1.1. Interrogare vos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras videmus a vobis cum magnificis exaedificatas delubris vim habere divinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et volumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum. 2. Nam si verba | f. 80b | existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina divinis tamen regionibus consecratis, erit vobis videndum, utrumne istud puerile sit ludicrum an vestrorum de numinum delusione spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta verborum. 3. Sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et pulvinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua via intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere?
2.1. Nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere vim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse virtutem viri, salutem salvi, honorem honorati, victoris victoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris, feliciter vero viventis ac sine ullis offensionibus felicitatem. 2. Quod a nobis verissime dici ex contrariis promptum est oppositionibus noscitare, infelicitate discordia oblivione iniquitate impietate ignavia pectoris et valetudine corporis minus fausta. Ut enim haec accidunt hominumque sunt posita in actionibus, adfectibus fortuitis, ita quod illis adversum est ex qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus ita formatis figuratio ista concepta est nominum.
3.1. Nam quod nobis catervas signatorum alias inducitis deorum, existimare non possumus utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus ludentes | f. 81 | cassis ingeniorum lasciviatis fluxu[m]. "Quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone". - Ex rerum ergo proventu, non ex vi naturae dea ista est proditat et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit et ipsius nominis significantiam traxitt aut si fuit iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis expromite. 2. Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit viribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum capiat <ut> collem viam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata vel Pantica. Ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana est? Si et has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint vocaminis indicate.
4.1. "Pellendorum hostium dea potens Pellonia est". - Quorumne, nisi molestum est, edite. Confligunt partes atque inter se comminus armorum collatione decernunt, et haec illi est pars hostis et illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, pellet, aut in gratiam concessura est quorum, cum utrique debeat parti sui nominis vires officium que praestare? Quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque favorem ac suffragium commodarit, nominis sui vim perdet, quod partis unius in pulsione formatum est. | f. 81b | 2. Nisi forte dicetis: "Romanorum tantum est dea haec et cum solis Quiritibus faciens gralo tiosis semper opitulationibus praesto est". - Esse quidem hoc ita, quod nomini favemus, optamus, at quaestionem non exiguam res habet. 3. Quid enim? Romani deos possident peculiares, qui aliarum gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, si non omnibus quae ubique sunt gentes aequabilitatem sui nominis exhibebunt? 4. et ubi quaeso iamdudum Pellonia haec fuit, cum apud furculas Caudinas decus publicum subiugatum est, cum apud Trasimeni lacum sanguinei <cu>currere torrentes, cum Diomedis campi Romanis cadaveribus aggerati sunt, cum mille alia vulnera proeliorum innumeris accepta sunt cladibust Dormiebat, stertebat; aut quoa vilia facere consueta sunt capita, in hostilia castra defugerat?.
5.1. "Dii laevi a laeva sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum". - Quod quanam istud ratione dicatur quove animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a vobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. Iam primum enim mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laevas neque superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. Quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis solidae convexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis [et initium] non potest. 2. Itaque cum dicimus: dextera haec regio est | f. 82 | et illa laeva, non ad mundi habitum dicimus, qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque revocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in nos dicantur esse laeva: quae tamen haec ipsa, quae laeva appellamus et dextera, [alia in nobis] nihil habent perpetuum, nihil fixum, sed prout nos casus atque eventus conlocaverit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. 3. Si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laevus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebitur. Rursus vero si iecero plagam in occiduam lumina, <in>vocabulum sinistri auster et meridies transit: in qua si me parte necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laevus inmutata corporis conversione dicatur. 4. Qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera neque laeva natura esse ulla sed positionis et temporis et prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus. 5. Quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit religiones modo dexteras fieri modo laevas? Aut quid dexterae meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper cum ominibus ediderunt?.
6.1. "Lateranus, ut dicitis, deus est focorum et genius adiectus que hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus". 2. - Quid ergo? si testa aut materia | f. 82b | fuerint quacumque alia fabricati, foci genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? 3. Per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit vasculis ne flammarum dissiliant vi victa, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus veniant rerum incorruptarum sapores, et an o rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. 4. Itane istud non foedum, quinimmo, ut verius dixerim, non contumeliosum, non impium, ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni?.
7.1. Etiamne militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas voluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa pro cedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est virginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino vestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? 2. Quodsi minime vos admovent ad intellectum veritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec | f. 83 | esse et falsorum imaginationes deorum? 3. "Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta, deus nemorum Nemestrinus est, Patellana numen est et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. 4. Nodutis dicitur deus, qui ad nodos perducit res satas, et quae praeest frugibus terendis, Noduterensis: ab erroribus viarum dea + Vpibilia liberat, in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes, in Neniae, quibus extrema sunt tempora. Nam quae durat et solidat infantibus parvis ossa Ossipago ipsa memoratur, Mellonia dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiens que dulcedinem"..
8.1. - Dicite, o quaeso, ita ut vobis propitiae faveant Peta Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos <genus> humanum velut quidam vermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? 2. Etenim quaero et rogito, utrumne vobis videantur antiquiores dii esse natura tempore vetustate an homines, an apes fruges virgulta et cetera? 3. Dubitabit hominum nemo quin innumeris dicatis "deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire". - Quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? 4. An numquid "iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a vobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari?". | f. 83b | 5. - Et unde scire potuistis quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino autinesse potentias his certas, cum esset vobis similiter nescium quisnam eorum quid posset et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi?.
9.1. "Quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos?". - Non istud nos soli, sed veritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est cunctis in mortalibus sensus. 2. Qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime veniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis + Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa expeeritur et exercet obscenitas? 3. quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum <limina> cotidie videamus et privatarum domorum convelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatust quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam velut maximum numen vestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium..
10.1. Quodsi habent in sedibus suos proprios praesides ossa, mella et limina ceteraqua alia, | f. 84 | quae vel cursim perstrinximus vel nimietatis non adtigimus taedio, licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam custodiamque praebere. 2. Cur enim deus praesit mellì uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunelae, nasturtio, non viciis betaciis caulibus? cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues pili cetera que alia locis posita in obscuris et verecundioribus partibus? 3. Et sunt casibus obnoxia plurimis et curam magis deorum diligentiam que desiderant. Aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelatoribus divis, incipient totidem dii esse quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus divinae praesideant curae, si certas res esse quibus praesint numina et provideant dixeritis..
11.1. Quid dicitis, o patres novarum religionum, quid potestatum? hoscine a nobis deos violari et neglegi sacrilego clamitatis queritamini que contemptu, Lateranum genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam Perficam Noduterensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse? 2. Atquin videte, perspicite, ne dum talia confingitis monstra talia atque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista quae dicitis | f. 84b | ferveant et cotidianis accessionibus insolescant. 3. "Cur ergo, e vobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum istos deos? Et invocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus veniunt et fidelia reddunt responsa quaerentibus". 4. - Possumus optinere falsum esse quod dicitur, vel quod suspicionibus plenissima res tota est, vel quod multas cotidie praedictionum videmus aut aliter cadere aut in contrarios exitus frustrata expectatione torqueri..
12.1. Sed sint, ut adseritis, verae: unde tamen facietis fidem, Melloniam verbi causa vel Limentinum inserere se fibris et ad rerum quas quaeritis significantias aptare? numquid illorum aliquando vidistis os habitum faciem, aut eadem haec possunt in pulmonibus aut iocusculis conspici? nonne accidere fieri, licet astu dissimuletis, potest ut alter pro altero subeat fallens ludens decipiens atque invocati speciem praestans? 2. Si magi, haruspicum fratres, suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis, esse autem hos quosdam materiis ex erassioribus spiritus, qui deos se fingant nesciosque mendaciis et simulationibus ludant, cur non ratione non dispari credamus hic quoque subicere se alios pro eis qui non sunt, ut et vestras opinationes firment et sibi hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant? .
13.1. Aut si haec accipere rei novitate rennuitis, unde vobis est scire an sit unus aliquis qui succedat pro omnibus quos invocatis partibusque se cunctis locorum divisionumque supponens multorum vobis speciem divorum praebeat et | f. 85 / potestatum? 2. "Quisnam iste est unus?" interrogabit<is> forte. - Possumus instituti veris auctoribus dicere, sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios Persas Indos Chaldaeos Armenios interroge<tis> omnesque illos alios, qui [in] interioribus viderunt et cognoverunt haec artibus: iam profecto discetis, quisnam sit deus unus vel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant et humani generis inprudentiam ludant. 3. Iamdudum nos pudet ad eum locum venire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi et procaces, verum etiam serii atque in maris tetrici asperitate durati. 4. Nam cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in declinationibus deorum plurativos numeros non esse, quod essent dii singuli, nec communiter ire per plurimos uniuscuiusque nominis proprietas quiret, immemores vos facti et puerilium disciplinarum recordatione composita et conplures subditis vocabulis isdem deos et cum sitis alias in eorum numero restrictiores, multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem iudicii acris viri atque ingenio perspicaci tam sermone Italo explicuere quam Graeco. 5. Et dare nobis conpendium potuisset res ista, si non et aliquos videremus litterarum esse istarum expertes, et institutus a nobis sermo nos quoque conpelleret nonnihil de his rebus quamvis ab illis sumptum commemoratumque depromere. .
14.1. Aiunt igitur theologi vestri [Cic. nat. deor. 3, 21.53] et vetustatis absconditae | f. 85b | conditores, tris in rerum natura Ioves esse, ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Caelo, tertius vero Saturno, apud insulam aretam et sepulturae traditus et procreatus: quinque Soles et Mercurios quinque, ex quibus, ut referunt, Sol primus Iovis filius dicitur et Aetheris habetur nepos, secundus aeque Iovis et Hyperiona proditus genetrice, tertius Vulcano, non Lemnio, set Nili qui fuerit filius, quartus Ialysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho, quintus Scythici regis et versipellis habetur Circae. 2. Nam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinnivisse subrectis, supremi progenies Caeli est, sub terra est alter, Trophonius qui esse iactatur, Maia tertius matre et Iove procreatus sed tertio, quartus suboles Nili est, cuius nomen Aegyptia gens horret et reveretur expromere, quintus Argi est interemptor, fugitivus atque exul et proditor apud Aegyptum litterarum. 3. Sed et Minervae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii quinque sunt, ex quibus prima non virgo sed ex Vulcano Apollinis procreatrix, Nili altera proles et quae esse perhibetur Aegyptia, stirps Saturni tertia est et quae usum excogitavit armorum, Iovis quarta progenies quam Messenii Coryphasiam nuncupant, et quae Pallantem occidit patrem incestorum adpetitorem est quinta. .
15.1. Ac ne longum videatur et nimium, minutatim velle capita ire per singula, aiunt idem theologi, quattuor esse Vulcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria | f. 86 / genera Castorum totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. 2. Quod si verum et certum est et ex rei cognitae adseveratione monstratur, aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non possunt, aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur, quia sit consimilium nominum confusione caecatus. Atque ita per vos ipsos, quamvis fieri nolitis, efficitur ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit et nullis elusa ambiguitatis erroribus. .
16.1. Fingite nos enim vel auctoritate commotos vel violentia terroris vestri induxisse in animum Minervam verbi causa sacris vobis sollemnibus et ritu velle adorare volgato: r<es> si cum divinas apparamus adgredi atque aris flammantibus sua reddere constituta, Minervae omnes advolent ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio faciemus nos animal tenue vel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? 2. Dicet enim forsitan prima illa quam diximus: "Meum nomen est Minervae, meum numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus auxi et deorum numerum multiplicavi". "Immo, inquiet quinta Minerva, tu, tun' es? quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es sanctitate? nonne vides in Capitoliis omnibus virginalis esse species Minervarum et <in>nuptarum his formas ab artificibus | f. 86b | cunctis dari? Desiste igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. Nam Minervam me esse genitore ex Pallante procreatam testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat derivato a patre cognomine". 3. "Quid dicis, inquiet secunda haec audiens, ergone Minervium nomen tu feres parricida petulans et ex amoris incesti contaminatione polluta, quae dum te fucis atque artibus excolis meretriciis, etiam patris in te mentem furialibus plenam cupiditatibus excitasti? Perge igitur, aliud tibi quaere signum; nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum aquis generavit ex liquidis et in virgineos habitus roris concretione conduxit. Quodsi fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum <sum> Neith lingua, Platonis testificante Timaeo" [Pl. Tim. 21 e]. 4. - Quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Minervam se dicere, cui Coryphasiae nomen est vel ex Coryphae matris signo vel quod ex vertice summo Iovis parmam ferens emicuit atque armorum accincta terroribus? aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomine? et non dictis talibus habituram rationem sui et primarum adrogantiam refutaturam: "Itane tu audes maiestatem tibi mei nominis usurpare, si verum, ex caeno et ex gurgitibus prodita coagulataque limosis? aut tibi tu alienam dignitatem adsumis deae, quae de vertice procreatam mentiris te Iovis et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades? 5. ex capite <Iupiter> conceptos filios procreat? et ut arma quae gestas procudi possint et fabricari, in verticis | f. 87 / ipsius cavo officina fabrilis fuit, incudes mallei fornaces folles carbones et forficces? At si verum est quod adseveras, rationem te esse, desiste tibi nomen id quod meum est vindicare: nam quam dicis ratio non est species numinis certa sed obscurarum intellegentia causarum". 6. Si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Minervae adsint quinque ac de huius nominis proprietate rixantes sibi quaeque desideret aut turis suffimenta libari aut ex pateris aureis inferia vina defundi, quo disceptatore, quo iudice controversias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter cervicibus tantis erit, qui inter personas huiusmodi aut vindicias iustas dare aut sacramenta conetur pronuntiare non iusta? nonne potius ibit domum seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando quod omnium est inimicas ecficiat ceteras aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis quod esse oportebat unius?.
17.1. Possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. 2. Sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum vos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. 3. Quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus mvitatis et suscipere nos cultum vestrorum conpellitis numinum? 4. Possumus | f. 87b | difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. 5. Ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. 6. Nam esse Apollines quatuor aut tris Ioves numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iovem aut Pythium constituatis auctorem..
18.1. Sed ex diverso nescio quis: "Unde, inquit, scimus an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut visum est atque sedit libidinosa extulerint fictione?". 2. - Nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui neque quaerere quid sit in vero sed refutare, convincere id quod in medio positum est atque opinatio concepit humana. 3. "Sed si mendaces illi, vos veritas quae sit expeonite et inrefutabile aperite secretum". 4. - Et qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum [di] scriptis ad humanas pervenerit notiones? aut quicquam vos ipsi de illorum ritibus potestis caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum commentariis publicatum? 5. Aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio | f. 88 | mundi nullum aliquando mortalium nullum esse de diis quicquam: experiri volumus et cupimus scire, an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos in animis vestris nullius scripti informaverit notio. 6. Cum vero nomina et potentias illorum suggerentibus vobis libris addidicisse vos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis..
19.1. "Nisi forte haec falsa et ea quae a vobis dicuntur erunt vera". - Quo argumento, quo signo? cum enim homines utrique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse verum, quod vero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere. 2. Per humani generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis "ex illo atque ex illa matre deus ille est proditus", nonne animi vestri sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens? 3. Aut cum esse arbitramini vos ita, sollicitudinem concipitis nullam ne offensionis aliquid apud ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscenitatis egisse? 4. Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conveniat dignitati, aut nativitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos ortus / habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas ipse novit, ipse, ducimus atque existimamus emissos, immaculatos castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita..
20.1. At vero vos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis nativitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. 2. "Ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est gnatus Diespiter fratribus". - Uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera condicionibus veniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? 3. Et quid de ipsis coniunctionibus loquimur, quando <audetis> et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias dicere et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et humano<rum> in posterum genus exitiorum sevisse discrimina?.
21.1. "Sed in ceteris forsitan minus huius turpitudinis foeditas". - Ergone ille rector poli, pater deorum et hominum, supercilii nutu totum motans et tremefaciens caelum, exi viro concretus et femina est, et nisi ambo <se>sexus in obscenas dissolverent copulatis corporibus voluptates, Iuppiter ille maximus non esset, et usque ad hos dies et regem numina non haberent et caelum sine domino staret? 2. Et quid Iovem miramur ex | f. 89 | feminae effusum dictitare vos alvo, quando auctores vestri et nutricem habuisse conscribunt et ex alieni uberis alimonia mo traditam retinuisse vitam? Quid dicitis o viri? Ergone, iterum dicam, tonans fulgens et fulminans et nubila terribilia conducens suxit fluenta mammarum, vagitum edidit, repsit atque ut fletum exponeret ineptissime tractum, crepitaculis obticuit auditis et ad somnos inductus est in mollissimis cunis iacens et vocibus delenitus infractis? 3. O deorum adsertio religiosa, o amplitudinis metuendae venerabilem monstrans atque insinuans dignitatem! Sicine apud vos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum, his in lucem prodeunt generationibus dii vestri quibus asini porci canes, quibus inmunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluvies bestiarum? .
22.1. Nec contenti hos coetus gravitati attribuisse Saturniae, etiam ipsum regem mundi flagitiosius liheros procreasse quam ipse est natus atque editus praedicatis. 2. "Ex Hyperiona, inquitis, matre et ex Iove iaculatore fulminis Sol aureus et flagrantissimus natus est: ex Latona et eodem arquitenens Delius et silvarum agitatrix Diana: ex Leda et eodem [arquitenens Delius et silvarum] <fratres quibus> Graece Dioscoris nomen est: ex Alcmena et eodem Hercules ille Thebanus, quem clava pellisque tutata sunt: ex Semela atque ipso Liber, qui Bromius dicitur et ex femine iterum natus patris: ex ipso rursus et Maia Mercurius ore facundus et gestator adfabilium | f. 89 b | colubrarum". 3. - Potest ulla gravior contumelia Iovi vestro infligi aut quicquam est aliud quos labefactet aut destruat deorum principis auctoritatem, quam quod eum creditis voluptatibus aliquando libidinosis victum et in femineos appetitus inflammati pectoris incaluisse fervore? 4. Et quid regi Saturnio matrimoniis fuerat cum alienis rei? nonne illi fuerat satis Iuno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, cum nobilitas eam commendaret tanta, facies os dignitas et ulnarum nivei marmoreique candores? An uxore contentus llaud una concubinis, pelicibus atque amiculis delectatus inpatientiam suam spargebat passim, ut babaecali adolescentes solent, salax deus, et canus ex infinitis corporibus flaccescentium voluptatum restituebat ardorem? 5. Quid dicitis o impii vel quas de vestro Iove opinionum confingitis foeditates? Ita non animadvertitis, non videtis, cuius eum notetis probri? cuius criminis constituatis auctorem? vel quas in eum labes flagitiorum, quantas coacervetis infamias?.
23.1. Ad libidinem homines proni atque ad voluptatum blanditias naturae infirmitate proclives adulteria tamen legibus vindicant et capitalibus adficiunt eos poenis quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione iecisse. 2. Subsessoris et adulteri persona cuius esset turpitudinis, notae cuius, regn<at>orum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum ac pessime, quidnam deceret se velle rationibus pectoris non perspiciebat | f. 90 / amissis. 3. Et tolerari forsitan maletractatio haec posset, si eum saltem personis coniungeretis conparibus, et adulter a vobis immortalium constitueretur dearum. In humanis vero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se Iovis? cutes viscera pituita atque omnis illa proluvies intestinorum sub involucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, verum etiam quivis alter sola vel cogitatione vitare. 4. O egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Iuppiter maximus cycnus fieret et taurus et candidorum procreator ovorum..
24.1. Si aperire oculos mentis et veritatem propriam intueri sine ulla vultis gratificatione privata, miseriarum omnium causas, quibus genus ut dicitis iamdudum <ad> flictatur humanum, ex huiusmodi repperietis opinationibus fluere quas habetis antiquitus de diis vestris et quas in melius reformare ante oculos posita veritate rennuitis. 2. Nam nos quidem quidnam de illis aliquando aut inconveniens sensimus aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in invidiam iaciantur nostram labores generis humani et commoditates quibus vivitur imminutae? 3. Numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes ex ovis esse progenitos quosdam deos? numquid ex pelagi spuma et ex Caeli genitalibus amputatis Cythereiae Veneris concretum coaluisse candorem? numquid parricidii causa vinctum esse Saturnum et ablui | f. 90 b | diebus statis, vinculorum ob ponderibus et levari? numquid beneficio Curetum ab interitu servatum Iovem? numquid expulisse regno patrem et alieni iuris imperium violentia et fraude tenuisse? numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio inposuisse pro munere? 4. numquid incestas nuptias cum sorore Iovem ipsum dicimus fecisse nos, aut invitatum ad ius mensae pro suillis visceribus prolem nescium Lycaoniam pransitasse? numquid altero claudum pede apud insulam Lemnum fabrilia opera exercuisse Vulcanum? numquid cupidinis atque avaritiae causa, sicut canit Boeotius Pindarus [Pith. III, 96-105], Aesculapium fulminis transfixum esse telo! numquid Apollinem ditem factum eos ipsos reges quorum gazis fuerat locupletatus et donis ambiguitate fefellisse responsi? 5. numquid furem Mercurium publicavimus nos? nos esse Lavernam atque cum hoc simul fraudibus praesidere furtivis? numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari filiae Megaclonis ancillulas profitetur fuisse Musas? numquid rege a Cyprio, cuius nomen Cinyras est, dictavimus meretriculam Venerem divorum in numero consecratam?.
25.1. Quis ex reliquiis Pelopis conpactum esse Palladium prodidit? non vos? quis Spartanum fuisse Martem? non Epicharmus auctor vester? quis in Thraciae finibus procreatum? non Sophocles Atticus cunctis consentientibus theatris? quis mensibus in Arcadia tribus et decem vinctum? non Melae fluminis filius quis ei canes | f. 91 | ab Caribus, quis ab Scythis asinos immolari? non principaliter cum ceteris Apollodorus? quis dum genialibus insultat alienis haesisse in laqueis involutum? non commentarii vestri? non scaenae? 2. Numquid aliquando a nobis conscriptum est mercennariam deos servitutem servisse, ut Herculem Sardibus amoris et petulantiae causa, ut Admeto Apollinem Delium, ut Laomedonti Troico Iovis fratrem, ut eidem sed cum patruo Pythium, ut coniugalia secreta miscentibus Minervam luminis ministram et lucernarum modulatricem? 3. Nonne ille vester est vates, qui Martem fecit et Venerem mortalium manibus vulneratos? non ex vobis Panyassis unus est, qui ab Hercule Ditem patrem et reginam memorat sauciatam esse Iunonem? non viraginem ab Ornyto caesam cruentatam vexatam Polemonis vestri indicant scripta? non ab Hippocoontis liberis ipsum Sosibius Herculem cruciatum retulisse pronuntiat et inlati vulneris et doloris? 4. Apud insulam Cretam sepulturae esse mandatum Iovem nobis editum traditur? in Spartanis et Lacedaemoniis finibus nos dicimus conditos in cunis coalitos fratres? noster ille est auctor, qui Patrocles Thurius scriptorum in titulis indicatur, qui tumulos memorat reliquiasque Saturnias tellure in Sicula contineri? Hieronymus, Plutarchus nostrarum esse partium comprobatur, qui in Oetaeis verticibus Herculem post morborum comitialium ruinas dissolutum in cinerem prodidit?.
26.1. Nam quid de illis amoribus dicam quibus in feminas sanctos incaluisse caelestes vestris proditum litteris atque auctoribus continetur? | f.91 b | 2. Numquid enim a nobis arguitur rex maris Amphitritas EIippothoas Amymonas Menalippas Alcyonas per furiosae cupiditatis ardorem castimoniae virginitate privasse? 3. numquid Apollo Latonius immaculatus ille, castissimus atque purus Arsinoas Aethusas Eypsipylas Marpessas, Zeuxippas et Prothoas, Daphnas et Steropas inconsulti pectoris adpetisse fervoribus? 4. numquid senex Saturnus iamdudum obsitus canis atque annorum vetustate iam fflgidus nostris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri et sub pecoris specie hinnitibus evolavisse iactatis? 5. Iuppiter ipse rex mundi nonne a vobis infamis est isse per innumeras species et petulantis amoris flammam servilibus obumbravisse fallaciis? 6. numquid a nobis aliquando conscriptus est, libidinosa ut perficeret furta, modo esse in aurum versus, modo in satyrum ludicrum, in draconem, in alitem, <in> taurum, et quod omnia genera contumeliarum transiliat, in formiculam parvulam, ut Clitoris videlicet filiam Myrmidonis ederet apud Thessalos matrem? 7. Quis illum in Alcumena novem noctibus fecit pervigilasse continuis? - non vos? Quis in amoribus desidem derelicta caeli statione iacuisse? - non vos? 8. Et sane adiungitis beneficia non parva, siquidem vobis deus Hercules natus est, qui in rebus huiusmodi patris sui transiret exuperaretque virtutes. 9. Ille noctibus vix: novem unam potuit prolem extundere concinnare conpingere, at Hercules sanctus deus gnatas quinquaginta de Thestio nocte una perdocuit | f. 92 | et nomen virginitatis expeonere et genetricum pondera sustinere. 10. Quid quod non contenti feminei generis adtribuisse diis curas etiam sexus adiungitis adamatos ab his mares? Hylam nescio quis diligit, Hyacintho est alius occupatus, ille Pelopis desideriis flagrat, hic in Chrysippum suspirat ardentius, Catamitus rapitur deliciarum futurus et poculorum custos, et ut Iovis dicatur pullus, in partibus Fabius aduritur mollibus obsignatur que posticis..
27.1. Sed soli amant apud vos mares et femineo sexui sua conservata est sanctitas? nonne vestris cautum est litteris, adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem? matrem eius Cererem in Iasionem nescio quem rusticanum et post Vulcanum Phaethontem Martem in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem et Romanae dominationis auctorem? 2. Cum talia igitur vos probra et flagitiosa prodigia non in unum aliquem nominatim sed in omnem pariter superorum gentem quam esse vos remini sine ullius exceptione iaciatis, audetis salva verecundia. dicere, aut esse nos impios aut vos pios, cum multo maiores ferant a vobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis quam amplitudines et honores ex ritu atque officio cultionis? 3. Aut enim falsa illa sunt cuncta quae sunt prompta de singulis existimationem illorum maiestatemque laedentia, et res digna omnino est, propter quam dii funditus | f. 92b | genus omne debeant abolere mortalium, aut si explorata et vera sunt et sine ullis dubitationibus conprehensa, ad eam perducitur res summam, ut invitissimis vobis non generis superi sed humani eos fuisse credamus..
28.1. Ubi enim nuptiae matrimonia puerperia nutrices artificia debilitates, ubi status capitis et condicio servitutis, ubi vulnera caedes cruor, ubi amores desideria voluptates, ubi omnis animorum adfectio ab inquietis perturbationibus veniens, necesse est divinum nihil istic esse, nec quod proprium caduci est generis et terrenae fragilitatis praestantiori posse adhaerere naturae. 2. Quis est enim qui credat, si modo agnoscit ac percipit vis istius potentiae quae sit, aut genitabiles habuisse partes deum et abscisione foedissima privatum his esse, aut ex se proditas aliquando intercepisse proles et vinculorum coercitum poenis, aut cum patre quodammodo conseruisse bella civilia et cum iure abstinuisse regali, aut exterritum minoris metu vertisse exuperatum terga et tamquam fugitivum et exulem in summotis delituisse secretis? 3. quis est, inquam, qui credat ad humanas adcubuisse deum mensas, interemptum avaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in fur lstorum dolis, adulterasse servisse vulneratum esse etadamasse et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam? 4. Atquin omnia vos ista et fuisse et inesse in diis adseveratis vestris, neque ullam praetermittiti? speciem vitiositatis maleficii lapsus quam non in convicium | f. 93 | numinum opinionum petulantia conferatis. 5. Aut igitur vobis quaerendi sunt dii alii in quos omnia ista non cadant - in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni - aut si hi sunt tantummodo quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis vestris. Mortalia sunt enim quaecumque narratis..
29.1. Et possumus quidem hoc in loco omnis istos, nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare vel Agragantino Euhemero replicato, cuius libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit, vel Nicagora ayprio vel Pellaeo Leonte vel ayrenensi Theodoro vel Eippone ac Diagora Meliis vel auctoribus aliis mille, qui scrupolosae diligentiae cura in lucem res abditas libertate ingenua protulerunt. 2. Possumus, inquam, si placet, et Iovis res gestas et Minervae experomere bella, virginis et Dianae, quibus dolis Liber Indorum affectaverit regnum, cuius fuerit condicionis Venus, cuius operae, cuius quaestus, matrimonium Magna cuius tenuerit Mater, quidnam spei, quid voluptatis specioso ab Attide conceperit, unde Serapis Aegyptius, unde Isis, vel ex quibus causis appellatio ipsa concinnata sit nominum..
30.1. Sed non istam suscepimus in eo sermone quem facimus vel operulam vel voluntatem, ut ostendamus et publicemus quinam fuerint hi omnes. 2. Illud nobis propositum est, ut quoniam nos impios et inreligiosos vocatis, vos contra et deorum contenditis esse cultores, demonstrare atque in medio ponere, ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari quam vobis. | f. 93b | 3. Quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intellegi debeat vos superis stimulos indignationum furialium commovere, qui tam foedas de illis vel auditis vel creditis vel ignominiosas ipsi compingitis fabulas. 4. Non enim qui sollicite relegit et inmaculatas hostias caedit, qui acervos turis dat concremandos igni, numina consentiendus est colere aut officia solus religionis inplere. 5. Cultus verus in pectore est atque opinatio de dis digna, nec quicquam prodest inlatio sanguinis et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita distantiaque natura, verum etiam labis et turpitudinis aliquid et maiestati eorum concilient et decori..
31.1. Interrogare enim vos libet et ad sermonis exigui responsionem vocare, utrumne gravius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque velle neque appetere istas, an talia de his probra opinionum foeditate concipere quae cuiusvis animum in ultionis possint rabiem concitare? 2. Si rerum momenta pendantur, nullum repperias tam invidum iudicem, qui non criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam famam carpi quam a quoquam silentio praeteriri. 3. Hoc enim forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis est et desperatae in fictionibus caecitatis. 4. Si in caerimoniis vestris rebusque divinis postilionibus locus est et piaculi dicitur contracta esse | f. 94 | commissio, si per imprudentiae lapsum aut in verbo quispiam aut simpuvio deerrarit, aut si rursus in sollemnibus ludis curriculisque divinis commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constitit aut tibicen repente conticuit aut si patrimus ille qui vocitatur puer omiserit per ignorantiam lorum aut terram tenere non potuit: audetis abnuere in delictis tam gravibus violari semper a vobis deos, cum in levioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini civitatis? [Cic., har. r. X,20.] .
32.1. "Sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia et ad voluptatem compositae lusiones". - Non est quidem credibile homines minus brutos et vetustatis remotissimae vestigatores aut non eas inseruisse suis carminibus fabulas quae in notionibus hominum super essent atque in auribus collocatae aut ipsos sibitantum licentiosi voluisse iuris adsciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab dis metum et periculum possent ab hominibus comparare. 2. Sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inventores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia vindicare aut non legibus latis et severitate | f. 94b | poenarum tantae istis obviam temeritati constitutumque a vobis est ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut deorum indignum maiestatibus loqueretur. 3. Quisquis enim patitur peccare peccantem, is vires sumministrat audaciae, et maioris contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire criminibus quam vera ingerere atque obiectare delicta. Quod enim sis dici et quod esse te sentias, morsum habet minorem, testimonio tacitae recognitionis infractum: illud vero acerbissime vulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis atque existimationis infamat.
33.1. Scribuntur dii vestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis cenitare, potare et ad ultimum fidibus et vocum modulatione mulceri. 2. Vos aures patientissimas commodatis nec iudicatis indignum voluptates attribui diis eas quibus corpora terrena fulciuntur et quas aures expetunt enervati pectoris dissolutione mollitae. 3. Inducuntur ex his alii amatores, adulteri castitatis nec cum feminis tantum sed cum viris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus. 4. Vobis nulla est cura | f. 95 | quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. 5. Per insanias, per furores orbare alii se et tamquam hostili de sanguine ita se proprio parricidio cruentare: sacrilegia vos illa miramini elata subiimiter, et quod poenis omnibus conveniebat plecti ut animosius consurgat audacia, incentivo extollitis laudis. 6. Illi vulnera orbitatis ingemere et cum heiulatibus indecoris fata incusare crudelia: vos stupetis eloquentiae viribus, et quod penitus oportebat ex humani generis coalitu tolli, percensetis, ediscitis ac ne ulla intercidat oblivione curatis. 7. Vulnerari, vexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: vobis illa est descriptio voluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas..
34.1. Sed quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum? 2. Ipse ille Iuppiter, cuius vos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et vel<ut> demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices, obduratus inverecundia publicare: vos talia qui extuo lere prodigia poetarum esse principes atque reges divinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima, tantumque ab officio religionum quas inducitis evolastis, ut gravioris ponderis | f. 95 b | sint apud vos verba quibus <est> caelitum violata sublimitas. 3. Ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud vos metus aut si esse illos uspiam praesumptionis certissimae confidentia crederetis, rogationibus, plebis scitis, consultorum senatus metu intercedere prohibere sancire, ne quis vellet de dis passim nisi quod esset plenum religionis effari? 4. nec a vobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a vobis eisdem ab his legibus propulsaretis iniurias? 5. Maiestatis sunt apud vos rei, qui de vestris sequius obmurmuraverint aliquid regibus. 6. Magistratum in ordinem redigere, senatorem aut convicio prosequi suis esse decrestis periculosissimum poenis. 7. Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et vita, decemviralibus scitis evadere noluistis inpune, ac ne vestras aures convicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis. 8. Soli di sunt apud vos superi inhonorati contemptibiles viles, in quos ius est a vobis datum quae quisque voluerit dicere, turpitudinum iacere quas libido confinxerit atque excogitaverit formas. 9. Et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere quam esse illos tales tali que existimatione sentire?.
35.1. Sed poetis tantummodo licere voluistis indignas de dis fabulas et flagitiosa ludibria comminisci? 2. Quid pantomimi vestri, quid histriones, quid illa mimorum atque exoleti generis multitudo? 3. nonne ad usum | f. 96 | quaestus sui abutuntur dis vestris et lenocinia voluptatum ex iniuriis adtrahunt contumeliisque divinis? 4. Sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratum que collegia, pontifices maximi et maximi curiones, sedent quindecimviri laureati et diales cum apicibus flamines, sedent interpretes augures divinae mentis et voluntatis, nec non et castae virgines, perpetui nutrices et conservatrices ignis, sedet cunctus populus et senatus, consulatibus functi patres, dis proximi atque augustissimi reges: et quod nefarium esset auditu, gentis illa genetrix Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus et per adfectus omnes meretriciae vilitatis inpudica experimitur imitatione bacchari. 5. Saltatur et Magna sacris compta cum infulis Mater et contra decus aetatis illa Pessinuntia Dindymene in bubulci unius amplexum flagitiosa fingitur adpetitione gestire, nec non et illa proles Iovis Sophoclis in Trachiniis [Trach. 749ss, 1024ss] Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine miserabiles edere inducitur heiulatus, violentia doloris frangi atque in ultimam tabem diffluentium viscerum maceratione consumi. 6. Quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis maiestatisque formidine adulterorum agere introducitur partes, atque [formidine] ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia et in species coniugum | f. 98b | subditivi corporis simulatione succedere..
36.1. Nec satis haec culpa est. Etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum, et ut spectatoribus vacuis risus possit atque hilaritas excitari, iocularibus feriuntur cavillationibus numina: conclamant et adsurgunt theatra, caveae omnes concrepant fragoribus atque plausu, et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque inrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et vacatio cum coronis. 2. Et audetis post ista mirari unde oriantur haec mala quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas, cum omnis res eas quibus sunt involuta probra numinum et maledictionis elogia et cotidie referatis et ediscatis cotidie, et si quando animum desidem otiosis vultis alucinationibus occupari, dies vobis poscatis dari et sine ullis intermissionibus exhiberi. 3. Quod si haberet vos aliqua vestris pro religionibus indignatio, has potius litteras, hos exurere debuistis olim libros, [istos] demoliri,-dissolvere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis cotidie publicantur in fabulis. 4. Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt daris cur immaniter conventicula dirui? in quibus summus oratur deus, pax cunctis et venia postulatur magistratibus exercitibus regibus familiaribus inimicis, adhuc vitam degentibus et resolutis corporum vinctione; in quibus aliud auditur nihil | f. 97 / nisi quod humanos faciat, nisi quod mites verecundos pudicos castos, familiaris communicatores rei et cum omnibus quos solidet germanitatis necessitudine copulatos. .
37.1. Verum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate valetis ferri, anteire vos etiam veritatis scientia iudicetis, et esse pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. 2. Hoc in loco, si ferocitas vestra permittit et rabies patitur, illud nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe divinam esse beatitudinem disiugatam? 3. Nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum, sicut vestrae opinationes ferunt - nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et contagione pestilentiae conrupisse auras temporum luctuosa cum populi vastitate - sequitur ut intellegi debeat iracundias non parvas ex opinionibus eos continere praedictis. 4. Quod si datur, et illud necessario consequens, miserias has omnis quibus olim genus accumulatur humanum ab huiusmodi fluere fictionibus. quodsi ab his causis indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum vos estis auctores, qui animos eaelitum non cessatis offendere et ultionis in rabiem coneitare. Sin autem | f. 97b | huiusmodi furiis deorum est genus immune neque quid sit irasci dii omnino noverunt, et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit ignorant et ab eius comptu et permixtione sunt absoluti. [Neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est fiat duo et in diversas res eat unitas ingenita simplicitate divisa].
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |