ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER V



1.1. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et immortalibus diis probra. - Quid? illa, quae historiae continent graves seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lascivia? 2. Quae si vobis viderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conservaretis in ritibus. 3. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, verborum ambiguitatibus lusus. 4. In secundo Antiatis libro [Ann. Fr. 6 Peter] - ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina - talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet esset que illi cupido noscendi, Egeriae monitu custos duodecim iuvenes apud aquam celasse cum vinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum venissent haustum - nam illis aquandi | f. 98 | sollemne iter hac fuit - inviderent constringerent conligerent. 5. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. 6. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis expetos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves; tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis vincla, expergitos que illos statim perdocuisse regem quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Iovem ab eoque quaesisse ritum procurationis <et> morem. 7. Iovem diu cunctatum: "Expiabis - dixe - capite fulgurita"; regem respondisse: "Caepicio"; Iovem rursus: "Humano"; rettulisse regem: "Sed capillo"; deum contra: "Animali"; "<Maena>" subiecisse Pompilium. 8. Tunc ambiguis Iovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: "Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non maena capillo caepicio: quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti habeto morem et his rebus quas pectus es procurationem semper suscipies fulguritorum".

2.1. Quid primum, quid ultimum vel exsequatur animus | f. 98b | vel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. Ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit vobis conitendum falsa ut credantur haec esse, etiam si sint vera, quam optinere velle pro veris et velut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. 2. Quid enim dicitis o isti? Credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare venarum, fluenta isse per fontium? Credimusne captos mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis ingurgitavisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum veniretur? Credimusne vinctos somno atque altissimi soporis oblivione demersos vinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis? 3. Quibus deinde partibus vinculorum illae iniectae sunt nexiones? Soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum possent inligationibus coerceri? 4. Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes, an Iove invito vel potius nescio protrahendi ad terras eius ritum quisquam potuerit publicare: illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt divini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id quod ab ipso Iove periculosius Numa cupiebat audire. | f. 99 | 5. An numquid Iuppiter solus huius rei scientiam noverat? Ad ipsum enim decidunt fulmina, ut inminentia procurare alicuius debeat scientiae disciplina? An cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire quibus modis conveniat iras eius atque animos temperare? Etenim revera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus averti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri constituerit rebus. Hoc est enim dicere: Illo ritus genere meas iras placabitis, et si quando per fulgura significavero aliquid imminere, facite hoc et illud, <ut> quod fieri statui inane fiat et vacuum et sacrorum >vi> vanescat.

3.1. Sed concedamus, ut dicitur, ipsum adversum se Iovem remedia scisse atque artes quibus iri obviam suis significationibus conveniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in verrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem? 2. Et quaenam illa, quaeso, divina res fuit quae ab impetu rerum tanto Iovem compulit avocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? Mola salsa, tus, sanguis, verbenarum suffitio et nominum terribilium fremores? Et potentiora quam Iuppiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent invitum parere praeceptis aut voluntarium sese circumventionibus tradere? 3. Quid? quod sequitur fidem sumet, [aut] tam improvidum fuisse Saturnium, ut aut ea proponeret quorum ambagibus ipse caperetur aut nesciret futurum, | f. 99b | quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? 4. "Expiabis, inquit, capite fulgurita". - Inperfecta adhuc vox est neque plena proloquii circumscriptaque sententia. Scire enim necessario convenit, utrumne capite vervicino an suillo an bubulo, an quolibet alio expeiationem istam sciscat Diespiter perpetrari: quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Iovem dicturum caput, >ut> anteverteret, anteiret et in caput caepicii ambiguitatis illius incerta traduceret?

4.1. "Nisi forte dicetis regem fuisse divinum": - numquid ipso poterat esse Iove divinior? 2. [Nisi] homo praesumens quid dicturus esset Iuppiter, circumscripsit >deum:> deus scire non poterat quibus modis psraret circumscribere se homo? 3. Ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae vivacitas, inprudentia maxima inportatur Iovi? 4. Quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in victoris concedere voluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? 5. Nam si fuit ratio et quaedam convenientia naturalis cur humano capite procuratio debuerit suscipi fulguriti, non video cur ab rege relatio sit facta caepicii: sin autem poterat et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori. Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur voluisse scire quod voluit et crudelis Iuppiter | f. 100 | fuisse doceatur, qui quod maena potuit et caepicio suscipi voluisse dixerit humanis capitibus expiari.

5.1. Apud Timotheum, non ignobilem theologorum virum, nec non apud alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. 2. "In Phrygiae finibus inauditae per omnia vastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic vocata. Ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandaverat praecinens, in orbem mortalibus vacuum Deucalion iactavit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater atque animata divinitus. 3. Hanc in vertice ipso petrae datam quieti et somno quam incestis Iuppiter cupiditatibus adpetivit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat optinere nequisset, voluptatem in lapidem fudit victus. ninc petra concepit, et mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. 4. Huic robur invictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido et ex utroque sexu; vi rapta divastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos curare, non homines, nec praeter se quicquam potentius credere terras caelum et sidera continere".

6.1. "Cuius cum audacia quibusnam modis posset vel debilitari vel conprimi saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus | f. 100b | ceteris huius muneris curam Liber in se suscipit. 2. Familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire flagrantiam ludo et venationibus excitatam, validissima succendit vi meri. 3. Necessitatis in tempore haustum accurrit Agdestis, immoderatius potionem hiantibus venis rapit: fit ut insolita re victus soporem in altissimum deprimatur. 4. Adest ad insidias Liber, ex setis scientissime conplicatis imum plantae inicit laqueum, parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat. 5. Exhalata ille vi meri corripit se impetu et adducente nexus planta suis ipse se viribus eo qua >vir> fuerat privat sexu. 6. Cum discidio partium sanguis fluit inmensus, rapiuntur et combibuntur haec terra, malum repente cum pomis ex his punicum nascitur. Cuius Nana speciem contemplata regis Sangari vel fluminis filia carpit mirans atque in sinu reponit: fit ex eo praegnas. 7. Tamquam vitiatam claudit pater et curat ut inedia moriatur: pomis atque aliis pabulis deum sustentatur a matre. Enititur parvulum. Sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio quis sumit [formas], lacte alit hirquino et quoniam Lydia <forma> scitulos sic vocat, vel quia hirquos Phryges suis attagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur effluxit. 8. Hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. <Diligebat> et Agdestis, blandus adulto comes et qua solum poterat minus rectis adsentationibus vinctum saltuosa ducens | f. 101 | per nemora et ferarum multis muneribus donans, quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris atque operis glorians: per vinum deinde confitetur et ab Agdesti se diligi et ab eo donis silvestribus honorari; unde vino, quod silentium prodidit, in eius nefas est sanctum sese inferre pollutis".

7.1. "Tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum coniunctione matrimonio eius suam filiam destinat, ac ne scaevus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. Verum deum mater adulescentuli fatum sciens interque homines illum tamdiu futurum salvum quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret maesti, civitatem ingreditur clausam muris eius capite sublevatis, quod esse turritum ratione ab hac coepit. 2. Agdestis scatens ira convulsi a se pueri et uxoris ad studium derivati convivantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti ë adora, adora ', Phryges, mammas sibi demetit + Galli filia paelicis, rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae, furiarum et ipse iam plenus, perbacchatus iactatus proicit se tandem et sub pini arbore genitalia sibi desecat dicens: "Tibi Agdesti haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti". 3. Evolat cum profluvio sanguinis vita, sed abscisa quae fuerant Magna legit et <lavit> Mater deum, inicit his terram <ut erant> veste prius tecta atque involuta defuncti. | f. 101b | Fluore de sanguinis viola flos nascitur et redimitur ex hac arbos: inde natum et ortum est nunc etiam sacras velarier et coronarier pinos. Virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus velat, dat lacrimas cum Agdesti interficitque se ipsam: purpurantes in violas cruor vertitur interemptae. 4. Mater suffodit etiam deum, unde amegdalus nascitur amaritudinem significans funeris. Tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliaverat se viri, in antrum suum defert et sociatis planctibus cum Agdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur. Iuppiter rogatus ab Agdesti ut Attis revivesceret nonsinit; quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus eius putrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus vivat et perpetuo solus agitetur e motu. Quibus contentum beneficiis Agdestim consecrasse corpus in Pessinunte, caerimoniis annuis et sacerdotum antistitibus honorasse".

8.1. Si contemptor aliquis numinum et sacrilegi pectoris immanitate furiosus intendisset animum maledicere diis vestris, auderet in eos quicquam gravius dicere quam ista prodit historia, quam velut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam ac, ne illam vis temporis et vetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis | f. 102 | honore mactatis? 2. Quid est enim de diis in ea positum quidve conscriptum, quod non, si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis et iniuriis et offensionibus odium simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum? 3. "Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion iactavit et Pyrra, deum procreata est mater". - Quid o theologi dicitis, quid supernarum antistites potestatum? Ergone deum mater >ante> diluvii casum nulla fuit in parte naturae, et nisi omne mortalium genus interemisset vis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret? 4. Humanum est ergo munus quod esse se sentit et beneficiis debet Pyrrae quod haerere se conspicit in alicuius substantiae qualitate: quod quidem si verum est, et illud erit necessario non falsum, hominem illam fuisse, non divam. 5. Nam si certum est homines ex illo lapidum iactu nativitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum rationibus procreatam. 6. Neque enim fieri rerum per repugnantiam quivit, ut ex uno lapidum genere et ex eadem ratione iaciendi immortalium quidam sortis, condicionis alii substituerentur humanae. 7. Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis et in vetustatis indagatione rimator in librorum quattuor primo quos de gente conscriptos Romani populi dereliquit curiosis computationibus edocet, ab diluvii | f. 102 b | tempore, cuius supra fecimus mentionem, ad usque Hirti consulatum et Pansae annorum esse milia nondum duo: cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri fines aevitatem suam habere conclusam, atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genetrix esse narratur non sit mater sed filia, quinimmo infans et parvula, siquidem deos concedimus neque initia neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.

9.1. Sed quid terrenis obvolvisse vos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Iovis ipsius maledictis nullam pausam facere vel exigui temporis intercapedine quiveritis? 2. "Cum in summo Agdi vertice deum dormiret tum genetrix, obrepere conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enisus est". 3. - Post innumeras virgines et spoliatas castitate matronas etiamne in matrem cupiditatis infandae spem Iuppiter cepit, nec ab illius adpetitionis ardore horror eum quivit avertere, quem non hominibus solis sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subiecit, et ingeneratus ille communiter sensus? 4. An respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus aut retractare poterat aut pervidere? 5. Sed ut res est, ponderis et maiestatis oblitus ad furta illa flagitiosa correpens ibat, pavens ac trepidus, anhelitu oris presso, suspensis per formidinem gressibus et inter media constitutus sol| f. 103 |licitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem dormientis et matris patientiam temptans. 6. O rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Iovis ad obsceni certaminis expeditionem parati! Ergone ille rex mundi, cum incautus et properus obreptionis esset reiectus a furto, in inpetum se vertit et quoniam rapere voluptatem insidiosa fraude non quivit, vi matrem adgressus est et apertissime coepit venerabilem subruere castitatem? Conluctatus ergo diutissime cum invita est, victus, fractus superatus que defecit, et quem pietas diiugare ab infando matris non valuit adpetitu, effusa libido diiunxit?

10.1. Nisi forte dicetis: "Conventionis huiusmodi coetum genus vitat atque execratur humanum, apud deos incesta sunt nulla". 2. - Et cur mater acerrime pugnabat inferenti vim filio? Cur ab illius amplexibus tamquam inlicitos vitans refugiebat adtactus? 3. Nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractione debuerat quam volebat hic cupide adpetitionis suae inritamenta complere. 4. Et sane hoc loco frugalitatis magnae viri et circa res etiam flagitiosi operis parciores, ne sancta illa semina frustra videantur effusa, "silex, inquit, ebibit Iovialis incontinentiae foeditatem". 5. - Quid deinde, quaeso, consecutum est? Dicite. "In sinu medio lapidis atque in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Iovis magni futura progenies". 6. - Non est facile contradicere tam | f. 103b | prodigiosis conceptionibus tamque miris. Cum enim genus humanum ex lapidibus apud vos ortum procreatumque dicatur, necesse est credere et receptacula lapides habuisse genitalia et iaculatam conbibisse sementem et completis temporibus sustulisse alvos graves et ad postremum peperisse feminei moris difficultate conixos. 7. Illud nostram subigit curiositatem requirere: "Cum post decem menses redditum esse dicatis partum, illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus quibus alimoniis inrigatus est, quibus sucis, vel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est fetibus sollemne de matribus?". 8. "Nondum, inquit, contigerat lucem et tonitrus patrios iam mugiens imitatusque referebat: et postquam illi datum est caelum diemque conspicere, obvia quaeque vastabat incursans atque ipsos sibi spondebat deos caeli posse ab regione detrudere". 9. - O cauta et provida deum mater, quae ne nati invidiam tam insolentis subiret aut mugiens fetus somnis suis officeret aut interpellaret quietem, subtraxit se ipsam et seminis illud nocentissimum virus transmisit ab se longe et saxorum asperitatibus propinavit.

11.1. "Aestuatum est in conciliis deorum quibusnam modis esset intractabilis illa feritas edominari, et cum via nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo et virilibus spoliaretur abscisis". 2. - Quasi vero adfecti corporalibus his damnis fiant languidioris audaciae, et non cotidie videamus eos | f. 104 | qui sibi demessuerint has partes maioris petulantiae fieri atque omnibus postpositis pudoris et verecundiae frenis in obscenam prorumperevilitatem flagitiorum confessione vulgata. 3. Vellem tamen videre, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum augustissimas curias caeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sauciantem vi meri, et postquam ebrietas potu emersit, inseruisse caute manus, contrectavisse virilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas i<ta> tum rebus adhibuisse perituris.

12.1. Hocine de diis quisquam vel exigua dixerit eorum opinione pollutus? Aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit aut mortalium saltem in numero conputaverit? 2. Agdestis iste, oro, cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore? 3. Si enim nostrae sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? 4. Deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut de divino aliquid ex corpore desecari? 5. Sed quaestionem movemus parte in hac nullam; fuerit licet de divino genere vel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: etiamne fluore | f. 104b | de sanguinis et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, tantumque quod vis illa telluris cooperta est gremio solum radice complexa est, in stipitis exiluit robur, oneratos fudit balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia, perfectionis propriae maturitate completa? 6. Et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uvida, idcirco vinosa, quod ex sanguine saburrati genus ducant, et fabulam convenienter implestis. 7. O Abdera, Abdera, >dares> quantas vias mortalibus inridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata! Dicunt eam cuncti patres et supereiliosae perlegunt civitates, et esse tu fatua et stoliditatis frigidissimae iudicaris.

13.1. "Per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo". - Sequitur se ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma necesse est suriant. 2. "Glandibus atque ficis alebat Berecyntia religatam". - Convenienter et recte: pomis enim debuerat vivere quae mater fuerat facta de pomo. 3. "Postquam fetus emissus est, longe iussus est ab Sangario proici": - quem conceptum divinitus eredidit esse iamdudum, dedignatus est subolemsui pignoris nuneupari. 4. "Lacte infans educatus hirquino est". - O fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino, in qua [se] secus virile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. 5. "Pulcritudine inclita et praedicabili fuit | f. 105 | insignitus decore". - Admirabilis res satis, quod non illum fetor vitabilem reddidit fugiendumque caprinus. 6. "Mater eum dilexit Magna". - Si nepotem ut avia, res simplex, sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est. 7. "Diligebat et Agdestis venatoriis eum muneribus locupletans". - Ab semiviro quidem nullum esse poterat periculum castitati, sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus aestimare. 8. "Ipsis Mater est ingressa cum moenibus". - Admirabamur quidem in hac parte vires et fortitudinem numinis, sed culpamus neglegentiam rursus, quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus provida civitatem. 9. "Nuptialia celebrantibus vota furias Agdestis insaniamque subiecit". - Si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum vinciebat, quid admiserat Gallus, quid pelicis filia, ut ille se viro, haec mammarum honestate privaret? 10. "Tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum subversionibus concitasti". - Nesciremus adhuc omnes quid in adulti corpore furor desiderasset Agdestius, nisi puer abscisa satietatis obiecisset offensi.

14.1. Quid dicitis o gentes? quid huiusmodi deditae opinionibus nationes? nonne cum ista promuntur, arripit vos pudor et tantarum verecundia foeditatum? 2. Nos avemus a vobis quid de diis dignum vel audire vel discere, at vero vos nobis mammarum expromitis | f. 105b | exsectiones, amputationes virilium veretrorum, iras sanguinem furias, interitus virginum voluntarios et ex sanguìne mortuorum flores atque arbores procreatas. 3. Dicite o iterum, ergone deum mater genitalia illa desecta cum fluoribus ipsa per se maerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa divinis contrectavit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandavit terrae, ac ne nuda in gremio diffluerent sic soli, priusquam veste velaret ac tegeret, lavit utique, balsamis atque unxit? 4. Unde enim violae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret? 5. Cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne vobis videmini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras aut infantibus credulis avocamenta quaeritantes anus longaevas et varias fictiones sub imagine veritatis expromere? 6. "Cum Iove locutus est Agdestis, ut amato restitueret vitam; adnuere Iuppiter recusavit, quia fatis potentioribus prohibebatur: ac ne esset omnino durissimus, unam largitus est gratiam, ne putore corpus dissolveretur ullo, succrescerent comae semper, minimissimus digitorum solus ut in corpore viveret, solus motus perpetuos exhiberet". 7. - Hocine quisquam admiserit aut credulitatis adsensione firmarit, pilum in mortuo | f. 106 | crescere, partem >non> interisse et seiunctum ab lege putredinis mortale corpus adhuc usque durare?

15.1. Urgere vos iamdudum ad istius rei conprobationem possemus, nisi stultitiae paris esset et talia dicere et huiusmodi rerum indicia postulare. 2. "Sed historia haec falsa est neque ullam continet veritatis in se partem". - Nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse ab terris deos, utrumne sit constans et fidei firmitate conixa an contra mendaciter et falsitatis alicuius fictione composita. 3. Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est numina ista quae promitis, si sunt uspiam gentium atque irarum fervoribus incalescunt, non magis a nobis quam a vobis accipere offensionum furialium causas, et esse illam in rebus et a vobis in commentarios relatam et a volentibus eotidie perlegi et futuri temporis pro instructione per ordinem succedentium tradi. 4. - Quae si utique vera est, nullam videmus subesse rationem cur nobis irasci perhibeantur dii caelites, cum turpitudines illorum tantas neque nos prodiderimus neque in litteras contulerimus ullas neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus. Sin autem, ut remini, falsa est et mendaciis interpolata fallaeibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa vos sitis offensae, qui vel talia quosdam conscribere siveritis aut conscripta durare saeculorum o in memoria sitis passi.

16.1. Et tamen qui potestis | f. 106b | falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et eredi a vobis esse veram et exploratae fidei iudicari? 2. Quid enim sibi vult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? Nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et genetrix divum in solatium sui vulneris consecravit? 3. Quid lanarum vellera, quibus arboris conligatis et circumvolvitis stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? 4. Quid compti violaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornaverit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? 5. Quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est heiulatu? 6. Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus? nonne illius temporis imitatio est quo se numen ab Cereris fruge violentia maeroris abstinuit?

17.1. Aut si ea quae dicimus non sunt ita, vos edissertate, vos dicite: evirati isti mollesque, quos interesse vobiscum in istius numinis videmus sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos | f. 107 | et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte? 2. Quid coronae, quid violae, quid volucra mollium velamenta lanarum? Cur ad ultimum pinus ipsa, paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum, mox ut aliquod praesens atque augustissimum numen deum matris constituatur in sedibus? 3. Aut enim haec causa est, quam in vestris scriptis et commentariis invenimus, et manifestum vos est non divinas conficere caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegavit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. Quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam initiant viles Galli, effeminati conficiant exoleti?

18.1. Postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, vel quas produnt antiquitatis historiae vel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus vulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. 2. Sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis corporaliter prohibet universa nos exsequi: quinimmo, ut verius experimamus, a quibus<dam> nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum expelicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus polluamur. 3. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus, quam murteis caesam virgis, quod marito | f. 107b | nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat sexto de diis graeco, signumque monstrari quod, cum ei divinam rem mulieres faciunt,vini amphora constituatur obtecta nec myrteas fas sit inferre verbenas, sicut suis scribit in causalibus Butas. 4. Sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem versos obruisse >se> cineri, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoveret Etruriae disciplinarum perita, subrexisse se deos et nervis obduruisse divinis. 5. Corniculanae inde imperavisse captivae, ut intellegeret et agnosceret quid sibi res vellet; Ocrisiam prudentissimam feminam divos inseruisse genitali, explicuisse motus certos: tunc sancta ecferventia numina vim vomuisse Lucilii ac regem Servium natum esse Romanum.

19.1. Bacchanalia etiam praetermittemus inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis vos anguibus, atque ut vos plenos dei numine ac maiestate doceatis, caprorum reclamantium viscera cruentatis oribus dissipatis. 2. Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeterimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et referunt phallos propitii numinis signa donatos. 3. Oblivioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium traditur: | f. 108 | frater trucidatus ab fratribus, interempti ex sanguine apium natum, prohibitum mensis holus illud adponi, ne a Manibus mortui inexpeiabilis contraheretur offensio. 4. Sed et illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana el tacenda res proditur insinuaturque sacratis, ut occupatus puerilibus ludicris distractus ab Titanis Libersit, ut ab isdem membratim sectus atque in ollulas coniectus ut coqueretur, quemadmodum Iuppiter suavitate odoris inlectus, invocatus advolarit ad prandium conpertaque re gravi grassatores obruerit ful mine atque in imas Tartari praecipitaverit sedes. 5. Cuius rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit in carminibus Thracius talos speculum turbines, volubiles rotulas et teretis pilas et virginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala.

20.1. Erat nobis consilium praeterire, praetervehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia initiatur atque omnis gens illa, nisi nomen interpositum his Iovis prohiberet nos strictim iniurias eius ignominiasque transire, non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis vobis promptum etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis iniuriae quorum profitemini vos esse eustodes vindices veneratores. 2. "Quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret - nam genetrix haec Iovis regionis eius ab accolis traditur - neque tamen auderet id quod procaci adpetitione | f. 108b | conceperat apertissima vi petere, ingeniosas comminiscitur captiones quibus nihil tale metuentem castitate imminueret genetricem: fit ex deo taurus et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans in securam et nesciam repentina immittitur vi furens, agit incestius res suas et prodita per libidinem fraude intellectus et cognitus evolat. 3. Ardescit furiis atque indignationibus mater, spumat anhelat exaestuat nec fremitum continere tempestatemque irarum valens ex continua passione Brimo deìnceps ut appelletur adsumpsit, neque alia cordi est res ei quin audaciam filii poenis quibus potis est persequatur".

21.1. "Iuppiter satagit fractus metu nec quibus remediis leniat violatae animos reperit. Fundit preces et subplicat: obstruetae sunt dolentis aures. 2. Adlegatur deorum universus ordo: nullius auctoritas tanta est ut audiatur. Ad postremum filius vias satisfactionis inquirens comminiscitur remedium tale: arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos ipse et lanato exuit ex folliculi tegmine. 3. Accedens maerens et summissus ad matrem et tamquam ipse sententia condemnavisset se sua, in gremium proicit et iacit hos eius. Virilitate pignoris visa sumit animum mitiorem et concepti fetus revocatur ad curam: parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam modo | f. 109 | Proserpinam nuncupavit. 4. Quam cum verveceus Iuppiter bene validam, floridam et suci esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset adgressus et temeritatis quantum, redit ad prioris actus, et quia nefarium videbatur satis patrem cum filia comminus uxoria coniugatione misceri, in draconis terribilem formam migrat, ingentibus spiris pavefactam colligat virginem et sub obtentu fero mollissimis ludit atque adulatur amplexibus. 5. Fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Iovis, sed non eadem condicione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu virginis tauri specie fusa Iovialis monumenta pellaciae". 6. - Auctorem aliquis desiderabit rei: tum illum citabimus Tarentinum notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: "Taurus draconem genuit et taurum draco". Ipsa novissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt veritati: in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratis et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis.

22.1. Non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra ire per singula quantaeque insint in partibus pravis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. 2. Quis est enim mortalium vel exiguae humanitatis sensum ferens qui non ipse pervideat, qualia sint haec omnia, | f. 109b | quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias differant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus indecoris? 3. "Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem". - Quid tantum, quaeso, de vobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod genus est nullum probri, infame, adulterium nullum, quod in eius non caput velut in aliquam congeratis vilem luteam que personam? 4. "Matrimonii prodidit ius Leda": - Iuppiter esse dicitur auctor culpae. "Virginitatem Danae custodire nequivit": - furtum esse narratur Iovis. 5. "Ad mulieris nomen properavit Europa": - expugnator pudicitiae idem esse iactatur. "Alcumena Electra Latona Laodamia, mille aliae virgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate": - eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, ut videatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum sedes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes sentinarum conluvionibus derivarent. 6. Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus adhinnivit, neque illum sanctitas aut reverentia genetricis, horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit | f. 110 | tam foedae cogitationis abducere?

23.1. Vellem itaque videre patrem illum deorum Iovem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem aures, contractis in ungulas gressibus rumigantem pallentis herbas et ex parte postica caudam suffragines talos molli fimo perlitum atque intestina proluvie delibutum. 2. Vellem, inquam, videre - dicendum est enim saepius - torquentem illum sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem vervecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque divina qua vibrare coruscos ignes et saevire fulminibus suetus est, tum deinde secreta rimantem ferventi null<ificamine> summotisque arbitris circumiectas prolibus diripientem membranulas ferventique adhuc matri velut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: deductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et >in> mendacia vulneris laneis fasceis linteolisque contectum. 3. Hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? Et eos qui haec tractant existimari se velle pios, sanctos religionumque custodes? Estne aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inveniri tam inreligiosis potest opinionibus praedita quam quae talia credit aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis | f. 110b | prodit? 4. Iuppiter ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quin immo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis?

24.1. "Sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra". - Quisnam istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? Et quid adiuvat causam, si vestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt sint vebtrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae vestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere repperiantur esse maiore? 2. Vultis enim consideremus mysteria et illa divina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa pervigili? consecrata sunt et pannychismi graves? 3. Vultis, inquam, videamus quas origines habeant quasve causas, ut Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere con tumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a vobis religionis sub specie publicari? 4. "Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc virago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis speluncam | f. 111 | rex prosiliens Manium raptam virginem secum vehit et terrarum absconditur successibus rursus. 5. Quod cum factum nesciret aeres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto orbe conquirere: sumit faces geminas flammis onere pressas Aetnaeis, quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis".

.25.1. "In istius conquisitionis errore Eleusinios etiam pervehitur fines. Pagi istud est nomen regione in Attica constituti. 2. Qui<nque> illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones. 3. Igitur Baubo illa, quam incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus, reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: aversatur et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna perpetitur valetudinis meminisse communis. 4. Rogat illa atque hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis | f. 111b | adsumat: obstinatissime durat Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet. 5. Quod cum saepius fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, vertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet adquirere genetricum, longiore ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem et in speciem levigari nondum duri atque histriculi pusionis. 6. Redit ad deam tristem et inter illa communia quibus moris est frangere ac temperare máerorss retegit se ipsam atque omnia illa pudoris loca revelatis monstrat inguinibus. Atque pubi adfigit oculos diva et inauditi specie solaminis pascitur: tum diffusior facta per risum aspernatam sumitatque ebibit potionem, et quod diu nequivit verecundia Baubonis exprimere propudiosi facinoris extorsit obscenitas".

26.1. Calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii vatis, quos antiquitatis memoratis esse divinae, et inveniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates. 2. Ipsos namque in medio ponemus versus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicavit humano: V 3. sic effata simul vestem contraxit ab imo obiecitque oculis formatas inguinibus res: quas cava succutiens | f. 112 | Baubo manu - nam puerilis ollis vultus erat - plaudit, contrectat amice. 4. Tum dea defigens augusti luminis orbes tristitias animi paulum mollita reponit: inde manu poclum sumit risuque sequenti perducit totum cyceonis laeta liquorem. 5. - Quid Erecthidae o cati, quid cives Minervii dicitis? havet animus scire quibus sitis eloquiis tam periculosa negotia defensuri, vel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare personis vulneribus atque causis. 6. Non est ista falsa suscriptio nec delatione adpetimini calumniosa. Eleusiniorum vestrorum notas et origines producunt turpes et antiquarum elogia litterarum, ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis: "Ieiunavi atque ebibi cyceonem"; "Ex cista sumpsi et in calathum misi"; "Accepi rursus, in cistulam transtuli".

27.1. Ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii vestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtivis, ab repugnantibus et invitis decus virginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant vastitatem? 2. Adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint victuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur gravis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur | f. 112b | obscenitas obiectantur que partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis verecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine venia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis. 3. Quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei verendis que Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem converteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique divino et oblivionem miseriarum daret et habitum >in> laetiorem repentina hilaritate traduceret? O qualia, o quanta inridentes potuimus cavillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterata prohiberet auctoritas.

28.1. Iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiversari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honore patris phallos subrigit Graecia et simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescunt. 2. Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. - Quisquis istud ignorat, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa observatione custodi. 3. "Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetivit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: et cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. 4. Prosumnus | f. 113 | quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret [et] morem deus atque uxorias voluptates pateretur ex se carpi. 5. Deus facilis iurat potestatis futurum ac voluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos s.u.i voti atque expeditionis redisset. 6. Viam comiter Prosumnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. lnterea dum Liber stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquigitione conlustrat, ex viventium numero index viae decidit atque ex more sepelitur humano. 7. Emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solveret religione se iuris, locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans dolat runcinat levigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit. 8. Lascivia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in veritate promiserat".

29.1. Ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito ut testi non postulamus ut credat nec mysteriis volumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi velint hi phalli, quos per rura, per oppida mos subrigit et veneratur antiquus, inveniet causas | f. 113b | eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum veritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, >cum> criminatio ipsa religionis in re sit? 2. Quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum venerationibus nationes? Ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? Hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec vos esse neque alium velitis quemquam sanguinis vobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? 3. Potestisne impubibus et praetextatis vestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? Potestis vestras nurus, quinimmo vobis matrimonio coniugatas ad verecundiam Baubonis impellere atque ad pudicas (lereris voluptates? 4. Vultis vestri iuvenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? vultis adultae virgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, cognoscant? vultis germani iam fervidi atque ex isdem seminibus fratres eandem rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis? 5. Ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est? 6. Quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis suas comprimere | f. 114 | cupiditates a cognatis valeat reverendis que personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum videat confusione servatum? 7. Ubi enim primam perfectamque naturam inter fines constiterit iustos cupidinem suam non valuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae divinitatis adiutus?

30.1. Iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere vos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos: cum si verum fiat atque habeatur examen, nullos quam vos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis. 2. Deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamvis sequi sententias inmanes opinionum videatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat involutis: et qui generis adseverat eos fuisse terreni, quamvis eos privet sublimitate caelitum, subsicivis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos divinitatis ad meritum beneficiis autumat et virtutum admirationibus sublevatos.

31.1. Vos vero, qui vindices et eorum contenditis immortalitatis esse propagatores, unum ex his | f. 114b | quempiam praeteristis, transistis vestris maledictionibus invulneratum? 2. Aut genus ullum est probri tam communi exstimatione damnabile quod in eos conferre metueritis vel nominis saltem auctoritate tardati? 3. Quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? - non vos? 4. quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? - non vos? 5. quis cum matribus liberos, quis cum suis virginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? - non vos? 6. quis scitulos pusiones atque adultos venustissimis lineis adpetitos esse inceste? - non vos? 7. quis abscisos, quis exoletos, quis versipelles, quis fures, quis in vinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos, quis vulneratos, quis obisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? - non vos? 8. Cum igitur a vobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum iamdudum vos

  • queat irarum esse tantarum reos et divinae indignationis auctores?
  • 32.1. "Sed erras, inquit, et laberis satisque te esse imperitum, indoctum ac rusticum ipsa rerum insectatione demonstras. 2. Nam istae omnes historiae, quae tibi turpes videntur atque ad labem pertinere divinam, mysteria in se continent sancta, rationes miras atque altas nec quas facile quivis possit ingenii vivacitate pernoscere. 3. Neque enim quod scriptum est atque in prima est | f. 115 | positum verborum fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et subditivis intelleguntur omnia illa secretis. 4. Itaque qui dicit cum sua concubuit Iuppiter matre non incestas significat aut propudiosas Veneris conplexiones, sed Iovem pro pluvia, pro tellure Cererem nominat. 5. Et qui rursus perhibet lascivias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis voluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Iovem, in filiae significatione sementem. 6. Sic et ille qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris in turpissimos adpetitus viraginem dicit raptam, sed quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam et cum Orco significat foedera genitalis conciliare feturae. 7. Consimili ratione et in historiis ceteris aliud quidem dicitur, sed intellegitur aliud, et sub vulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta et altitudo involuta mysterii".

    33.1. Argutiae sunt ut apparet atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est malas in iudiciis causas, quinimmo, ut verius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus [non] verum sed imago et species veri semper atque umbra conquiritur. 2. Nam quoniam rectas accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, >decursum est> in has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris turpitudinis interpretatio cogeretur. 3. Sed quid ad nos istud, an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus vanis subsint? | f. 115b | Nobis enim satis est, qui deos a vobis scelerate contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur accipere nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente sed in verborum eminentium significatione teneatur. 4. Ac ne tamen videamur inspicere quale sit istud quod dicitur nolle, primum illud a vobis, si modo commodare patientiam vultis, exquirimus primum: allegorico genere vel scripta haec esse vel eodem modo intellegi oportere, unde est vobis cognitum vel unde intimatum? 5. in consilium scriptores advocare vos solent? in eorum pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias inter veritate capta subdebant? 6. Deinde si illi rationis alicuius et religionis metu mysteria illa convolvere tenebrosa obscuritate voluerunt, quantum vobis audaciae est, ut quod illi noluerunt vos velitis intellegere, vos scire et cunctorum substernere notioni quod illi frustra verbis minus verum significantibus occulerunt?

    34.1. Sed ut vobis adsentiamur in fabulis his omnibus cervas pro Iphigeniis dici, undè tamen vobis liquet, cum allegorias istas vel explanare >velitis> vel pandere, eadem vos interpretari eademque sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa sunt nec per voces proprias, significationibus sed aliis explicata? 2. vos Iovis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et veri cum similitudine suspicari, potest aliud tertius, | f. 116 | potest aliud quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus expelicari. 3. Cum enim rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur nec habeat finem certum in quo rei quae dicitur sit fixa atque immota sententia, unicuique liberum est in id quo velit adtrahere lectionem et adfirmare id positum in quod eum sua suspicio et coniectura opinabilis duxerit. 4. Quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis sumere atque unam adiungere significationem dicto quod per modos videatis innumeros expositionum varietate deduci?

    35.1. Denique si adcommodum ducitis, etiam illud a vobis repetita interrogatione conquirimus, omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas ambifarias ac bilingues et versipellibus esse scriptas modis an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias vero multifidas atque allegorici tegminis superiectione velatas? 2. Si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias vocare. 3. Ut enim Iovem pro pluvia, Cererem verbi causa pro terra vultis audire et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque iactum, ita dicere vos convenit, quid pro tauro | f. 116b | debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque ira quid sibi velit Brimo verbum, quid Iovis solliciti supplicatio, quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt libidine obsceniore cum filia. 4. Consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faces, quid peragratio cum his orbis, quid Attica regio, quid Eleusinius pagus, quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum, quid cyceonis significet potio, quid aspernatio potionis, quid novatio et revelatio pudendorum, quid spectaculi flagitiosa dulcedo et ex remediis talibus orbitatis oblivio comparata. 5. Quodsi pro his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis, erit ut vobis adsensum super tali adseveratione tribuamus: sin autem singula in singulis neque potestis opponere nec alterum >in> rerum vocare contextum, quid allegoricis obscuritatibus honestatis id quod simpliciter scriptum est et communem ad intellegentiam publicatum?

    36.1. "Nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias vero dupliciter et ambifaria obtentione velatas". 2. - Urbana est ista subtilitas, et quibuslibet brutis patens. Nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum vobis est traducere invertere derivare, eligitis quaedam vestrae convenientia voluntati | f. 117 | et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas veritati. 3. Quod tamen ut vobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra vero sit dissonis atque alienis significationibus tecta? Potest enim fieri, ut quod vos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. 4. Ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi. Quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime nos posse.

    37.1. Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. "In nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat >virago>". - Integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid virago, cunctis indubitabiliter notum est. 2. "Emicuit Summanus e terris curru quadriiugo vectitatus". - Simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. "Inprovisus Proserpinam rapuit et sub terras secum avexit". "Seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur". 3. - Quid | f. 117b | accidit, quaeso, ut in aliud subito converteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae virago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? 4. "Iuppiter, inquit, in taurum versus concubitum matris suae Cereris appetivit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluvia nuncupatur". - Legem allegoricam video tenebrosis ambiguitatibus explicatam. "Irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit". - Hoc iterum video communibus in proloquiis promptum; nam et ira et testes satisfactio suis in moribus et condicionibus dicta sunt. Quid ergo hic accidit, ut ab Iove, qui pluvia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad verum Iovem atque ad rerum simplicissimam dictionem?

    38.1. Aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque universa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod creditur t quasi parte ex historiae non videtur. 2. "Allegorico genere scripta sunt haec omnia". - Minime istud videtur certum. " <qua> quaeritis ratione, qua causa?". - Quia omne quod gestum est et in alicuius operis evidentia constitutum est conversionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. 3. Numquid bellum Iliacum in Socraticam verti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Sullana? 4. Potest quidem proscriptio, quemadmodum | f. 118 | Tullius [Sex.Rosc. 89] ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in vi propria atque in sui generis qualitate defixum est.

    39.1. "Unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones?". - Ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, vel quae statis fiunt temporibus ac diebus vel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate servata. 2. Neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas. 3. Pinus illa, sollemniter quae in Matris infertur sanctum deae, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis virum demessis genitalibus abstulit et quam memorant divam in solatium sui consecravisse maeroris? 4. Phallorum illa fascinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo se ab debito >Liber> liberavit? 5. Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam continent? Nonne illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras ut venit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestavit hinnulae et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? 6. Aut si | f. 118b | alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa cuncta ista confiant. Neque enim credibile est nullis antecedentibus causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus nullis. 7. Quod si liquet et constat, id est si rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conversione traduci. Quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura.

    40.1. Et tamen ut vobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud verbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animadvertitis, non videtis, quanta istud dicatur [et] cum ignominia fieri contumeliaque divorum? 2. An iniuria gravior ulla potis est reperiri, quam terram et pluviam vel quodlibet aliud - nihil enim refert quae fiat interpretatione conversio - Iovis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? 3. Potest inreligiosius quippiam vel exi stimari vel credi quam semina terris mersa vel quodlibet aliud - nihil enim similiter refert - raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui? 4. Nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque mutum, quam scaturriginem istam vocis et strepitum foedae loquacitatis amittere, | f. 119 | quam deorum nominibus res appellare turpissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare volgaria?

    41.1. "Antea mos fuerat in allegorica dictione honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum convestirier dignitate". 2. - At vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves et castitate pollentia obscenis commorantur in vocibus, ut quod olim gravitas foedorum verecundia contegebat nunc viliter turpiter que dicatur dignorum elocutione mutata. 3. "Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram vi pressas consilio que rationis". - Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem verbis et suis significationibus promere? 4. Immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta voluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? 5. An deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? Quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conservaretur inlaesa. 6. Nunc vero cum dicitur in Martis et in Veneris vinctione vitiorum esse significata compressio, perversissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat honestatis | f. 119b | et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas.

    42.1. "Nisi forte dicetis - hoc enim solum restat, quod a vobis posse videatur opponi - deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas". 2. - Et unde vobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? Unde illa vos scitis aut cur ea dissolvere in allegoriarum explanatione curatis? 3. Ad extremum et ultimum quid sibi dii volunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora patiantur? 4. "Attidem cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus": - sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum vestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra universa noverunt, cui inter sacros cultus res videmus fieri specialiter annuas nominatimque divinas? 5. Utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem vocabuli huius facta translatio est? 6. Si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de vobis sol aureus meruit, ut ei cum semiviro faceretis vocabulum istud >es> se commune? 7. Sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut absciso ab homine dignus videretur vocari et augustior fieret evirati corporis nuncupatione signatus?

    43.1. Sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. Nam quia talium scriptorum historiarumque vos pudet nec aboleri videtis posse ea quae sunt | f. 120 | foede semel in commentarios relata, enitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis verborum invertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida vis morbi sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. 2. Esto: in Iovis et Cereris coitu inrigatio sit significata telluris, occultatio seminis patris in Ditis raptu, vina per terras sparsa distractis in visceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio dicta sit adulterorum Veneris atque Martis.

    44.1. Sed si fabulas has vultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non videmus posse versuras in huiusmodi cogi? Quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit? 2. Et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum magisteria substitutis? Quid pro illa conversione formiculae, in quam Iuppiter maximus vastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pella? fraude induit perfida formarum varietatibus ludens? 3. Ac ne de Iove solo loqui videamur voluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac servitutibus, quae in vinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus vulneribus sepulturis? 4. In quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, | f. 120b | ut dicitur, garogerem, cum deorum nominibus appellavistis res turpes et vocabulis rursus deos rerum coinquinavistis infamium. 5. Quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili >cre>deretis, in mentione illorum facienda praestringeret vos metus et tamquam vos audirent vestrasque acciperent voces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum. 6. Apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum, verum etiam nomina debent esse deorum reverenda, quantumque est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis.

    45.1. Da veram iudicii formam, et in illa estis reprehensionis parte, quod in usu sermonis vestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro vino, Cererem pro pane, Minervam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem. 2. Quae est enim ratio ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque invertat in frivolas? "Sed oratio sordida est, verbis fuerit polluta si talibus". - Verecundia at laude condigna! Erubescitis panem et vinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere.



    Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage