1.1. Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, vellem cum his omnibus quibus nomen invisum est Christi ab instituta principaliter defensione deverticulo paulisper facto talia verba miscere: 2. ''Si nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid interrogatos, edissertate nobis et dicite: quid rei, quid causae est, quod tam gravibus insectamini Christum bellis, vel | f. 27b | quas eius continetis offensas, ut ad eius nominis mentionem rabidorum pectorum effervescatis ardoribus? 3. Numquid regiam sibi vindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupavit et pacatas ab exordio nationes alias delevit ac sustulit alias sibi parere cervicibus compulit subiugatis? 4. numquid ardoribus avaritiae flagrans universas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio vindicavit? 5. numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula vi fregit aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? 6. numquid adrogantiae supercilio tumidus iniurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus inrogavit?''.
2.1. ''Et non | f. 28b | in cunctos et lumen praetenderit vitae et periculum ignorationis amoverit?''. 2. - Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis et credere, vel hoc ipso fuerat non aspernandus a vobis, quod salutaria vobis ostenderet, quod vias vobis ad caelum et vota immortalitatis optaret. 3. ''At enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi''. 4. - Ergone ille religionis extinctor et impietatis auctor arguitur, qui veram in orbe religionem induxit, qui hominibus caecis et revera in impietate degentibus pietatis aperuit ianuas et cúi se summitterent indicavit? 5. An ulla est religio verior officiosior o potentior iustior, quam deum principem nosse, scire deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput et fons est, perpetuarum pater fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cuncta que caelestia. animantur motu inriganturque vitali, et qui si non esset, nulla profecto res esset quae aliquod nomen substantiamque portaret.
3.1. Nisi forte dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis esse Apollinem creditis, Dianam Mercurium Martem. 2. Da verum iudicium et haec omnia circumspiciens quae videmus magis an sint dii ceteri dubitabit quam | f. 29 | in deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, sive cum exclamamus ''o deus'', sive cum illum testem deum constituimus improborum et quasi nos cernat faciem sublevamus ad caelum. 3. ''Sed minoribus supplicare diis homines vetuit''. - Dii enim minores qui sint aut ubi sint scitis? Perstrinxit vos aliquando suspicio illorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus et honoris inpertitione viduatos? 4. Quod si non mentis elatio et typhus qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret vobis, iamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare religionem voluerit veram, quantum vobis periculum nasceretur ex eo quod putaretis obsequio vel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori.
4.1. Verum haec omnia inlustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus evecti. Monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum inprudentiam vindicasse. 2. ''Non credimus, inquitis, vera esse quae dicit''. - Quid enim? quae vos negatis vera esse apud vos liquet, cum imminentia et nondum passa nullis possint rationibus refutari? 3. ''Sed et ipse quae pollicetur non probat''. - Ita est: nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. 4. Cum ergo haec sit condicio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu, nonne purior ratio est, [et] ex duobus | f. 29b | incertis et in ambigua exspectatione pendentibus id potius credere quod aliquas spes ferat quam omnino quod nullas? In illo enim periculi nihil est, quod dicitur imminere cassum <si> fiat et vacuum; in hoc damnum est maximum id est salutis amissio, si cum tempus advenerit aperiatur non fuisse mendacium.
5.1. Quid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? Ita non extimescitis, ne forte haec vera sint quae sunt despectui vobis et praebent materiam risus? Nec saltem vobiscum sub obscuris cogitationibus volvitis, ne quod hoc die credere obstinata rennuitis perversitate, redarguat serum tempus et inrevocabilis paenitentia castiget? 2. Nonne vel haec saltem fidem vobis faciunt argumenta credendi, quod iam per omnes terras in tam brevi temporis spatio inmensi nominis huius sacramenta diffusa sunt ; 3. quod nulla iam natio est tam barbari moris et mansuetudinem nesciens, quae non eius amore versa molliverit asperitatem suam et in placidos sensus adsumpta tranquillitate migraverit; 4. quod tam magnis ingeniis praediti oratores grammatici rhetores consulti iuris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes magisteria haec expetunt spretis quibus paulo ante fidebant; 5. quod ab dominis se servi cruciatibus adfici quibus statuerint malunt, solvi coniuges matrimoniis, exheredari a parentibus liberi quam fidem rumpere Christianam et salutaris militiae | f. 30 | sacramenta deponere; 6. quod cum genera poenarum tanta sint a vobis proposita religionis huius sequentibus leges, augeatur res magis et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur et ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur? 7. An numquid haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus adsumi has mentes? itane istud non divinum et sacrum est? 8. aut sine deo eorum tantas animorum fieri conversiones, ut, cum carnificis unci aliique innumeri cruciatus quemadmodum diximus inpendeant credituris, velut quadam dulcedine atque | f. 27b | omnium virtutum amore correpti cognitas accipiant rationes atque mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi?
6.1. Nisi forte obtunsi et fatui videntur hi vobis, qui per orbem iam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis adsensum. 2. - Quid ergo? vos soli sapientiae conditi atque intellegentiae vi mera nescio quid aliud videtis et profundum: soli esse nugas intellegitis haec omnia, soli verba et pueriles ineptias ea quae nobis promittimus principali ab rege ventura. 3. Unde quaeso est vobis tantum sapientiae traditum, unde acuminis et vivacitatis tantum vel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis adsumere, divinationis tantum potuistis hau| f. 28 |rire? 4. Quia per casus et tempora declinare verba scitis et nomina, quia voces barbaras soloecismosque vitare, quia numerosum et structum o compositum que sermonem aut ipsi vos nostis ecferre aut incomptus cum fuerit scire, quia Fornicem Lucilianum et Marsyam Pomponi obsignatum memoria continetis, quia quae sint in litibus constitutiones? quot causarum genera, quot dictionum, quid sit lsgenus, quid species, oppositum a contrario quibus rationibus distinguatur, idcirco vos arbitramini scire, quid sit falsum, quid verum, quid fieri possit aut non possit, quae imorum summorumque natura sit? 5. Numquam ne illud vulgatum perstrinxit aures vestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud deum primum? (cf 1Cor 3,19).
7.1. Atque ipsi penitus perspicitis vos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae adseveratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire vos et unumquemque suspiciones suas < pro > probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari. 2. Quid enim, si verum perspiciam, etiamsi omnia saecula in rerum investigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen et in opinionem scientiae sub inflati pectoris tumore tollamur? 3. Ut enim divina praeteream et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium, id quod Socrates ille | f. 28b | conprehendere nequit in Phaedro [Pl. Phaedr. 230], homo quid sit aut unde sit, anceps varius mobilis pellax multiplex multiformis, 4. in quos usus prolatus sit, cuius sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina, 5. utrum| f.30 |ne illum tellus uliginis alicuius conversa putore tamquam vermes animaverit, tamquam mures, an fietoris alicuius et fabricatoris manu liniamenta haec eorporis atque oris acceperit formam? 6. Potest, inquam, scire in medio haec posita atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa: 7. immo quod ambigit in Theaeteto Plato [Plat. Theaet. 158 b], vigilemus aliquando an ipsum vigilare quod dicitur somni sit perpetui portio, et quod agere videamur, insomnium; 8. cum videre nos dicimus, radiorum et luminis intentione videamus an rerum imagines advolent et nostris in pupulis sidant; utrum sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter sed paulatim adiciendo | f. 30b | canescant; 9. quid sit quod humores universi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabile semper perspicue colligatur; 10. ipse denique animus, qui inmortalis a vobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus delira effutiat et insana? 11. Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, ut cum fieri possit ut veri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an veri aliquid dixerimus.
8.1. Et quoniam ridere nostram fidem consuestis atque ipsam credulitatem facctis iocularibus lancinare, dicite, o festivi et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in vita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide praeeunte suscipiant sumant atque adgrediantur actores? 2. Peregrinamini, navigatis non domum vos credentes peractis negotiationibus remeaturos? Terram ferro scinditis atque oppletis seminum variètate non credentes vos frugem percepturos esse vicibus temporariis? 3. Coniugalia copulatis consortia non futura esse credentes casta et officiosi foederis in maritos? Liberorum susceptatis prolem non incolumem credentes fore et per gradus aetatis venturam senectutis ad metas? 4. Aegritudines corporum medicorum committitis manibus non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? Bella cum hostibus geritis non victoriam vos credentes | f. 31 | proeliorum successionibus relaturos? 5. Veneramini deos et colitis non credentes illos esse et propitias aures vestris supplicationibus accommodare?
9.1. Quid? illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata vidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? nonne vestrum quicumque est huic vel illi credit auctoribus? non quod sibi persuaserit quis verum dici ab altero velut quadam fidei astipulatione tutatur? 2. Qui cunctarum <rerum> originem <ignem> esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? 3. qui animam dividit et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, et venerit cum tempus arsurum, non Panaetio Chrysippo Zenoni? 4. qui individuis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi <autumat> atque omnia caecis obscuritatibus involuta, non Arcesilae, Carneadi, non alicui denique Academiae veteris recentiorisque cultori?
10.1. Ipsi demus principes et praedictarum patres sententiarum, nonne ea quae dicunt suis credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res ignium conversionibus fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales | f. 31b | formas Plato, individuorum Democritus concursiones? Aut illi, qui autumant nihil posse omnino conprehendi, an sit verum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod definiunt veritatis esse intellegant pronuntiatum? 2. Cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti omniaque illa quae scribitis et librorum comprehenditis milibus credulitate adseveretis duce, quaenam haec est iudicatio tam iniusta, ut nostram derideatis fidem, quam vos habere conspicitis nostra in credulitate communem? 3. ''Sed sapientibus vos viris omnibusque instructis disciplinarum generibus creditis''. - Nempe illis, qui nihil sciscunt nec pronuntiant unum, qui pro suis sententiis bella cum adversantibus conserunt et pervicacia semper digladiantur hostili, qui cum alter alterius labefactant destruunt convelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.
11.1. Sed officiant haec <nihil> nihilque impediant, plurimum quominus eis credere atque auscultare debeatis: et quid est, quod in hac parte aut vos plurimum habeatis aut nos minus? 2. Vos Platoni, vos Cronio, vos Numenio vel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus Christo. 3. Iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus sit que nobis et vobis unum et socium credere, vobis velitis dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae proferuntur a Christo | f. 32 audire et spectare nolitis? 4. Atquin si causas causis, partes partibus voluerimus aequare, magis nos valemus ostendere quid in Christo fuerimus secuti quam in philosophis quid vos. 5. Ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illi<us> magnifica potentissimasque virtutes, quas variis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem credulitatis adduci et iudicare fideliter non esse quae fierent hominis sed divinae alicuius atque incognitae potestatis. 6. Vos in philosophis virtutes secuti quas estis, ut magis vos illis quam nos Christo oportuerit credere? Quisquamne illorum aliquando verbo uno potuit aut unius imperii iussione non dicam maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere, non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, non ad vitam revocare defunctos, non annosas dissolvere passiones: sed quod levissimum multo est, fervunculum, scabiem aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? 7. Non quo illos negemus aut morum esse integritate laudabiles aut non omni genere studiorum et disciplinarum paratos; nam et verbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere levigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare sequaciter inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri, dividere, multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. 8. Sed quid istud ad causam? numquid enthymemata | f. 32b | syllogismi resque aliae similes scire illos veritatem spondent aut ea re digni sunt quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi? Personarum contentio non est eloquentiae viribus set gestorum operum virtute pendenda. Ille <non> est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit, sed qui quod pollicetur divinorum operum prosequitur sponsione.
12.1. Argumenta vos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si Christus - cum pace hoc eius et cum venia dixerim - populorum in conventibus uteretur, quis adquiesceret, quis audiret, quis eum promittere aperte aliquid iudicaret, aut quis cassa et nuda iactantem, quamvis esset inprudens et facilitatis stolidae, sequeretur? 2. Virtutes sub oculis positae et inaudita illa vis rerum, vel quae ab ipso fiebant palam vel ab eius praeconibus celebrabantur in orbe toto, ea subdidit adpetitionum flammas et ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere gentes et populos fecit et moribus dissimillimas nationes. 3. Enumerari enim possunt atque in usum computationis venire ea quae in India gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, Aegypto, in Asia, Syria, apud Galatas Parthos Phrygas, in Achaia Macedonia Epiro, in insulis et provinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt | f. 33 | tamen res patrias linquere et veritati coalescere Christianae. 4. Viderant enim currum Simonis magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas et nominato Christo evanuisse: viderant, inquam, fidentem dis falsis et ab eisdem metuentibus proditum pondere praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis, post deinde perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi culminis se rursum praecipitasse fastigio. 5. Quae omnia vos gesta neque scitis neque scire voluistis neque umquam vobis necessaria iudicastis, ac dum vestris fiditis cordibus et quod typhus est sapientiam vocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, inquam, noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines atque obscurandi res tantas, eripiendae vobis fidei subiciendique contemptus, ut, quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, vobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis et viduari benignitate divina.
13.1. Interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, inludere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus, cum vel ea vel talia repperiamini et vos dicere quae nobis dici pronuntiari que ridetis? 2. Nec mihi cum his sermo est qui per varia sectarum deverticula dissipati has atque illas partes opinionum diversitate fecerunt: | f. 33b | vos, vos appello qui Mercurium, qui Platonem Pythagoram que sectamini, vosque ceteros, qui estis unius mentis et per easdam vias placitorum inceditis unitate. 3. Audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum veneramur et colimus quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? 4. Quid Plato vester in Theaeteto [Plat. Theaet. 173 e], ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum fieri potis est cogitatione ac mente versari? 5. Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam quidem nos dicere confitemur sed a vobis aliter quam sentiamus audiri? 6. Quid in Politico idem Plato? [Pl. Polit. 270 d] nonne cum mundus occeperit ab occiduis partibus exoriri et in cardinem vergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit senes canos decrepitos et cum anni coeperint accedere longiores per eosdem gradus quibus hodic crescitur ad incunabula infantiae desituros? 7. Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum provideamus saluti id est ipsi nobis? quid enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? Vos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod vitiis omnibus et cupiditatibus abstinetis, metus ille vos habet ne velut trabalibus clavis adfici corporibus haereatis? 8. Quid illi sibi volunt secretarum artium ritus, quibus | f. 34 | adfamini nescio quas potestates, ut sint vobis placidae neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant?
14.1. Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognovimus? 2. Quid Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate conposuit [Plato, Phaed. 113 d], non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluvios et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas adseverat volvi mergi exuri? Et homo prudentiae non pravae et examinis iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, ut cum animas dicat immortales perpetuas et ex corporali soliditate privatas, puniri eas dicat tamen et doloris adficiat sensu. 3. Quis autem hominum non videt quod sit immortale, quod simplex, nullum posse dolorem admittere, quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen eius auctoritas plurimum a veritate declinat. Quamvis enim vir lenis et benivolae voluntatis inhumanum esse crediderit capitali animas sententia condemnare, non est tamen absone suspicatus iaci eas in flumina torrentia. flammarum globis et caenosis voraginibus taetra. 4. Iaciuntur enim et ad nihilum redactae interitionis perpetuae frustratione vanescunt. 5. Sunt enim mediae qualitatis, | f. 34b | sicut Christo auctore compertum est, et interire quae possint deum si ignoraverint, vitae et ab exitio liberari, si ad eius se minas atque indulgentias adplicarint, et quod ignotum est pateat. 6. Haec est hominis mors vera, haec nihil residuum faciens - nam illa quae sub oculis cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis extremus - haec inquam est hominis mors vera, cum animae nescientes deum per longissimi temporis cruciatum consumentur igni fero, in quem illas iacient quidam crudeliter saevi et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti.
15.1. Quare nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur spes cassas, id quod a novis quibusdam dicitur viris et inmoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, domino rerum ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas, divinas sapientes doctas neque ulla iam corporis attrectatione contiguas. 2. Quod quia verum et certum est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione prolati, inculpabiles et ideo inreprehensibiles vivimus, boni iusti et recti, vitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos vincit, nulla libido dehonestat, virtutum omnium servamus atque integramus tenorem. 3. Et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conveniensque sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus, idem omnes novimus nec, quot in orbe sunt homines, non sunt sententiae totidem neque infinita varietate | f. 35 | discretae.
16.1. Ac dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis secuntur nos causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferveamus, exerceamus in flagitiis vitam et in libidinem publicam venalium corporum prostitutione damnemur. 2. Et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora coniungere aut a deo principe res factae ab infirmioribus causis ad vitiorum dehonestamenta traduci? 3. Vultis homines insitum typhum superciliumque deponere, qui deum vobis adsciscitis patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere vos unam? 4. Vultis quaerere pervestigare rimari, quid sitis vos ipsi, cuius sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad vitam? 5. Vultis favore deposito cogitationibus tacitis pervidere animantia nos esse aut consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia? 6. Quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? Vel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? 7. Ex ossibus illis fundata sunt corpora et nervorum conligatione devincta: et nobis comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora et nervorum conligatione devincta. 8. Auras accipiunt naribus et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus et respiramus commeatibus crebris. 9. Femininis generibus masculinisque distincta sunt: | f. 35b | in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati. Edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis procreant; et nos corporum coniugationibus nascimur et ex alveis fundimur atque emittimur matrum. 10. Cibo sustentantur et potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam respuit per eosdem effundimus tramites. 11. Cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam et necessario invigilare pro victu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus vitae, nisi ut ea quaeramus quibus famis periculum devitetur et infelix sollicitudo ponatur? 12. Morbos illa et inedias sentiunt et ad ultimum senectute solvuntur: quid enim? nos immunes malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur et senectutis destruimur tabe? 13. Quod si et illud est verum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias beluas ireanimas improborum, postquam sunt humanis corporibus seiunctae, manifestius comprobatur vicinos nos esse neque intervallis longioribus disparatos. Siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicimur et motum agitare vitalem.
17.1. ''Sed rationales nos sumus et intellegentia vincimus genus omne mutorum''. - Crederem istud verissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines viverent, servarent officiorum tenorem, abstinerent ab inlicitis sese, | f. 36 | negotia turpia non adirent, neque quisquam pravitate consilii atque ignorantiae caecitate contraria sibimet atque inimica deposceret. 2. Vellem tamen scire quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis. 3. Quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora et aestatis flagrantias evitare? 4. Quid, animantia cetera huius rei providentiam non habent? Nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones, alia se saxis et rupibus tegere et communire suspensis, excavare alia telluris sola et in fossibilibus foveis tutamina sibimet et cubilia praeparare? 5. Quodsi ministras manus illis etiam donare parens natura voluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia et artificiosas excuderent novitates. Tamen in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines imitari nulla meditatione possimus, quamvis sint nobis opifices manus atque omni genere perfectionis artifices.
18.1. ''Vestem illa non norunt, sellas naves atque aratra conpingere nec denique superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit''. - Non sunt ista scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inventa. Neque cum animis artes caeli ex penetralibus ceciderunt, sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes et cum processu | f. 36b | temporum paulatim meditatione conflatae. 2. Quodsi haberent scientias animae, quas genus et habere divinum atque immortale condignum est, ab initio homines cuncti omnia scirent nec saeculum essct ullum, quod artis esset ignarum alicuius aut rerum experientia non paratum. - Nunc vero inops vita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens quaedam commodule provenire, dum imitatur experitur et temptat, dum labitur reformat immutat, ex adsidua reprehensione parvas et concinnavit scientiolas artium et ad unum exitum temporibus plurimis coemendata perduxit.
19 Quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent divinam immortalemque naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, quia rastrs securiculas vomerem. 2. Numquam, inquam, crederent typho et adrogantia sublevati prima esse se numina et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non videmus, ut ex eorum inventione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt | f. 37 | haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. 3. Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse vel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque noscamus, ut intervalla in vocum sonis, ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? 4. Quae si secum animae divinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum repperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. 5. Nunc vero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator poeta grammaticus? Ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa haec esse locorum necessitate ac temporum neque divinas eruditas advolavisse huc animas, quod neque omnes doctae sint neque discere omnes possint, at sint in his plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium plagarum coercitione cogantur. 6. Quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate venientes unum nosse unumque reminisci, non habere diversas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc vero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse de caelo, sed hic nata addiscere o et suspicionibus coalita vindicare.
20.1. Et ut vobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit / f. 37b | pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem vestris et, quod fieri si adgrediamur potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis adsumptione teneamus. 2. Sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus, non algidus in frigore, non fervoris nimii in calore, sed ita temperatus et medius ut nec frigoris sensum nec ardorem validum perpetiamur aestatis. 3. In hunc sonus omnino nullius incidat vocis, non avis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis terribiliter caeli. Excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: non ex inlato igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita mentiatur; ianua non una sit nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit.
21.1. Nunc quoniam imagini praeparavimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum et in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam et sit inane ac vacuum, Platonica licet aut Pythagorea progenie aut horum alicuius, qui acuminis perhibentur fuisse diuini aut ex deum responsis sapientissimi nuncupati. 2. Quod cum actum fuerit, | f. 38 | nutriri ut debeat sequitur et alimoniis convenientibus educari. Adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, verbum nullum faciens nec in sermonis alicuius <usus> ora et labra diducat, sed cum mammas dederit et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat et ante fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas et observari temporarios motus. 3. At vero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem, veste ut diximus posita et tenore reticentiae servato. Ipse autem qui infertur cibus sit unus atque idem semper, nihil materia differens nec per varios redintegratus sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panisex farre aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut ex ramis agrestibus baculae. 4. Potio autem vini sit prorsus incognita nec sedandae aliud admoveatur siti quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus subministratus cavis. Fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam versa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur.
22.1. Quorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas divinas a deo immortales esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus advolare, experiamur ex isto quem hoc genere voluimus educari, capiatne res fidem an sit leviter credita et frustrabili | f. 38b | expectatione praesumpta. 2. Procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus quot vultis annos agens, vultis vicenarius, vultis tricenarius, immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur, et si verum est illum principalis esse substantiae portionem, iam laetae ex fontibus vitae derivatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans ante acti temporis decurrerit aevitatem: 3. ita ille non omni pecore ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in res novas et numquam sibi ante eognitas ipsum sese est ante omnia nesciturus? Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra maria sidera nubes nebula pluviae tonitrua nix grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut gramina, taurus equus aut aries, eamellus elephantus aut milvus?
23.1. Esurienti si dederis uvam mustaceum caepe carduum cucumerem ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem aut quo genere singula esse debeant esui? Ignem si plurimum feceris aut venenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas viperas solifugas, esse noxias nesciens et timere ipsum quid sit ignorans? iam vero si vestem, si superlectilem ponas in medio tam urbanam | f. 39 | quam rusticam, eritne, idem ut possit diseriminare, discernere, cui negotio res quaeque conveniat, cuius muneris adcommodata sint usui? 2. Indicet in quos habitus vestis stragula facta sit, mitra strophium fascia pulvinus mucinnium laena calautica mantele mastruca soccos solea calceos? Quid si adicias quaerere rota quid sit aut tribula, vannus dolium cupa, trapetum vomis aut cribrum, mola buris aut sarculum? quid arquata si sellula, acus strigilis polubrum siliquastrum trulla lancicula candelabrum batioca scopae scyphus saccus? quid si cithara tibia argentum aes aurum code? radius liber? quid instrumenta si cetera quibus vita succingitur et continetur humana? 3. Ita ut diximus ille non bovis ritu aut asini, porci aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem formaturas varias respectans set quae sint singula nesciens et quam in causam possideantur ignorans? Nonne vocem si fuerit necessitate aliqua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio quid ore hiante clamabit?
24.1. Quid in Menone, o Plato [Plato, Men. 82], quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus redire? Qui si tibi vere respondet - non enim nos convenit fidem rebus abiudicare quas dicis - non rerum scientia sed intellegentia ducitur, et ex eo quod aliquos numeros cottidianis habet ex usibus notos fit ut sequatur rogatus et ipsa illum semper | f. 39b | multipilicationis adducat accessio. 2. Quodsi vere confidis immortales huc animas et plenas scientiae pervolare, adulescentulum istum rogare desinito, quem esse conspicis gnarum rerum et humanitatis esse in finibus constitutum: quadragenarium istum ad te voca et ex eo percontare non abstrusum aliquid, non involutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit cubus aut dynamis, sesqueoctavus aut sesquetertius ultimus , sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna quam efficiant summulam quaerito. 3. Volumus videre, volumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. Ita ille sensurus est, quamvis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an tibi ab sese responderi aliquid postules? Et non stipes ut aliquis aut Marpesia ut dictum est [Verg. Aen. 6, 471] rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero conloquaris, cum altero sermocineris an secum, oratio sit ista quam promis an sonitus vocis nihil rerum significans sed inani continuatione pertractus?
25.1. Quid dicitis, o viri plus quam satis est vobis ex aliena generositate tribuentes? Haecine est anima docta illa quam dicitis, immortalis perfecta divina, post deum principem rerum et post mentes geminas locum optinens quartum et afluens ex crateribus vivis? 2. Hic est ille pretiosus et rationibus homo augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur et totius in speciem similitudinis fabricatus | f. 40 | atque formatus: nullo melior ut apparuit pecore, obtunsior ligno, saxo, qui nesciat homines et in mutis semper solitudinibus degat, demoretur iners, valeat inaniter , quamvis annis vivat innumeris et numquam nodis corporeis eximatur. Sed cum scholas attigerit et magistrorum fuerit institutionibus eruditus, efficitur prudens, doctus et quam nuper habuerat imperitiam ponit. 3. Et asellus et bos aeque usu atque adsiduitate cogendi discit arare ac molere, equus iugum subire et agnoscere in curriculo flexiones, camellus sese summittere sive cum sumit onera sive cum ponit, columba manumissa revolare ad dominicas sedes, canis cum invenerit praedam cohibere et continere latratum, verba psittacus et integrare et nomina corvus expromere.
26.1. Sed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, deo vicinum et proximum, scientem huc omnia superioribus adventare de saeculis, nolo illam discere set docere nec ex docta ut dicitur elementariam fieri sed retinentem res suas corporibus semet circumligare terrenis. Nisi enim sese habuerit res ita, discerni qui poterit, utrumne illud quod audit reminiscatur an discat, cum multo facilius <sit> credere, discere illam quod nesciat quam oblitam quod paulo ante sciebat. 2. ''Ex oppositu corporis amittit repetentiam priorum'' [Plat., Phaedr. 248 a-c]. - Et ubi est illud quod dicitur, incorporalis animas substantiam non habere? Quod enim nullius est corporis, oppositione alterius non inpeditur nec potest aliquid sua de re perdere | f. 40 b | id quod non potest tactum rei oppositae sustinere. Ut enim numerus sine corporibus constitutus, quamvis mille corporibus obruatur, intactus et inviolabilis constat, ita necesse est animas, si sunt ut perhibetur incorporeae, oblivionem priorum nullam pati, quamvis eas solidissimae corporum circumligaverint vinctiones. 3. Quid quod eadem ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, verum etiam privat immortalitate has omnis et ad fines adplicat quibus vita consueta est terminari? Quicquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur et vertitur ut integritatem suam retinere non possit, id necesse est iudicari natura esse passivum. Quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse ipsa passibilitate interveniente denuntiat.
27.1. Ergo si et animae perdunt omne quod noverant, corporalibus vinculis occupatae, patiantur necesse est aliquid quod eas efficiat oblivionis induere caecitatem. Neque enim nihil omnino perpessae aut integritatem conservantes suam possunt rerum scientiam ponere aut in alios habitus sine sui mutabilitate transire. 2. Atquin nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod simplex, quacumque in re fuerit, necessario semper suam retinere naturam nec debere aut posse aliquid perpeti, si modo e sse perpetuum cogitat et in finibus propriae immortalitatis haerere. Omnis enim passio leti atque interitus ianua est, ad mortem ducens via et inevitabilem rebus adferens functionem: quam si sentiunt animae | f. 41 | et tactui eius atque incursionibus cedunt, usu et illis est vita, non mancipio tradita, quamvis aliter quidam inferant et rei tantae fidem suis in argumentationibus ponant.
28.1. Ac ne tamen instructi non plenius abeamus [ne videamus] a vobis, quemadmodum dicitis animas, cum terrenis fuerint corporibus involutae, priorum reminiscentiam non habere, cum in ipsis corporibus positae et prope insensibiles eorum commixtione perfectae pertinaciter et fideli<ter> teneant ea quae ante annos plures, si velis dicere vel octoginta vel hoc amplius, vel fecerunt vel passae sunt vel locutae sunt vel audierunt. 2. Si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum quae iamdudum et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant oblivisci quae conclusae in corporibus factitarunt quam quae foris positae, nondum hominibus coniugatae. Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta inrecordabili debet obliteratione deperdere. 3. Una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem venire. Quod si animae quas vocatis membrorum impediuntur obstaculo, quominus artes suas atque antiquas reminiscantur, in corporibus ipsis quemadmodum constitutae meminerunt et sciunt animas se esse et corporalem substantiam non habere, inmortalitatis condicione mactatas, quem tenent in rebus gradum, quo sint | f. 41b | ordine a deo patre discretae, ad infima haec mundi quanam ratione pervenerint, quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, adtraxerint? 4. Quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse et obstructione corporum amisisse quae noverant? Et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis labis corporalis invexi sset adiunctio: Nam scire quid fueris et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae sed comprobatio indiciumque servatae.
29.1. Quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res parvas atque exigui nominis immanibus pretiis aestimare, desinite hominem proletari<us> cum sit classicis et capite < cum > censeatur adscribere ordinibus primis, cum sit inops, pauper lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis unquam meritus nuncupari. Cum enim vos oporteret veros recti atque integritatis auctores typhum et adrogantiam frangere, quorum alis cuncti extollimur et inanium distendimur vanitate, non tantum ** accidere mala ista censetis, verum, quod gravius multo est, addidistis causas quibus et vitia crescerent et inemendabilis nequitia permaneret. 2. Quis est enim hominum, quamvis ille sit indolis infamia semper atque ignominiosa fugientis, qui cum dici exaudiat viris ab sapientibus maxime, immortalis animas esse nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non securus, intrepidus res obeat atque | f. 42 | adgrediatur inlicitas, non denique omnia suis cupiditatibus largiatur quae libido inpotens iusserit, inpunitatis praeterea etiam libertate munita? 3. Quid enim prohibebit quominus haec faciat? metus supernae potestatis iudiciumque divinum? et qui poterit territari formidinis alicuius horrore, cui fuerit persuasum tam se esse immortalem quam ipsum deum primum nec ab eo iudicari quicquam de se posse, cum sit una immortalitas in utroque nec in alterius altera condicionis possit aequalitate vexari?
30.1. ''Sed memoratae apud inferos poenae et suppliciorum generibus multiformes?''. - Et quis erit tam brutus et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat aut tenebras Tartareas posse aliquid nocere aut igneos fluvios aut caenosis gurgitibus paludes aut rotarum volubilium circumactus? 2. Quod enim contiguum non est et ab legibus dissolutionis amotum est, licet omnibus ambiatur flammis torrentium fluminum, volvatur in caeno [non], saxorum imminentinm casibus et immanium montium operiatur ruinis, inlibatum necesse est permaneat et intactum neque ullum sensum mortiferae passionis adsumere. 3. Quid quod ista persuasio non tantum est incitatrix ad vitia libertate ex ipsa peccandi, verum etiam philosophiae ipsius causam tollit et inaniter eam suscipi supervacanei | f. 42 b | operis difficultate declarat. Nam si verum est, animas nullius esse participes finis et cum omnibus saeculis aevorum perpetuitate procedere, quid periculi res habet contemptis praetermissisque virtutibus, quibus est contractior atque horridior vita, voluptatibus se dare ac per omnia libidinum genera eflrenatum spargere inmensae cupiditatis ardorem? 4. Ne deliciis marceat et corrumpatur mollitudine vitiorum? - Et qua poterit ratione corrumpi id quod immortale, quod semper est et nulli obnoxium passioni? Ne sordescat et polluatur actionum turpium foeditate? - Et qui poterit pollui corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est in quo nota se possit ipsius contaminationis adfigere? Rursus vero si animae leti adeunt ianuas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est conpetens, cur expeti philosophia debeat, etiamsi verum est purgari hac animas atque ab omni puras vitiositate praestari. 5. Nam si communiter obeunt et in ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque vitalis, non lantum est erroris maximi verum stolidae caecitatis, frenare ingenitos adpetitus, cohibere in angustiis vitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines iusserint atque instigaverint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent cum dies mortis advenerit et corporalibus fueris vinculis exsolutus.
31.1. Medietas | f. 43 | ergo quaedam et animarum anceps ambigua que natura locum philosophiae peperit et causam cur appeteretur invenit, dum periculum scilicet ex malis iste formidat admissis, alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat et cum officio vitam iustitiaque traducat. 2. Inde est quod inter doctos viros et ingeniorum excellentia praeditos de animarum qualitate certamen est et eas alii dicunt mortali esse natura nec divinam posse substantiam sustinere, alii vero perpetuas nec in naturam posse degenerare mortalem, quod istud ut fiat, medietatis efficitur lege: quod et illis argumenta sunt praesto, quibus eas passivas atque interibiles invenitur, et his contra non desunt quibus esse divinas immortalesque monstratur.
32.1. Haec cum ita se habeant et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus mortis et faucibus constitutas, posse tamen longaevas summi principis munere ac beneficio fieri, si modo illum temptent ac meditentur adgnoscere - eius enim cognitio fermentum quoddam est vitae ac rei dissociabilis glutinum - tum deinde feritate atque inhumanitate depositis resumant ingenia mitiora, ut ad illud quod dabitur esse possint paratae. 2. Quid est quod a vobis tamquam bruti et stolidi iudicemur, si propter hos metus liberatori dedidimus et mancipavimus nos deo? Adversus ictus noxios | f. 43b | et venenatos colubrarum morsus remedia saepe conquirimus et protegimus nos lamminis, Psyllis Marsis vendentibus aliisque institoribus atque planis, ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac vestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis.
33.1. Mortis nobis cum proponatur metus id est animarum interitus, quid? non ex commodi facimus sensu quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus amplectimur animisque ipsis nostris, si modo iusta extat vicissitudo, praeponimus? Vos vestrarum animarum salutem in ipsis vobis reponitis fierique vos deos vestro fiditis intestinoque conatu; at vero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus naturam intuentes nostram virium esse nullarum et ab suis adfectibus in omni rerum contentione superari. 2. Vos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas vobis adfuturas putatis quibus ad caelum pergere atque ad sidera volare possitis; nos tantam reformidamus audaciam nec in nostra ducimus esse positum potestate res superas petere, cum et hoc ipsum habeamus incertum, an vitam accipere mereamur et ab lege mortalitatis abduci. Vos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos vos sponte nullo prohibente praesumitis; at vero nos istud rerum sine domino fieri neque speramus posse neque ulli | f. 44 | hominum tantum potestatis attribui licentiaeque censemus.
34.1. Cum igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui vobis credulitate in ista videamur, cum vos et similia credere et in eadem videamus expectatione versari? Si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur, et vos eadem exspectat inrisio, qui spem vobis immortalitatis adsciscitis. Si tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite. 2. Si nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato <in> Phaedro promisisset aliusve ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris. Nunc cum eam Christus non tantum promiserit verum etiam virtutibus tantis manifestaverit posse compleri, quid alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere et vitae aeternitate donari?
35.1. ''Sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, irmmortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt?''. - Si nos istud nescire dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, uhi nostra videbitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum, si quod | f. 44b | inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum? 2. Est enim quod obstare eius voluntatibus possit, aut quod esse voluerit, non necessario sequitur ut fiat? An numquid nostris ex divisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus nos ipsi et nullius apud principem nominis? 3. Et tamen, o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite vitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae sortis condicione nutabiles? [Plat., Tim. 4] 4. Nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum quod alicuius vocaminis fuerit invenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et exordia nativitatis et vitae: quod autem habet introitum et vitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.
36.1. ''Sed immortales perhibentur dii esse''. - Non ergo natura, sed voluntate dei patris ac munere. Quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum dis <die> certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamvis eas mors saeva posse videatur extinguere et ad nihilum | f. 45 | redactas inremeabili abolitione delere. 2. Plato ille divinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur [Timaeus 41] deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed voluntate dei regis ac principis vinctione in perpetua contineri. Quod enim recte sit vinctum et nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate servari: neque ullo ab alio nisi ab eo qui vinxit et dissolvi, si res poscat, et salutari iussione donari. 3. Ergo si res est ita nec aliud convenit vel existimare vel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis, cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam vitam principali benivolentia subrogari? 4. Si enim forte nescitis et antea vobis incognitum propter rei novitatem fuit, accipite sero ac discite ab eo qui novit et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generatas coepisse se nosse atque in sui nominis essentia praedicari, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.
37.1. Quodsi essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset virtute perfectissima procreatis, unum omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas noverant retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis ut corporibus involutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres et saccati obscenissimas serias. 2. ''Sed habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas deus omnipotens misit''. - Et quid homines prosunt mundo aut ob rei cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere et terreni esse corporis inquilini? Ad consummandam molis huius integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et clauda est universitatis haec summa? 3. Quid ergo, si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus, vicissitudines suas non peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, ventorum flamina conticescent nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? 4. Atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste terrarum solitudinis vacuae silentio | f. 46 | conticiscat. Quemadmodum ergo iactatur, habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare privatam nec a finibus propriae utilitatis abscedere?
38.1. Quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque invictissimos milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos? 2. quid pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamo que flatantes? quid cursores, quid pugiles, quadrigarios desultores grallatores funiambulos praestigiatores? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices aucupes vannorum sirpiarumque vitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos panchristarios muliones lenones lanios meretrices? quid institorum alia genera, quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et supervacui iungeretur?
39.1. Nisi forte rex mundi, is quem temeritatis est maximae humano ex ore depromere, | f. 46b | idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus et temporariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque vagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluvie linerent et madidarent se sua, tunc ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. 2. Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud volvere aliud in facie polliceri, inlaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari? 3. Idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque everterent civitates, servitutis opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium condicione mutata? 4. Idcirco animas misit, ut inmemores veritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris inertibus supplicarent, ligna aera et lapides divina adloquerentur | f. 47 | ut numina, auxilia poscerent ex caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem, quinimmo ex: his aliae ut dubitarent se esse aut ullum esse penitus abnegarent? 5. Idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis iustum, aliud utile videretur et rectum, de appetendis rebus fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines, veritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et velut oculorum luminibus viduae nihil certum viderent et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore?
40.1. Idcirco animas misit, ut cum animantia cetera sponte natis alerentur et nulla satione prolatis neque domorum aut vestium tutamina sibi aut velamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur, ut cum impendiis maximis perpetuis que sudoribus domos sibi construerent, membrorum conficerent tegmina, superlectilem variam diurnorum contraherent egestati, inbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur a mutis, vim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in subigenda tellure fudissent, robigine grandine siccitate spem laboris amitterent et ad ultimum vi famis humanis cadaveribus incubarent et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abiunctae? 2. Idcirco animas misit, | f. 47b | ut quae secum commorantes possessionis alicuius nullum umquam habuissent amorem, avarissimae hic fierent et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent adpetitu, effoderent altos montes et viscera ignota terrarum in materias verterent alieni nominis atque usus, penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes et translatis mercibus caritatem semper vilitatemque captarent, exercerent avidum atque iniustissimum faenus et miserorum ex sanguine supputandis augerent insomniam milibus, possessionum semper producerent fines et quamvis provincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco forum litibus tererent, cum amicis et fratribus inexpiabiles susciperent simultates?
41.1. Idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis adfectibus nesciae commoveri, macella sibi et amphitheatra constituerent, loca sanguinis et publicae impietatis, ex quibus in altero mandi homines cernerent et bestiarum laniatibus dissipari, interficere se alios nullius ob meriti causam sed in gratiam voluptatemque sessorum, ipsosque illos dies quibus tantum committeretur nefas in gaudiis communibus ducerent et festa hilaritate sacrarent, at in altero vero animalium miserorum discerperent viscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et vulturiis, portiones, subigerent dentibus et crudelissimo ventri darent, et in tam saevis atque horridis moribus sortem suam flerent quas ab talibus mensis paupertatis | f. 48 | angustiae vindicarent, pro beatis ac felicibus viverent quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus? 2. Idcirco animas misit, ut divini ponderis et gravitatis oblitae gemmas lapillos margaritas castitatis dispendio conpararent, innecterent his colla, lannas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, conspiciendis quaererent corporibus fucos, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris vibrare caesariem, cutem corporis levigare, incedere poplitibus nudis omnique alio cultu vigorem virilitatis et exponere et in habitum feminarum deliciasque molliri?
42.1. Idcirco animas misit, ut viarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, venenatas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus, sollicitarent abigerent praevaricarentur et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis altilibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas et botulos facerent, isicia castellamenta lucanica sumi natam cum his carnem et glacialia conditione tucceta? 2. Idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscenis, numerositer et <cierent> scabillorum concrepationibus sonores, quibus animarum alia lasciviens multitudo incompositos corporum dissolveretur in motus, saltitaret cantaret, orbes saltatorios verteret | f. 48b | et ad ultimum clunibus et coxendicibus sublevatis lumborum crispitudine fluctuaret? 3. Idcirco animas misit, ut in maribus exsoleti, in feminis fierent meretrices sambucistriae psaltriae, venalia ut prosternerent corpora, vilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obviae, nihil pati rennuentes et ad oris sacri conparatae constuprationem?
43.1. Quid dicitis, o suboles ac primi progenies numinis? Ergone sapientes illae atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum criminum malitiarumque noverunt atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala, abire atque habitare iussae sunt has partes et humani corporis circumiectione vestiri? 2. Et mortalium quisquam est rationis alicuius accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne cotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae fraudes doli avaritia rapinae vis scelus audacia obscenitas turpitudo flagitium, mala omnia cetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt et labem machinantur in mutuam?
44.1. ''Sed sua, inquitis, voluntate, non regis missione venerunt''. - Et ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere nec in praecipites labi permitteret voluptates? 2. Si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat - scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor - aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, | f. 49 / quod eas faceret oblivisci suae dignitatis et decoris - milies ut ignoscat oraverim - universorum <malorum> non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est evagandi eas habere ius liberum quas retenturas non esse integritatis suae habitum providebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino voluntariae venerint an illius obtemperaverint iussioni, cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi cessatione crimen fecerit proprium et retentionis dissimulatione permiserit prius.
45.1. Sed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut deus credatur omnipotens, magnarum et invisibilium rerum sator et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse, gravitatis ac ponderis constantiaeque nullius, in vitia labiles, in peccatorum genera universa dcclives, cumque eas tales atque huiusmodi sciret, in corpora ire iussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent tempestatibusque cotidie fortunae, 2. et modo turpia facerent modo paterentur obscena, naufragiis ruinis incendiorum conflagrationibus ut perirent, pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent veneno, claudae ut incederent aliae, ut aliae lumen amitterent, ut articulis sederent aliae colligatis, morbis denique obiectarentur ut cunctis, quos infelix et miseranda mortalitas diversarum sustinet dilaceratione poenarum; tunc deinde oblitae unius esse se fontis, unius genitoris et capitis, germanitatis | f. 49b | convellerent atque abrumperent iura, urbes suas everterent, popularentur hostiliter terras, servos de liberis facerent, insultarent virginibus et matrimoniis alienis, odissent invicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus inviderent, tum deinde se omnes maledicercnt, carperent et saevorum dentium mordacitate laniarent.
46.1. Sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis et scelerata persuasio, ut ille salus rerum deus, omnium virtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus hnmanis, sapientissimus, iustus, perfecta omnia faciens et integritatis suae conservantia mensiones aut aliquid fecerit claudum et quod minus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus vita transigitur et celebratur humana ordinaverit, iusserit et ab sua fluere constitutione praeceperit. 2. Minora haec illo sunt et magnitudinis eius destruentia potestatem tantumque est longe, istarum <ut> auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen inpietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat, qui condicionem suam detestetur et lugeat, qui nulla alia de causa sese intellegat procreatum, quam ne materiam non haberent per quam diffunderent se mala, et essent miseri semper, quorum cruciatibus pasceretur nescio qua vis latens et humanitati adversa crudelitas.
47.1. ''Sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae | f. 50 | et qua sunt ratione prolatae?''. - Si infucata vultis audire nec ab aliqua vocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire, verum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpavere mortalium. 2. Sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? Minime istud necessario sequitur. Non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regig, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere non esse deo ab superiore prolata tam supervacua, tam vana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones.
48.1. Sic consimiliter hic quoque, cum animas rennuamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. Quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? 2. ''Quanam, inquitis, ratione, qua via?''. - Quia omni vero verissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi fieri statui nisi quod oporteat et conveniat fieri, nisi quod sit plenum et integrum et in suae <naturae> et integritatis perfectione finitum. Porro autem conspicimus homines, | f. 50b | id est animas ipsas - quid enim sunt homines nisi animae corporibus inligatae? - scaevitate innumerabili vitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. 3. Namque alios videmus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes avaros cupidos libidinosos inconstantes invalidos et sua ipsos decreta conservare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos adsereret principalis et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.
49.1. ''Sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis viri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus''. 2. - Nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. Sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicaverit vita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata. 3. Unus duo tres quattuor decem viginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. Set genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari convenit et ponderari. In toto enim pars est, non totum in parte, et universitas debet adtrahere portiones, non portionibus universitas adplicari. | f. 51 / 4.Quid enim, si hominem dicas captum membrisomnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem: aut esse auream terram, quod in verrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum et adcuratiore congregatione conquiritur? Qualitatem materiae universitas elementi probat, non pulvisculi flabiles, nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicuius adieceris atque inmiseris numeri: consumitur enim minuties ista inmenso; et <non> modo [non] parvi sed esse nullius existimandum est nominis quod per omnia diffusum perit et in magni corporis intercipitur vastitate.
50.1. Vos humano in genere bonos esse dictitatis viros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. Quinam isti sunt? dicite. Philosophi, credo, qui se esse solos sapientissimos autumant et vi huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione virtutum, qui ne in vitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et divitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad vitia proclives. 2. Nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat | f. 51b | integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut <in>inpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. Qui ergo luctatur animarum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat inperfectum, inprobabilem se esse, quamvis omni conatu et pervicacia contendat.
51.1. Sed risui vobis est nostra responsio, quod cum regias suboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae. - Quod est enim criminis genus, aut rei esse alicuius ignarum aut ipsum quod nescias sine aliqua profiteri dissimulatione nescire: aut uter magis videtur inrisione esse dignissimus vobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicuius adsumit, an ille qui retur se ex se apertissime scire id quod humanam transiliat notionem et quod sit caecis obscuritatibus involutum? 2. Si penitus spectetur rei cuiusque natura, in simili et vos estis quam in nobis reprehenditis causa. Non enim quia dicitis ab ipso animas rege descendere ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis et in luce positum manifestissimae veritatis. Conicitis enim, non scitis; suspicamini, non tenetis: nam si scire est illud quod ipse tu videris aut cognoveris animo continere, nihil eorum quae adseritis potestis vos dicere aliquando vidisse, id est, animas sede ab supera et regione descendere. 3. Suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. Quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum | f. 52 | incerta et <in>nihil expositum iaculatio mentis inlata? Ergo qui suspicatur, non tenet nec in lumine positus cognitionis incedit. Quodsi verum et fixum est, apud rectos et sapientissimos iudices et ista vestra qua fiditis pro ignoratione est habenda suspicio.
52.1. Ac ne tamen vobis tantummodo censeatis coniecturis uti ac suspicionibus licere, et nos isdem possumus, quoniam commune est quod interrogatis expromere. ''Unde, inquitis, homines et ipsorum hominum quid aut unde sunt animae?''. - Unde sunt elephanti tauri lscervi muli asini? unde leones equi canes lupi pantherae eorumque quae vivunt quid aut unde sunt animae? 2. Neque enim fidem res habet, ut Platonico ex illo cratere quem conficit miscetque Timaeus [Plat. Tim. 41 d] aut horum animae venerint aut lucusta mus sorex blatta rana centipeda animata esse credantur et vivere, quidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. 3. Nam et videmus alios ex sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam tum alios, aerium spiritum his alios iungere, solem vero nonnullos esse horum opificem et ex ignibus animatos eius vitali agitatione motari. Quid? si et haec non sunt et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inauditi nobis atque incogniti nominis, genus quae hominum finxerit et rerum constitutionibus adplicarit? 4. Nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint nec | f. 52b | ad deum primum nativitatis eorum referatur auctoritas? Quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum pie sancte que sapientem, cum hominis fictionem deo removit a maximo et ad minores nescio quos transtulit cumque eiusdem noluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, cuius animam fecerat universitatis istius, quam quod hominis fabricam indignam esse rebatur deo nec rei flaccidae fictionem magnitudini eius et eminentiae convenire? [Plat., Tim. 41 b-c]
53.1. Ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, iuri subiectas mortis, parvarum et labilium virium: perpetuitate donari, <si> spem muneris tanti deum ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. 2. ''Sed stulte istud credimus''. - Quid ad vos, <si> ineptissime, fatue? Ubi vobis nocemus vel quam vobis facimus aut inrogamus iniuriam, si omnipotentem confidimus deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus et ab Orci faucibus quemadmodum dicitur [Liv. IX,6] vindicari?
54.1. ''Ergone, inquiet aliquis, sine dei voluntate quicquam potis est fieri?''. - Considerandum est nobis sollicite et cura inspiciendum non parva, ne dum honorare nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas maiestatis eius eminentiam destruentes. 2. ''Qua ratione, qua causa?''. - Quoniam si cuncta eius voluntate confiunt nec citra eius nutum | f. 53 | quicquam potest in rebus vel provenire vel cadere, necessario sequitur, <ut> mala etiam cuncta voluntate eius intellegantur enasci. 3. Sin autem dicere voluerimus contra, pessimorum ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque nullius, incipient evideri aut eo invito res pessimae fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro ac nescio. Rursus autem si dicere nulla esse voluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae gentes universaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum. 4. Tum deinde a nobis exquirent: ''Cur, mala si nulla sunt, ab operibus vos certis et facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens iusserit atque inperaverit libido? cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus? Nam stoliditas inveniri quae inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam malos perdere et condemnare peccantis?''.
55.1. Quae cum esse consenserimus victi et universa his scatere non inaniter adnuerimus humana, consequetur ut rogitent: ''Cur ergo haec mala deus omnipotens non aufert sed esse perpetitur et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere?''. 2. - Si intellectus nobis adfuerit dei regis ac principis nec per impias vagari suspicionum voluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista nec quae nullis possent | f. 53b | facultatibus comprehendi expetisse aliquando aut studuisse cognoscere: meliusque ducetis, quinimmo potius magis <in> inscientiae finibus atque ignorantiae permanere quam nisi dei dicere nihil fieri per voluntatem, ut simul intellegatur et malis eum causas dare et miseriarum esse innumerabilium conditorem. 3. ''Mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia?''. ''Ex elementis'' inquiunt, ''et ex eorum inaequabilitate,'' sapientes: quod fieri qui possit ut quae sensum et iudicium non habent malitiosa esse perhibeantur et noxia aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas et nocentissimas futuras in alicuius operis adsumpsit effectum, eorum est qui adserunt pervidere. 4. ''Quid ergo nos? unde?''. - Responsionis necessitas nulla est. Sive enim possumus dicere, sive minus valemus nec possumus, utrumque apud nos parvum est; nec in magnis ponderibus ducimus vel ignorare istud vel scire, unum solum posuisse contenti, nihil a deo principe quod sit nocens atque exitiabile proficisci. Hoc tenemus, hoc novimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae veritate, nihil ab eo fieri nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum, quod infinitas habeat atque incorruptibiles voluptates, quod sibi quisque contingere votis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat.
56.1. Caetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus adsolent controversiisque versari, quibus genitoribus | f. 54 | orta sint vel quibus auctoribus fiant, neque nosse contendimus neque inquirere aut vestigare curamus: suis omnia relinquimus causis nec ad id quod expetimus esse nobis adiuncta atque adplicata iudicamus. 2. Quid est enim, quod humana ingenia labefactare, dissolvere studio contradictionis non audeant, quamvis illud quod infirmare moliuntur sit purum et liquidum et veritatis obsignatione munitum? Aut quid rursus adserere verisimilibus argumentis non queunt, quamvis sit apertissime falsum, quamvis evidens manifestumque mendacium? Cum enim sibi persuaserit quis, esse aliquid aut non esse, amat quod opinatur adserere et acumine alios anteire, maxime si agatur res submota et abdita et caligine involuta naturae. 3. Mundum quidam ex sapientibus aestimant neque esse natum neque ullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamvis eum conscribant esse gnatum et genitum; tertiis vero conlibitum dicere est, et esse natum et genitum et ordinaria necessitate periturum. Et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit veram, cunctis tamen argumenta non desunt quibus et sua decreta confirment et aliorum subripiant et labefaciant scita. 4. Eundem hunc alii elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii, sunt qui ex his nullo set individua corpora eius esse materiem et primam originem dicant. Cumque ex his vera sit una sententia, at nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus | f. 54b | et ea quaedicunt vera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. 5. Sic et deos nonnulli esse abnegant prorsus dubitare se alii an sint uspiam dicunt; alii vero existere neque humana curare: immo alii perhibent et rebus interesse mortalium et terrenas administrare rationes.
57.1. Cum ergo haec ita sint neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus verum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, sive cum suas res adserunt sive cum alienis opinionibus contradicunt. 2. Non alia neque absimili ratione de animarum ab his condicione disseritur. Hic enim eas retur et esse perpetuas et superesse mortalium functioni, superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire: alterius vero sententia est nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad vitam dari, mortalitatis deinde in iura succedere. Et cum omnia nequeant veri esse consortia, ita tamen fortibus et validissimis probationibus omnes agunt, ut repperire non possis quidnam tibi videatur falsum, quamvis ex omni parte diversa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. Quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, vel quod videretur inventum, aliorum omnium comprobaretur adsensu. 3. Inanissima igitur res est et supervacui operis, tamquam scias aliquid promere, aut velle scire contendere quod, etsi sit verum, posse videas destrui, aut acceptare pro vero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium | f. 55 | proferatur. Et merito res ita est. Non enim divina divinis sed rationibus pendimus et coniectamus humanis atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus.
58.1. Quid ergo? nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, mala unde proruperint, vel cur ea rex summus et esse patiatur et confici neque ab rebus propellat humanis? Vos enim horum quicquam exploratum habetis et cognitum? 2. Si suspicionum exponere volueritis audaciam, potestis explicare ac promere, mundus iste qui nos habet utrumne sit (in>genitus an tempore in aliquo constitutus? Si constitutus et factus est, quonam operis genere aut rei cuius ob causam? 3. Potestis inducere atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat sed orbito semper circumferatur in motus sua ipse <se> sponte et voluntate circumagat an virtutis alicuius inpulsionibus torqueatur? locus ipse ac spatium, in quo situs est ac volutatur, quid sit? infinitus, finitus, inanis an solidus? quis eum sustineat extremis cardinibus nitens an ipse se potius vi propria sufferat et spiritu interiore suspendat? 4. Potestis interrogati planum facere scientissimeque monstrare, quid nivem in plumeas subaperiat crustulass quidnam fuerit rationis et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem in oriente finiret quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu tam varias res efficiat, quinimmo contrariass quid sit luna? | f. 55b | quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut per somne mundi corpus frustilla haec ignea convenerit atque oportuerit figi? cur alia ex his parva, ampliora et maiora sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?
59.1. Si praesto est quod libuerit scire et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate nobis et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluviae, ut in superis partibus atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis et ad fluorem semper decursionemque tam prona? 2. Edissertate, inquam, et dicite, quid sit quod grandinem torqueat, quod guttatim faciat pluviam labi, quod imbres ruat, nivis plumas et foliola dilatarit, ventus unde oriatur et quid sit, cur temporum vicissitudines institutae, cum statui unum posset et una esse species caeli, nihil ut rerum desideraret integritas? 3. quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint aut terrae aquarum hae dulces <vel calidae>, aliae sint amarae vel frigidae? quo ex materiae genere humanorum corporum concreta, et stabilita sunt viscera, unde ossa solidata, quid intestina, quid venas fistulatas et conmeabiles fecerit? cur cum esset utilius oculis nos inluminare conpluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustiis adplicati? 4. beluarum et anguium tam infinita atque innumerabilia genera cuius rei sunt causa vel informata vel prodita? quid in mundo faciunt bubones inmussili buteones? quid alites et volucres ceterae? quid formicarum | f. 56 | et vermium genera in varias labes perniciesque nascentia? quid pulices, quid inpudentes muscae, araneae sorices mures scunguisugae tippulae? quid spinae, quid sentes, quid avenae, quid lolium, quid herbarum aut fruticum aut adolentia naribus aut tristia in odoribus semina? 5. Immo si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid si posse censetis, quid sit triticum dicite, far hordeum milium cicer faba lenticula melo cuminum porrina ulpicum caepe. Non enim, si fructui vobis sunt et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum aut promptum est quid sint singula scire, cur talibus figurata sint formis, fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores alios odores alios colores quam quos habent singulae res habere debuerint, an et alios potuerint sumere. 6. Ipsa deinde haec quid sint, sapor dico [id est sapor] et cetera, qualitatum distantias quibus ex rationibus ducunt. ''Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum''. - Amara sunt enim elementa vel dulcia, odoris sunt alicuius, <alicuius> coloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates quibus aut suavitas nascitur aut sensibus offensio comparatur.
60.1. Cum igitur et vos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque dicere neque explanare possitis, quid sit factum aut quare, aut cur oportuerit non esse, verecundiam convellitis et dilaceratis nostram, qui quae nequeunt sciri nescire nos confitemur neque ea conquirere | f. 56b | aut investigare curamus quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamvis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana. 2. Et ideo Christus licet [in] vobis invitis deus, deus, inquam, Christus - hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus - dei principis iussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam neque ullam posse comprehendere veritatem positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere et cognito quidquid sibi esse suasisset nec pro suis suspicionibus haesitare litigiosas serere atque intendere quaestiones, 3. omnia ista nos linquere et posthabere praecepit neque in res eas quae sint a nostra procul cognitione dimotae infructuosas inmittere cogitationes, sed, quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis atque in eum traducere suspensas pectoris conversiones, memoriam eius habere perpetuam et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas eius sibi contemplationis adfingere: 4. rebus enim ex omnibus, quas augustae continet divinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum verum et de quo nullus ambigere nisi amens possit et desperationis insanae, quem satis sit scire ut nihil aliud noveris, sisque veram et maximam scientiam consecutus in dei rerum capitis et cognitione defixus.
61.1. '' Quid est , inquit, vobis investigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum | f. 57 | excogitaverit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? Quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum. 2. Remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conveniat an reservari, exuri, dissolvi an repetita integritate renovari. Vestris non est rationibus liberum inplicare vos talibus et tam remota in utilitate curare? 3. Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum, et nisi vos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus vinculis exsolutos expectat mors saeva, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens''.
62.1. Neque illud obrepat aut spe vobis aeria blandiatur, quod ab sciolis nonnullis et plurimum sibi adrogantibus dicitur, deo esse se gnatos nec fati obnoxios legibus, si vitam restrictius egerint, aulam sibi eius patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo tamquam in sedem referri patritam; neque quod magi spondent, commendaticias habere se preces quibus emollitae nescio quae potestates vias faciles praebeant ad caelum contendentibus subvolare, neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicentur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato divinas animas fieri et ab legibus mortalitatis educi. 2. Blandimenta haec cassa sunt et inanium fomenta votorum. Servare | f. 57b | animas alius nisi deus omnipotens non potest, nec praeterea quisquam est qui longaevas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est et nullius temporis circumscriptione finitus. 3. Cum enim dii omnes, vel quicumque sunt veri vel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui voluntate eius sint et beneficii munere, qui fieri potis est, ut alii praestare id quod ipsi sunt valeant, cum alienum id habeant et maioris potentia commodatum? 4. Caedant licet hostias quantaslibet Etruria, humana sibi omnia sapientes negent, magi cunctas emolliant et commulceant potestates: nisi ab domino rerum datum fuerit animis id quod ratio postulat idque per mandatum, multum postea paenitebit fuisse inrisui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi.
63.1. ''Sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius adventum mortalitatis condicione consumpta sunt?''. - Potestis enim scire, quid sit cum eis animis actum priscorum veterrimorum que mortalium, subventum et his an sit ratione aliqua, consultum atque provisum? 2. Potestis, inquam, scire id quod Christo potuit docente cognosci, infinita an finita sint saecula ex quo in terris esse genus hominum coepit, quando primum animae corporibus inligatae, quis auctor vinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator, quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus | f. 58 | aut regionibus fuerint, corruptibiles an contra, potuerintne accedere ad periculum moriendi , nisi tempore necessario conservator occurrisset Christus? 3. Exponite has curas et incognitas vobis relinquite quaestiones: miseratio et illis impertita est regia et aequaliter per omnes divina beneficia cucurrerunt: conservatae sunt, liberatae sunt et mortalitatis sortem condicionem que posuerunt. ''Quo genere, quae, quando?''. - Si adrogantia, si typhus, si elatio abesset a vobis, iamdudum haeG scire <Christo> potuistis auctore.
64.1. ''Sed si generis Christus humani, ut inquitis, conservator advenit, quor omnino non omnes aequali munificentia liberat?''. - Non aequaliter liberat qui aequaliter omnes vocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit aut despuit, qui sublimibus infimis servis feminis pueris uniformiter potestatem veniendi ad se facit? ''Patet, inquit, omnibus fons vitae neque ab iure potandi quisquam prohibetur aut pellitur''. 2. - Si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praevales, ut ea quae offeruntur a Christo ludum atque ineptias nomines, quid invitans expectat, cuius solae sunt hae partes, ut sub tui iuris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? ''Sortem vitae eligendi nulli est, inquit Plato [Plato, rep. 617 e], deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam recte, cum voluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui voluit''. 3. An numquid orandus es, ut beneficium salutis ab deo digneris accipere, | f. 58b | et tibi aspernanti fugientique longissime infundenda in gremium est divinae benivolentiae gratia? Vis sumere quod offertur atque in tuos usus convertere? consulueris tu tibi. 4. Aspernaris, contemnis et despicis? tu te muneris commoditate privaveris. Nulli deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. Neque enim necessaria nostra illi salus est, ut conpendii aliquid dispendiive patiatur, si aut deos nos fecerit aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.
65.1. ''Immo, inquit, si deus est potens misericors conservator, convertat nobis mentes et invitos faciat suis pollicitationibus credere''. - Vis ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad vincendi studium puerilis atque <vani> animi contentio. 2. Quid est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam invitis extorquere in contrarium voluntates, inculcare quod nolint et quo refugiant animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque traducere? 3. Tu qui te verti et vim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, cur respuis adsumere voluntate id quod versus desideras atque immutatus efficere? ''Nolo, inquit, et voluntatem non habeo''. - Quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias, verum inania verba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. 4. ''Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere | f. 59 | non potero?''. - Ita est, ut ipse proponis. Partes enim salutis dandae conferendi que animis quod tribui convenit necessariumque est adplicari, solus ab deo patre iniunctum habet et traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. Ut enim dii certi certas apud vos habent tutelas licentias potestates neque eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem et spiritum perpetuitatis adponere. 5. Si enim patrem creditis Liberum dare posse vindemiam, medicinam non posse, si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Iunonem, Fortunam Mercurium Vulcanum rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere, ab nullo animas posse vim vitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus huic muneri officioque praefecit. 6. Hanc omnipotens imperator esse voluit salutis viam, hanc vitae ut ita dixerim ianuam, per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum est vel inrepere vel invadere ceteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.
66.1. Licet ergo tu purus et ab omni fueris vitiorum contaminatione purgatus, conciliaveris illas atque inflexeris potestates, ad caelum <ne> redeunti vias cludant atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo adtribuente | f. 59b | perceperis et veram fueris admissus ad vitam. 2. Nam quod nobis obiectare consuestis, novellam esse religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. 3. Quid enim, si hoc modo culpam velimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus et lautioribus successibus institutis non antiquas adamaverint casulas nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut beluae permanere? 4. Commune est omnibus et ab ipsis paene incunabulis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et petere in eoque defigere spem salutis et salutarium commodorum.
67.1. Itaque cum nobis intenditis aversionem a religione priorum, causam convenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. Nam si mutare sententiam culpa est ulla vel crimen et a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare, criminatio ista et vos spectat, qui totiens vitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. 2. Numquid | f. 60 | enim quinque in classes habetis populum distributum, vestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? servatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis et ex acuminibus auspicatis ? 3. in potestatibus obeundis leges conservatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et caeligenis perpetuos fovetis focos? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios advocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem? matres familias vestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent vini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse?
68.1. In Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam nivei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque, ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione? Cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leviter animata porrigere prisca observatione contempta? 2. Ante adventum in Italiam | f. 60b | Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? 3. Cum igitur et vos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque vel erroribus cognitis vel animadversione meliorum sint a vobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri?
69.1. ''Sed novellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur.'' - Ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae quid est enim in negotiis hominum, quod vel opera corporis et manibus fiat vel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mor talium? Medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus vita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, intellegi celebrari que coeperunt? 2. Antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis [Lucret. I 22], quisquam hominum sciebat aut esse noscendum condiscendunlque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in venis? Quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibi| f.61 |cinem illum ac destinam caeli?
70.1. Sed quid ego haec parva? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut vestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari? 2. Nam si verum est ex Saturno atque eius uxore Iovem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere vitalem. 3. Certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. Rursus vero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Iove patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, tum et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere naturae, sed ex conventu Iovis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt. 4. Ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias invocari, quod ipsum similiter dicere translatum in Minervam licebit. Si enim Iovis, ut adseveratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero | f. 61b | matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Minervam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex capite Iovis enata est et esse res coepit nonnulla in essentia constituta. Habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inviolabili religione sanciri. 5. Quod cum ita se habeat, cum de novitate loquimini religionum nostrarum, vestrae vobis in mentem non veniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii vestri, quas origines habeant, quas causas, vel ex: quibus proruperint emicuerint que radicibus? Cuius est autem pudoris, quinimmo inverecundiae cuius, quod agere te videas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata vicissitudine retorqueri?
71.1. ''Sed quod agimus nos, novum est, quod autem vos, priscum est et nimiae vetustatis'': - et quid istud aut vos iuvat aut nostram causam rationemque contristat? Nova res est quam gerimus, quandoque et ipsa vetus fiet: vetus quam vos agitis, sed temporibus quibus coepit nova fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis, convenit intueri. 2. ''Ante trecentos annos religio, inquit, vestra non fuit''. - Et dii vestri non fuerunt ante milia annorum duo. ''Quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest?''. - Non difficilibus, non obscuris, sed quas possit videre qui volet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. | f. 61b? | 3. ''Quis Iovem cum fratribus genuit?''. - Genialibus Opis adiunctus Saturnus, ut vos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. ''Quis Picum, Fauni patrem atque avum Latini?''. - Saturnus, ut vos idem vestris scriptis atque auctoribus traditis. 4. Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. ''Consentaneum est ita esse quod dicitur''. - Ab Iove et Pico quot sunt generis usque ad Latinum gradus? ''Trini, ut indicat series''. - Vultis Faunus, Latinus et Picus annis vixerint vicenis atque centenis? ''Ultra enim negatur posse hominis vita produci''. - Aestimatio iusta et liquida est''. - Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni? ''Res ita est, ut indicat supputatio''. - Cuius socer Latinus fuit? ''Aeneae''. - <Aeneas>genitor cuius? - ''<Ascanii> Albani oppidi conditoris''. - Quot apud Albam regnatum est annis? ''Quadringentis et prope bis denis''. - Aetatis urbs Roma cuius esse in annalibus indicatur? ''Annos ducit quinquaginta et mille aut non multum ab his minus''. 5. - Ergo ab Iove, qui frater est Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur aetati. Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.
72.1. ''At religiones vestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt veriores quod vetustatis auctoritate munitae sunt''. | f. 61? / - Et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, autspatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum milibus? 2. Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione videamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus novella vobis videtur res esse, et qui eum venerantes colunt, inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones? 3. Estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat re tempore nomine potest aliquid inveniri? Nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus est? quis caput ac fons rerum ests non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex eius perpetuitate perficitur? Indubitabile istud et verum. 4. Non ergo quod sequimur novum est, sed nos sero addidicimus quidnam sequi oporteat <ac>colere aut ubinam conveniret spem salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. Nondum enim adfulserat qui viam monstraret errantibus et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret caecitatem.
73.1. Sed causa in <nos>huiusmodi vertitur sola? Quid, vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen? non post Pisonem et Gabinium consules in numerum vestrorum rettulistis deorum? Quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur vel Midas vel Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire? 2. Sacra Cereris matris non quod vobis | f. 62 | incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur novitatem ipsam testificante cognomine? Non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? Ex quo apparet et liquidum est, et hunc vobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum. 3. Si quis igitur vos interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros vos certum est: aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a vatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque servati. 4. Quodsi hoc a vobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum. Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret veritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret.
74.1. ''Et quid, inquit, est visum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator ad vos Christus caeli ex arcibus mitteretur?''. - Interrogamus et nos contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas fiant? 2. Cur post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluviae, quas rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? Immo illud exquirimus | f. 62 b | potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Iove sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum vero ignoraret antiquitas? 3. Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adveniret. ''Quaenam igitur ratio est?''. - Non imus infitias nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam dei mentem videre, aut quibus modis ordinaverit res suas homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando vel quo genere, ipse rerum cunctarum pater, moderator et dominus scit solus. 4. Nec si ego nequivero causas vobis expromere, cur aliquid fiat illo vel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae generibus virtutum tantis et [potestatibus] potestatum indubitabilis esse monstrata est.
75.1. Tu opponas et referas: ''Cur tam sero emissus est sospitator?''. - In infinitis, perpetuis saeculiis nihil omnino dicendum est serum. Ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. Tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest series et immoderata continuatio saeculorum. 2. Quid enim si res ipsae, quibus opem conveniebat ferri, oportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subveniri, aliter | f. 63 | debuit posterioribus consuli? 3. Nonne litteras auditis commemorantes vestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque vastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse vagitum, quorum ossa variis in regionibus eruta vi? repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? 4. Potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. Si quod hodie factum est, ante milia fieri potuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. Rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest novitate mutari.
76.1. ''Cur ergo, inquit, si omnipotenti servitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis vestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti vos tantas atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire?''. 2. - Perquiramus et nos contra, cur et vos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes thuris plenis coniciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie vos agunt exitiabiles multiplices que fortunae? 3. Cur, inquam, dii vestri cessant a vobis avertere tot morborum et valetudinum | f. 63b | genera, naufragia ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem bonorum, discordias bella simultates, captivitates urbium et sublatis ingenuitatibus servitutes? 4. Sed et nobis in huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil est enim nobis promissum ad hanc vitam nec in carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes quaecunque sunt parvi ducere atque aestimare fortunae, ac si quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi, adscribere infortunio voluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus ex vinculis et tenebrosam evadere caecitatem.
77.1. Itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio, nec poenam vexatio inferet sed ad lucem libertatis educet. 2. Ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in egressum quaestionum numquam adficere se praegravibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum saeviat carcerem, materiam eius comminuat atque urat tectum, parietem, ianuas partes que alias operis renudet deiciat adfligat, nesciens hoc facto ei cui videatur officere dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem: itidem et vos flammis exiliis cruciatibus beluis, quibus corpora lancinatis et divexatis nostra, non vitam eripitis nobis, sed pelliculis relevatis | f. 64 | et cutibus nos nescii, et quanto instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saevire, tanto artis et gravibus relevatis nos vinculis et ad lumen efficitis circumcisis nexibus evolare.
78.1. Quare, homines, abstinete quaestionibus vacuis imspedire spes vestras, nec si aliter quam vos putatis aliquid se habet, vestris potius opinionibus credere quam rei debetis augustae. 2. Urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur salute ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat Arrianus [Arrianus: Epict. fr. Schenkl 7]. 3. Dubitamus, ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo, nec plus apud nos valeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse videatur falsum id quod esse nolimus atque adnitimur verum , obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |