Telmessum esse conditum vatem non scriptis constantibus indicatur? 7. Ptolomaeus Agesarchi de Philopatore quem edidit primo. Cinyram regem Paphi cum familia omni | f. 124 | sua, immo cum omni prosapia in Veneris templo situm esse litterarum auctoritate declarat. 8. Infinitum est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe describere, nec exactam desiderat curam - quamvis poenam constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis iaceret absconditus - polyandria illa Varronis quibus templis contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles.
7.1. Sed quid ego haec parva? Regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli esse sepulchrum Vulcentani? 2. Quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis evolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris - hoc enim quidam ferunt - aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? 3. Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus vobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationiscuius, <cuius> per manus servuli vita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit civibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. 4. Condiscetis etiam, quamvis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum vel in parte qua arcis curiosa fuerit obscuritate conclusum, ut immobilis videlicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. 5. Quod cum opprimi par esset et vetustatis obliteratione celari, conpositio nominis iecit in medium et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere, nec erubuit civitas maxima et numinum | f. 124b | cunctorum cultrix, cum vocabulum templo daret, ex Oli capite Capitolium quam ex nomine Iovio nuncupare.
8.1. Satis igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter iis esse constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricat? 2. Sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa observatione curatis. 3. Qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus utrumne istud serio et cum proposito faciatis gravi an ridendo res ipsas puerili alucinatione ludatis. 4. Si enim certum est apud vos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a vobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus postulare? 5. Sin autem non creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas ventosa imitatione formare? 6. An numquid dicitis forte, praesentiam vobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos videre non datum est eos in solid<o col>i et munia officiosa praestari? 7. Hoc qui dicit et adserit deos esse non credit, nec habere convincitur suis religionibus fidem cui opus est videre quod teneat, ne inane forte sit quod obscurum non videtur.
9.1. "Deos, inquitis, per simulacra veneramur". - Quid ergo? Si haec non sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a vobis | f. 125 | ullum sibi existimabunt honorem? Per tramites ergo quosdam et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, vestras sumunt atque accipiunt cultiones, et antequam hi sentiant quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius et velut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis. 2. Et quid fieri potis est iniuriosius contumeliosius durius, quam deum alterum scire et rei alteri supplicare? opem sperare de numine et nullius sensus ad effigiem deprecari? Nonne illud est, quaeso, quod in vulgaribus proverbiis dicitur: "Fabrum caedere cum ferias fullonem", et "Cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare"?
10.1. Et unde novissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus vicaria substitutione formatis similitudinem referant habeant que divinam? 2. Potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a vobis effingitur levis, potest ut senectute provectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic ravus sit qui in veritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse vos facitis figuratisque nasicam. 3. Neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. Nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione videamus, os illi vos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis. 4. Luna semper in motu est et ter denas facies | f. 123b | in restitutione accipit menstrua: vobis ducibus et figuratoribus femina est, vultu que est uno quae per habitus mille eottidiana instabilitate mutatur. 5. Intellegimus omnes ventos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per vos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. Inter deos videmus vestros leonis torvissimam faciem mero oblitam minio et nomine Frugiferio nuncupari. 6. Si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in caelo habitare dicendus est deus talis, ad cuius formam et speciem simulacri huius similitudo directa est, et videlicet ut hic iste, ita illic ille sine reliquo corpore persona est et facies sola, fremebundus hiatibus torvidis, dirus sanguineo de colore, malum dentibus suis comprimens atque ut olim fessi canes unquam ore de patulo perpetuitate proiciens. 7. Quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est formam tibi quam volueris fingere ac dicere esse simulacrum dei quem probare non possis ulla esse in parte naturae?
11.1. Ridetis temporibus priscis Persas fluvios coluisse, memorialia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios, lignum Icarios pro Diana indolatum, Pessinuntios silicem pro Deum Matre, pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae, atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Iunone: et abstinetis a risu, cum pro diis | f. 126 | immortalibus sigilliolis hominum et formis supplicatis humanis? 2. Quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quicquam vim creditis habere divinam. Quid dicitis, o istis ergone dii caelites habent aures et tempora, cervices occipitium spinam lumbos latera poplites nates suffragines talos membraque alia cetera, quibus constructi nos sumus et quae prima in parte paulo plenius dicta sunt et scripto uberiore prolata? 3. Utinam liceret introspicere sensus vestros recessusque ipsos mentis, quibus varias volvitis atque initis obscurissimas cogitationes: repperiremus et vos ipsos eadem sentire quae nos neque alias gerere super numinum figuratione sententias. 4. Sed studiis facere quid pervicacibus possumus, quid intentantibus gladios novasque excogitantibus poenas? Minitantes adseritis malam scientissimi causam et quod semel sine ratione fecistis, ne videamini aliquando nescisse, defenditis meliusque putatis non vinci quam confessae cedere atque adnuere veritati.
12.1. Ex huiusmodi causis illud etiam vobis coniventibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciviae artificum luderent darentque his formas qua,e cuilibet tristi possent esse derisui. 2. Itaque Hammon cum cornibus iam formatur et fingitur arietinis, Saturnus cum obunca falce custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor, cum petaso gnatus Maiae, tamquam vias adgredi praeparet et solem pulveremque declinet, Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate, Venus nuda et aperta, | f. 126b | tamquam si illam dicas publicare, divendere meritorii corporis formam, cum pilleo Vulcanus et malleo, manu liber sed dextera et fabrili expeditione succinctus, cum plectro et fidibus Delius, citharistae gestus servans, cantaturi et nenias histrionis, cum fuscina rex maris, tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est repperire figmentum alicuius numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum o liberalitate donatos. 3. Ecce si aliquis vobis nescientibus et ignaris rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat et in Mercurii transferat sedem, Mercurium rursus arripiat atque in Solis faciat commigrare delubrum - uterque enim a vobis glaber atque ore compingitur levi - det que huic radios, Solis capiti petasioculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit an ille Mercurius, cum habitus vobis deos, non oris soleat proprietas indicare? 4. consimili rursus translatione si nudo Iovi cornua detrahat et Martis temporibus adfigat, Martem armis spoliet et his rursus circumcludat Hammonem: interstinctio fieri quae poterit singulorum, cum qui Iuppiter fuerat idem possit existimari Mars esse et qui Mavors fuerat subintroire speciem Iovis possit Hammonis? 5. Usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum, deus pro deo credi, alter videri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari.
13.1. Sed quid ego dis datas falces et fuscinas rideo, quid cornua, | f. 127 | malleos et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum ferre hominum formas et infamium liniamenta meretricum? 2. Quis est enim qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadi ad corporis similitudinem fabricatos? quis Praxitelen nescit, Posidippi si relegat, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Gnidiae sollertiarum coegisse certamine? 3. Sed sola est haec Venus, cui de scorti wltu translaticium decus auctum est? Phryna illa Thespiaca, sicut illi referunt qui negotia Thespiaca scriptitarunt, cum in acumine ipso esset pulchritudinis, venustatis et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum quae in opinione sunt Venerum sive per urbes Graias sive iste quo fluxit amor talium cupiditasque signorum. 4. Itaque artifices omnes ipsis isdem qui temporibus extiterunt quibus que primas dabat exprimendarum similitudinum veritas omni cura studioque certabant filum capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere, ardebant artificumscita. alterque alterum vincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret sed ut Phryna pro Venere staret. 5. Atque ita perducta est res eo ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur. Inter significes ille memoratus Phidias est primus: cum Olympii formam Iovis molimine operis <is> extulisset inmensi, super dei digito: "PANTARCES - inscripsit - PULCHER" - nomen autem fuerat amati ab se pueri atque obscena cupiditate | f. 127b | dilecti - neque ullo metu est aut religione commotus deum nomine prostibuli nuncupare, quinimmo exoleto Iovis numen simulacrumque sacrare. 6. Usque adeo ludus est et puerilis adfectio sigillaria ista formare, adorare prodis ea, sanctitatibus accumulare divinis, cum ipsos videamus artifices in effingendis his ludere et libidinum propriarum monumenta sancire. 7. Quid est enim, si quaeras, cur Phidias ludere ac lascivire dubitaret, cum ante paululum temporis Iovem ipsum quem fecerat sciret aurum fuisse, lapides atque ossa informia disparata confusa seque horum omnium congregatorem atque vinctorem, habitus eis per se datos [in] membrorum similitudine fabricata et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus ipse esset atque in rebus adoraretur humanis?
14.1. Libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere contionem atque in aures haec omnium communiter audienda depromere. 2. "Quidnam est istud, homines, quod ipsi vos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus voluntaria fallitis et circumscribitis caecitate? 3. Discutite aliquando caliginem regressique ad lumen mentis intuemini propius et videte istud quod agitur quale sit, si modo retinetis ius vestrum atque in finibus his datae rationis consiliique versamini. 4. Simulacra ista quae vos terrent quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis ossa lapides aera sunt, argentum aurum testa, ligum sumptum ex arbore aut commixtum glutinum gypso, ex ornatibus fortas| f. 128 |se meretriciis aut ex muliebri mundo, camellinis ex ossibus aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris et lucernis aut ex aliis obscenioribus vasculis congesta, conflata in has species ducta sunt atque in formas quas cernitis exierunt, fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosis rasa, discobinata de limis, serris furfuraculis asceis secta dolata effossa, terebrarum excavata vertigine, runcinarum levigata de planis". 5. Ita iste non error est, non ut proprie dicatur amentia, deum credere quem tute ipse formaris, subplicare tremibundum fabricatae abs te rei, et cum scias et certus sis tui esse operis et digitorum partum, pronum in faciem ruere, opem rogare suppliciter adversisque in rebus atque in temporibus asperis propitii numinis favore succurrere?".
15.1. Ecce si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla coniectum, argenti massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias cetera? quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si aliquis ponat in medio conlisorum deorum vultus, confracta atque inminuta simulacra iubeatque vos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et munia inpertire divina: audire a vobis exposcimus facturine istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi? 2. Fortasse dicetis: "Qua causa?". - Quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam deorum in numerum u referat ipsaque | f. 128b | per se dicat vim habere atque optinere divinam. 3. Quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta permanserint, careant vi numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si accipiant hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo dii fiant et in ordinem caelitum referantur et censum? 4. Novitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa cogamini aliquid eis credere divinitatis maiestatisque conlatum? 5. In aurum aes mutat aut testulae vilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? Quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint viva et spiritali agitatione moveantur? 6. Si quas foris habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus constituta, stupiditas quae tanta est - detrecto enim dicere caecitatem - rerum existimare naturas formarum qualitate mutari et accipere numen ex habitu quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum et sensus mobilitate privatum.
16.1. Itaque immemores et obliti simulacrorum substantiae atque originis, quae sit, rationale homines anima, et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas poscitis valetudines, magistratus imperia, potestates victorias adquisitiones lucra, messes optimas feracissimasque vindemias, et cum pateat, luceat, rebus fieri verba cum brutis, exaudiri vos remini ipsique vos ultro credulitatis vacuae circumscriptione traducitis? 2. O utinam liceret in simulacri alicuius medias introire | f. 129 | pendiigines, immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioves diducere in membra resolutos omnesque illas partes quibus summa concluditur corporum discretas ac singulas contueri: iamdudum istos videretis deos, quos exterior levitas lenocinio fulgoris augustat, lamminarum flebilium esse crates, particularum coagmenta deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis metu subscudibus et catenis, uncis atque ansulis retentari interque omnes sinus commissurarumque iuncturas plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare. 3. Videretis, inquam, iamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine bracchiis semiplenas, ventres cum lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta vestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos (eos) ex una, at ex altera saxeos, inaequabili corporum constructione contractos. 4. Quae si utique perspici obscuritatis arte non quirent, vel ipsa vos saltem quae in medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere vos nihil et circa res cassas officiorum impendere vanitates. 5. Ita enim non videtis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ species et robigine convulnerentur exesa? 6. Ita, inquam, non videtis sub istorum simulacrorum cuivis steliones sorices mures blattasque lucifugas nidamenta ponere | f. 129b | atque habitare, spurcitias huc omnes atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis [pannis], ossa in spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in mollitiem sollicite, miserorum fomenta pullorum? 7. Non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses, quibus volatus innectere stridularum possint inpudentiumque muscarum? Non hirundines denique intra ipsos aedium circumvolantes tholos iacularier stercoris plenas et modo ipsos vultus, modo numinum ora depingere, barbam oculos nasos aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati proluvies podicis? 8. Erubescite ergo vel sero atque ab animantibus mutis vias, rationes accipite doceantque vos eadem nihil numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere neque metuunt neque vitant leges suas sequentia et instincta veritate naturae.
17.1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentiqule materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa decernimus numina, sed eos in his colimus eosque veneramur quos dedicatio infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris". 2. - Non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quivis tardus nec non et prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis inpulsos simulacrorum coalescere vinctioni. 3. In gypso ergo mansitant atque | f. 130 | in testulis dii vestri, quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus atque animae dii sunt? 4. Atque ut fieri augustiores vilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis obscurae coercitione latitare? 5. Ergo illud a vobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire: "Invitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus inrogatis?". 6. "Inviti hoc faciunt?". - Et qui fieri potis est ut in aliquam necessitatem inminuta maiestate cogantur? "Voluntariae obsecutionis adsensu?". - Et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant? vinctione sint ut propemodum colligati nobilitantes testulas et cetera quibus signa confiunt?
18.1. Quid ergo? in materiis talibus semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si res postulaverit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque et ab suis sedibus simulacrisque discedere? 2. Si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse aut quid infelicius poterit, quam si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae vinctiones? 3. Sed concedamus ut <ea> caelo et sidereis sedibus anteponant: divinitatis suae perdiderint potestatem; sin autem cum voluerint evolant et absolutum ius habent inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conveniat atque oporteat abstinere. 4. Saepenumero videmus ab artificibus haec signa modo parvula fieri et palmarem in minutiem contrahi, modo | f. 130b | in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem sublevari. Ratione hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis parvulis contrahere se deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at vero in vastis porrigere se longius atque in maximitate producere. 5. Ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad illorum formare atque aptare se vultus et ad reliquos habitus figurati corporis similitudinem commodare.
19.1. "In simulacris dii habitant". - Singuline in singulis toti an partiliter atque in membra divisi? Nam neque unus deus in conpluribus potis est uno tempore inesse simulacris neque rursus in partes sectione interveniente divisus. 2. Constituamus enim decem milia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani: numquid esse ut dixi decem omnibus in milibus potis est unus uno in tempore? Non, opinor. Qua causa? quia quae sunt privata singulariaque natura multa fieri nequeunt simplicitatis suae integritate servata, et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habent, opinatio ut vestra declarat. 3. Neque enim manus a capite separata aut pes divisus a corpore summam possunt praestare totius, aut dicendum est portiones idem posse quod totum, <totum> cum consistere nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum. 4. Si autem in cunctis idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas veritatis, si hoc fuerit sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere: aut | f. 131 | deorum est unusquisque dicendus ita ipsum semet ab ipso sese dividere, ut et ipse sit et alter, non aliquo discrimine separatus sed ipse idem et alius. 5. Quod quoniam recusat et respuit aspernaturque natura, aut innumeros dicendum est confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis volumus eum degere atque inesse simulacris, aut erit in nullo, quia esse divisus natura prohibetur in plurimis.
20.1. "Et tamen, o isti, si apertum vobis et liquidum oo est, in signorum visceribus deos vivere atque habitare caelites, cur eos sub validissimis clavibus ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis aliisque huiusmodi rebus custoditis, conservatis atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis aut nocturnus inrepat latro, aedituis mille protegitis atque excubitoribus mille?". 2. Cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus victum alimoniaque praebetis? Quinimmo si fiditis deos istic esse nec ab signis uspiam simulacrisque discedere, permittite illis curam sui, reserata sint semper atque aperta delubra, ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, vim numinis monstrent et sub ipso furti atque operis nomine sacrilegos poenis convenientibus figant. 3. Indigna enim res est et potentiam destruens auctoritatem ue, summorum custodiam numinum canum sollicitudinibus credere, et cum aliquam quaeras prohibendis formidinemfuribus, non ab ipsis petere sed in anserum ponere et collocare gingritibus.
21.1. Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iovem ex delubro aureum sustulisse et ex aere bratteolis | f. 131b | substituisse fucatum. Si in simulacris praestosunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus, quominus privatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi viliore in materia vindicaret? 2. Dionysius ille sed iunior, cum velamine aureo spoliaret Iovem et pro illo laneum subderet, iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc vaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua conprobaret et urbanum scurrulam cruciatibus revocaret ad seria? 3. Nam quid Aesculapii gravitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre levi et glabro simillimoque inpuberi ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius. 4. Quae cum omnia fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus loqueretur, si suberat numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam levigati et dehonestati vultus non iusta et merita persecutus est ultione demonstravitque hoc facto et se esse praesentem et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari?
22.1. "Nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam causam, propter quam se exserant et nocentibus poenam violatae religionis infligant". 2. - Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, / f. 132 / quae convelli et diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos <se> ultione in aliqua significare non curant. 3. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, sublevato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis vacuae imaginatione frustrabiles. 4. Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Cnido indicat superque rebus eius, adulescentem haud ignobilem memorat - sed vocabulum eius obscurat - correptum amoribus Veneris, propter quam Cnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lascivias cum eiusdem numinis signo genialibus usum toris et voluptatum consequentium finibus. 5. Ut similiter rursum interrogem: "Si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam patulantiem iuvenum propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent? 6. Aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis redducerent sensibus?".
23.1. Nisi forte, ut vos fertis, libidinis et voluptatum deae contumelias istas habuere gratissimas nec ultione facinus | f. l32b | existimavere condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. 2. Sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis iudicavere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis absumeret Iovemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet et cunctam familiam vindicaret? 3. ubi Iuno regina, cum inclutum eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem vis flammae Argiva in civitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? 4. ubi denique Apollo divinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quod hirundinibus hospitis, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet? 5. Infiniti operis res est toto in orbe describere quae sint fana convulsa terrae motibus et tempestatibus, quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites, et sacerdotes et ipsi suspicione aversa nudaverint, quae ad ultimum fures et obserata pandentes remediorum obscuritate canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas templorum quemadmodum dicitur curas. Nunc, vero quia cassa sunt et nullis | f. 133 | habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia cetera motu interiore privata.
24.1. "In parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum adsertores solent, non ignorasse antiquos nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his sensum, sed propter indomitum atque inperitum vulgus, quae pairs in populis atque in civitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse, ut velut quadam specie obiecta his numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia morum immutatione transirent: 2. nec propter aliam causam venerabiles formas auro eis argento que quaesitas, nisi ut adesse vis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum tantum perstringeret sensum, verum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret". 3. Quod ratione cum aliqua videretur forsitam dici, si post condita deorum templa atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, iustitia pax fides mortalium pectora possideret neque quisquam in terris nocens neque innocens diceretur, scelerosa opera nescientibus cunctis. 4. Nunc vero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per momenta, per puncta examina maleficiorum nova noxiorum improbitate pariantur, dicere qui convenit, ad incutiendas formidines vulgo deorum instituta simulacra, cum praeter innumeras criminum et facinorum | f. 133b | formas ipsa etiam videamus templa sacrilegis violationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus et nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus faciendos vetus finxit et consecravit antiquitas vadere in antra praedonum cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus?
25.1. Quid enim, si verum et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas conspectu in illorum posse frangi hominum vitia et mores et maleficia temperari? 2. Falx messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat iniectura mortalibus, vitam vellent ut pacificam degere ac malitiosas abicere voluntates, fronte Ianus ancipiti aut dentata illa qua insignitus est clavis, riciniatus Iuppiter atque barbatus, dextra fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem, Iunonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitiscens, deum Mater <cum> tympano, cum tibiis et cum psalteriis Musae, Mercurius pinnatus, anguifero nitens Aesculapius baculo, Caeres mammis cum grandibus aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus, Mulciber fabrili cum habitu aut Fortuna cum cornu pomis ficis aut frugibus autumnalibus pleno, semitectis femoribus Diana aut ad libidinem concitans Venus nuda, Anubis canina cum facie aut genitalibus propriis inferior Priapus.
26.1. O species formidinum dirae metuendique terrores, propter quos genus hominum torpedine in perpetua adfigeretur, nihil moliretur attonitum ab omnique se actu sceleroso | f. 134 | flagitiosoque frenaret: falciculae claves caliandria fomites talaria baculi tympaniola tibiae psalteria, mammae promptae atque ingentes, cantharuli forcipes cornua que pomifera, nuda corpora feminarum et veretrorum magnitudines publicatae! 2. Nonne satius fuerat saltitare, cantare quam sub titulo gravitatis et severitatis obtentu tam frigida tamque inepta narrare simulacra ab antiquis ad peccata cohibenda et ad nocentium formata impiorumque formidines? 3. Usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant vacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam parvuli pusiones personarum monstruosissima torvitate, sannis etiam constringerentur et maniis? 4. Et unde est in contrarium res versa, ut cum tam multa, in civitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis iri obviam nequeat multitudini noxiorum neque ullis remedis audacia possit abscidi, tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus iudiciisque contenditur imminuere facta crudelia et poenarum coercitione sedare? 5. Quodsi metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret nec tam diversae cruces facinerosorum constituerentur audaciae. 6. Nunc vero quia constitit conprobatumque est re ipsa inanem esse opinionem timoris qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones, a quibus esset formido certissima et iam fixa constitutaque damnatio, quibus debent et ipsa simulacra quod incolumia | f. 134b | adhuc perstant et honoris alicuius concessione munita sunt.
27.1. Quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra monstratum est, de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de thure deque aliis omnibus quae in parte ista confiunt poscit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere. 2. In hac enim consuestis parte invidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos, et quod minime <muni>a tribuamus diis, poenas etiam capitis beluarum crudelitatibus inrogare. 3. Quod quidem nos fatemur non contemptu facere atque aspernatione divina, sed quod existimemus huius potentias nominis nihil tale deposcere neque rerum huiusmodi cupiditatibus attineri.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |