CIRIS
Etsi me vario iactatum laudis amore
irritaque expertum fallacis praemia volgi
Cecropius suavis exspirans hortulus auras
florentis viridi sophiae complectitur umbra,
+tum ea quaeret eo+ dignum sibi quaerere carmen 5
longe aliud studium atque alios accincta labores
altius ad magni +suspendit sidera mundi
et placitum paucis ausa est ascendere collem;
non tamen absistam coeptum detexere munus,
in quo iure meas utinam requiescere musas 10
et leviter blandum liceat deponere morem.
Quod si mirificum sophiae genus omne secutum
mirificum sedi modo sit tibi velle libido,
si me iam summa Sapientia pangeret arce
quattuor antiquis heredibus edita consors, 15
unde hominum errores longe lateque per orbem
despicere atque humilis possem contemnere curas,
non ego te talem venerarer munere tali,
non equidem (quamvis interdum ludere nobis
et gracilem molli liceat pede claudere versum), 20
sed magno intexens (si fas est dicere) peplo,
qualis Erechtheis olim portatur Athenis,
debita cum castae solvuntur vota Minervae
tardaque confecto redeunt quinquennia lustro,
cum levis alterno Zephyrus concrebruit Euro 25
et prono gravidum provexit pondere currum
felix ille dies, felix et dicitur annus,
felices qui talem annum videre diemque
ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae,
magna Giganteis ornantur pepla tropaeis, 30
horrida sanguinea pinguntur proelia Gorgo,
additur aurata deiectus cuspide Typhon,
qui prius Ossaeis consternens aethera saxis
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum
tale deae velum sollemni tempore portant: 35
tale te vellem, iuvenum doctissime, ritu
purpureos inter soles et candida lunae
sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
naturae rerum magnis intexere chartis,
aeterno <ut> sophiae coniunctum carmine nomen 40
nostra tuom senibus loqueretur pagina saeclis.
Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes
nunc primum teneros firmamus robore nervos,
haec tamen interea quae possumus, in quibus aevi
prima rudimenta et iuvenes exegimus annos, 45
accipe dona meo multum vigilata labore
promissa atque diu iam tandem <reddita vota>,
impia prodigiis ut quondam exterrita proles
Scylla novos avium sublimis in aere coetus
viderit et tenui conscendens aethera penna 50
caeruleis sua tecta super volitaverit alis,
hanc pro purpureo poenam scelerata capillo,
pro patria solvens excisa et funditus urbe.
Complures illam magni, Messalla, poetae
(nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum) 55
longe aliam perhibent mutatam in membra figuram
Scyllaeum monstra saxum infecta vocari;
illam esse aerumnis quam saepe legamus Ulixi
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto 60
deprensos nautas canibus lacerasse marinis.
Sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae
nec malus istorum dubiis erroribus auctor.
Namque alias alii volgo finxere puellas,
quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero, 65
ipse Crataein ei matrem; sed sive Crataeis
sive illam monstro generavit Scylla biformi
sive necutra parens atque hoc in carmine toto
inguinis est vitium et veneris descripta libido;
sive etiam iactis speciem mutata venenis 70
infelix virgo (quid enim commiserat illa?
ipse pater timidam saeva complexus harena
coniugium castae violaverat Amphitritae,
at tamen exegit longo post tempore poenas,
ut cum cura tuae veheretur coniugis alto 75
ipsa trucem multo misceret sanguine pontum);
seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis
et cupidos quaestu passi, popularet amantes,
piscibus heu canibusque malis vallata repente est
(horribilis circum vidit se sistere formas: 80
heu quotiens mirata novos expalluit artus,
ipsa suos quotiens heu pertimuit latratus),
ausa quod est mulier numen fraudare deorum
et dictam Veneri votorum <a> vertere poenam,
quam mala multiplici iuvenum consaepta caterva 85
dixerat atque animo meretrix iactata ferarum
(infamen tali merito rumore fuisse
docta Palaepaphiae testatur voce Pachynus):
quidquid et ut quisque est tali de clade locutus,
omnia sim: potius liceat notescere cirin 90
atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare quae cantus meditanti mittere caecos
magna mihi cupido tribuistis praemia, divae
Pierides, quarum castos altaria postis
munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi 95
deponunt flores aut suave rubens narcissus
aut crocus alterna coniungens lilia caltha
sparsaque liminibus floret rosa - nunc age, divae,
praecipue nostro nunc aspirate labori
atque novom aeterno praetexite honore volumen. 100
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes
Actaeos inter colles et candida Thesei
purpureis late ridentia litora conchis,
quarum non ulli fama concedere digna
stat Megara, Alcathoi quondam munita labore, 105
Alcathoi Phoebique: deus namque affuit illi,
unde etiam citharae voces imitatus acutas
sape lapis recrepat, Cyllenia munera, pulsus
et veterem sonitu Phoebi testatur honorem.
Hanc urbem alios qui tunc fervebat in armis 110
fecerat infestam populator remige Minos,
hospitio quod se Nisi Polyidos avito
Carpathium fugiens et flumina Caeratea
texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretaea sternebat rura sagitta. 115
Sed neque tunc cives neque tunc rex ipse veretur
infesto ad muros volitantis agmine turmas
deicere et indomitas virtute retundere mentes,
responsum quoniam satis est meminisse deorum.
Nam capite a summo regis (mirabile dictu) 120
candida caesaries (florebant tempora lauro)
et roseus medio surgebat vertice crinis,
cuius quam servata diu natura fuisset
tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum
concordes stabili firmarant numine Parcae. 125
Ergo omnis cano residebat cura capillo,
aurea sollemni comptum quem fibula ritu
crobylus et tereti nectebant dente cicadae.
Nec vero haec urbis custodia vana fuisset
(nec fuerat), ni Scylla novo correpta furore, 130
Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulcrum,
o nimium cupidis Minon inhiasset ocellis.
Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater
iratum potuit, quem nec pater atque avos idem
Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leone 135
et validas docuit vires mansuescere tigris,
ille etiam divos homines sed dicere magnum est)
idem tum tristis acuebat parvolus iras.
Iunonis magnae (cuius periuria divae
olim se meminere diu) periura puella 140
(non ulli liceat) violaverat inscia sedem,
dum sacris operata deae lascivit et extra
procedit longe matrum comitumque catervam
suspensam gaudens in corpore ludere vestem
et tumidos agitante sinus aquilone relaxans. 145
Necdum etiam castos gustaverat ignis honores
necdum sollemni lympha perfusa sacerdos
pallentis foliis caput exornarat olivae,
cum lapsa e manibus fugit pila cumque relapsa
procurrit virgo. Quod uti ne prodita ludo 150
aurea iam gracili solvisset corpore pallam.
Omnia quae retinere gradum cursusque morari
possent, o tecum vellem tua semper haberes:
non umquam violata manu sacraria divae
iurando, infelix, nequiquam iure piasses. 155
Etsi quis nocuisse tibi periuria credat?
Causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno.
At levis ille deus, cui semper ad ulciscendum
quaeritur ex omni verborum iniuria dictu,
aurea fulgenti depromens tela pharetra 160
(heu nimium terret, nimium Tirynthia visu)
virginis in tenera defixerat omnia mente.
Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem
et validum penitus concepit in ossa furorem,
saeva velut gelidis Edonum Bistonis oris 165
ictave barbarico Cybeles antistita buxo
infelix virgo tota bacchatur in urbe
non styrace Idaeo fragrantis picta capillos,
coccina non teneris pedibus Sicyonia servans,
non niveo retinens bacata monilia collo. 170
Multum illi incerto trepido vestigia cursu:
saepe redit patrios ascendere perdita muros
ariasque facit causam se visere turris,
saepe etiam tristis volvens in nocte querelas
sedibus ex altis caeli speculatur amorem 175
castraque prospectat crebris lucentia flammis.
Nulla colum novit, carum non respicit aurum,
non arguta sonant tenui psalteria chorda,
non Libyco molles plauduntur pectine telae;
nullus in ore rubor (ubi enim rubor, obstat amori). 180
Atque ubi nulla malis reperit solacia tantis
tabidulamque videt labi per viscera mortem,
quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,
fertur et horribili praeceps impellitur oestro,
ut patris, a demens, crinem de vertice serum 185
furtim atque argute detonsum mitteret hosti.
Namque haec condicio miserae proponitur una
sive illa ignorans (quis non bonus omnia malit
credere quam tanti sceleris damnare puellam?),
heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest? 190
Nise pater, cui direpta crudeliter urbe
vix erit una super sedes in turribus altis,
fessus ubi exstructo possis considere nido
(tu quoque avis moriere): dabit tibi filia poenas.
Gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, 195
quae mare, quae viridis silvas lucosque sonantis
incolitis, gaudete, vagae, gaudete, volucres.
Vosque adeo, humanos mutatae corporis artus,
vos, o crudeli fatorum lege, puellae
Dauliades, gaudete: venit carissima vobis 200
cognatos augens reges numerumque suorum
ciris et ipse pater. Vos, o pulcherrima quondam
corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes,
qua novos ad superum sedes haliaeetos et qua
candida concessos ascendat ciris honores. 205
Iamque adeo dulci devinctus lumina somno
Nisus erat vigilumque procul custodia primis
excubias foribus studio iactabat inani:
cum furtim tacito descendens Scylla cubili
auribus erectis nocturna silentia temptat 210
et pressis tenuem singultibus ara captat.
Tum suspensa levans digitis vestigia primis
egreditur ferroque manus armata bidenti
evolat: at demptae subita in formidine vires
caeruleas sua furta prius testantur ad umbras. 215
Nam qua se ad patrium tendebat semita limen,
vestibulo in thalami paulum remoratur et alti
suspicit ad caeli nictantia sidera mundi
non accepta piis promittens munera divis.
Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme 220
surgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi
marmoreo aeratus stridens in limine cardo),
corripit extemplo fessam languore puellam
et simul O nobis sacrum caput inquit alumna,
non tibi nequiquam viridis per viscera pallor 225
aegroto tenuis suffundit sanguine venas
nec levis hoc faceret (neque enim pote) cura: subegit
aut fallor, quod ut a potius, Rhamnusia, fallar.
Nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi
nec gravidos Cereris dicam contingere fetus? 230
Qua causa ad patrium solam vigilare cubile
tempore, quo fessas mortalia pectora curas,
quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?
Dic age nunc miserae saltem quod saepe petenti
iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis 235
formosos circum virgo <re>morere capillos.
Ei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus,
ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos,
ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea)
laedere utrumque uno studeas errore parentem. 240
Quod si alio quovis animi iactaris amore
(nam te iactari, non est Amathusia nostri
tam rudis ut nullo possim cognoscere signo),
si concessus amor noto te macerat igni:
per tibi Dictynnae praesentia numina iuro, 245
prima deum mihi quae dulcem te donat alumnam,
omnia me potius, digna atque indigna, laborum
milia nisuram, quam te tam tristibus istis
sordibus et sanie patiar tabescere tali.
Haec loquitur mollique ut se velavit amictu 250
frigidulam iniecta circumdat veste puellam,
quae prius in tenui steterat succincta crocota.
Dulcia deinde genis rorantibus oscula figens
persequitur miserae causas exquirere tabis.
Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces, 255
marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.
Illa autem Quid me inquit, nutricula, torques?
Quid tantum properas nostros novisse furores?
Non ego consueto mortalibus uror amore
nec mihi notorum deflectunt lumina voltus 260
nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.
Nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,
in quo falsa, tamen lateat pietatis imago,
sed media ex acie, mediis ex hostibus - heu, heu,
quid dicam quove agam malum hoc exordiar ore? 265
Dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix,
non sinis: extremum hoc munus morientis habeto
ille, vides, nostris qui moenibus assidet hostis,
quem pater ipse deum sceptri donavit honore,
cui Parcae tribuere nec ullo volnere laedi 270
(dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis)
ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.
Quod per te divom crebros obtestor amores
perque tuom memori sanctum mihi pectus alumnae,
ut me si servare potes, nec perdere malis, 275
sin autem optatae spes est incisa salutis,
nec mihi quam merui invideas, nutricula, mortem.
Nam nisi te nobis malus, o malus optima Carme,
ante in conspectum casusve deusve tulisset,
aut ferro hoc (aperit ferrum quod veste latebat) 280
purpureum patris dempsissem vertice crinem
aut mihi praesenti peperissem volnere letum.
Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi
intonsos multo deturpat pulvere crinis
et graviter questu Carme complorat anili: 285
O mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,
o iterum nostrae Minos inimice senectae,
semper <ut> aut olim natae te propter eundem
aut Amor insanae luctum portavit alumnae.
Tene ego tam longe capta atque avecta nequivi, 290
tam grave servitium, tam duros passa labores
effugere, o bis iam exitium crudele meorum?
Iam iam nec nobis, heu quae senioribus una
vivendi causa est, vivit genus. Ut quid ego amens
te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulcri, 295
te, Britomarti, diem potui producere vitae?
Atque utinam celeri nec tantum grata Dianae
venatus esses virgo sectata virorum
Gnosia nec Partho contendens spicula cornu.
Dictaeas ageres ad gramina nota capellas; 300
nunquam tam obnixe fugiens Minois amores
praeceps arii specula de montis abisses
unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae
virginis assignant, alii, quo notior esses,
Dictynnam dixere tuo de nomine Lunam. 305
Sint haec vera velim: mihi certe, nata, peristi:
nunquam ego te summo volitantem vertice
Hyrcanos inter comites agmenque ferarum
conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo.
Verum haec, tunc nobis gravia atque indigna, fuere, 310
tu, mea alumna, tui cum spes integra maneret
et vox ista meas nondum violaverat auris.
Tene etiam Fortuna mihi crudelis ademit,
tene, <o> sola meae vivendi causa senectae?
Saepe tuo dulci nequiquam capta sopore 315
cum premeret natura, mori me velle negavi,
ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.
Quo nunc me, infelix, aut quae me fata reservant?
An nescis, qua lege patris de vertice summo
edita candentis praetexat purpura canos? 320
Quae tenui patriae spes sit suspensa capillo?
Si nescis, aliquam possum sperare salutem,
inscia quandoquidem scelus es conata nefandum;
sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuomque
expertum multis miserae mihi rebus amorem, 325
parcere saeva precor per numina Ilithyiae
nec tantum facinus tu nulla mente sequaris
(non ego te incepto, fieri quod non pote, conor
flectere, Amor, nec sit cum dis contendere nostrum),
sed patris incolumi potius denubere regno 330
atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, penates
hoc unum exsilio docta atque experta monebo.
Quod si non alia poteris ratione parentem
flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?),
tunc potius tandem ipsa (pio cum iure licebit, 335
cum facti causam tempusque doloris habebis),
tunc potius conata tua atque incepta referto:
meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros
polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum.
His ubi sollicitos animi relevaverat aestus 340
vocibus et blanda pectus spe luserat aegrum,
paulatim tremebunda genis obducere vestem
virginis et placidam tenebris captare quietem
inverso bibulum restinguens lumen olivo
incipit ad crebros<que> insani pectoris ictus 345
ferre manum assiduis mulcens praecordia palmis.
Noctem illam sic maesta super morientis alumnae
frigidulos cubito subnixa pependit ocellos.
Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum
et gelida veniente + mihi quatiebat ab Oeta, 350
quem pavidae alternis fugitant optantque puellae
(Hesperium vitant, optant ardescere <Eoum>),
praeceptis paret virgo nutricis et omnis
undique conquirit nubendi sedula causas.
Temptantur patriae submissis vocibus aures 355
laudanturque bonae pacis bona; multus inepte
virginis insolitae sermo novos errat in ore:
nunc tremere instantis belli certamina dicit
communemque timere deum, nunc regis amicis
(namque ipsi verita est) orbum flet maesta parentem: 360
Cum Iove communis qui non habuere nepotes?
Nunc etiam conficta dolo mendacia turpi
invenit et divom terret formidine civis;
nunc alia ex aliis (nec desunt) omnia quaerit.
Quin etiam castos ausa est corrumpere vates, 365
ut, cum caesa pio cecidisset victima ferro,
esset qui generum Minon auctoribus extis
iungere et ancipitis suaderet tollere pugnas.
At nutrix patula componens sulpura testa
narcissum casiamque herbas incendit olentis 370
terque novena ligans triplici diversa colore
fila Ter in gremium mecum inquit despue, virgo,
despue ter virgo: numero deus impare gaudet.
Inde Iovi geminat magno frigidula sacra,
sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais, 375
pergit Amyclaeo spargens altaria thallo
regis Iolciacis animum defigere votis.
Verum ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum
nec possunt homines nec possunt flectere divi
(tanta est in parvo fiducia crine cavendi), 380
rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae
purpureamque parat rursus tondere capillum
cum, longo quod iam captat succurrere amori,
non minus illa tamen, revehi quod moenia Cressa
gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulcro. 385
Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno:
tum coma Sidonio florens deciditur ostro,
tum capitur Megara et divom responsa probantur,
tum suspensa novo ritu de navibus altis
per mare caeruleum trahitur Niseia virgo. 390
Complures illam nymphae mirantur in undis,
miratur pater Oceanus et candida Tethys
et cupidas secum rapiens Galatea sorores,
illam etiam iunctis magnum quae piscibus aequor
et glauco bipedum curru metitur equorum 395
Leucothea parvosque dea cum matre Palaemon;
illam etiam alternas sortiti vivere luces,
cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum,
Tyndaridae niveos mirantur virginis artus.
Has adeo voces atque haec lamenta per auras 400
fluctibus in mediis questu volvebat inani,
ad caelum infelix ardentia lumina tendens,
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas:
Supprimite o paulum turbati flamina venti,
dum queror et divos (quamquam nil testibus illis 405
profeci) extrema moriens tamen alloquor hora.
Vos ego, vos adeo, venti testabor et aurae,
vos o numantina si qui de gente venitis,
cernitis: illa ego sum cognato sanguine vobis
Scylla (quod o salva liceat te dicere, Procne), 410
illa ego sum Nisi pollentis filia quondam,
certatim ex omnis petiit quam Graecia regno
quam curvus + e terris amplectitur Hellespontus:
illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx
dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audi. 415
Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
Vincta tot adsiduas pendebo ex ordine luces?
Non equidem me alio possum contendere dignam
supplicio, quod sic patriam carosque penates
hostibus inmitique addixi ignara tyranno. 420
Verum est: haec, Minos, illos scelerata putavi,
si nostra ante aliquis nudasset foedera casus,
facturos, quorum direptis moenibus urbis
o ego crudelis flamma delubra petivi:
te vero victore prius vel sidera cursus 425
mutatura suos quam te mihi talia captae
facturum metui. Iam iam scelus omnia vincit.
Tene ego plus patrio dilexi perdita regno?
Tene ego? Nec mirum: vultu decepta puella
(ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error) 430
non equidem ex isto speravi corpore posse
tale malum nasci: forma vel sidera fallas.
Me non deliciis commovit regia dives,
<dives> curalio fragili et lacrimoso electro,
me non florentes aequali corpore nymphae, 435
non metus impendens potuit retinere deorum:
omnia vincit amor: quid enim non vinceret ille?
Non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha,
pronuba nec castos accendet prius honores
nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro 440
magna queror: ne me illa quidem communis alumna
omnibus iniecta tellus tumulabit harena.
Mene inter matres ancillarisque maritas,
mene alias inter famularum munere fungi
coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae 445
non licuit gravidos penso devolvere fusos?
At belli saltem captivam lege necasses.
Iam tandem casus hominum, iam respice, Minos.
Sit satis hoc tantum solam vidisse malorum:
vel fato fuerit nobis haec debita pestis 450
vel casu incerto, merita vel denique culpa
omnia nam potius quam te fecisse putabo.
Labitur interea revoluta ab litore classis,
magna repentino sinuantur lintea coro,
flectitur in viridi remus sale, languida fessae 455
virginis in cursu moritur querimonia longo.
Deserit angustis inclusum faucibus Isthmon
Cypselidae magni florentia regna Corinthon;
praeterit abruptas Scironis protinus arces
infestumque suis dirae testudinis exit 460
spelaeum multoque cruentas hospite cautes.
Iamque adeo tutum longe Piraeea cernit
et notas, heu heu frustra, respectat Athenas,
iam procul e fluctu Salaminia respicit arva
florentisque videt iam Cycladas: hinc Venus illi 465
Sunias, hinc statio contra patet Hermionea.
Linquitur ante alias longe gratissima Delos
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
prospicit incinctam spumanti litore Cythnon
marmoreamque Paron viridemque adlapsa Donusam 470
Aeginamque simul salutiferamque Seriphon.
Iam fesso tandem fugiunt de corpore vires
et caput inflexa lentum cervice recumbit,
marmorea adductis labescunt bracchia nodis.
Aequoreae pristes, immania corpora ponti, 475
undique conveniunt et glauco in gurgite circum
verbere caudarum atque oris minitantur hiatu
fertur et incertis iactatur ad omnia ventis
(cymba velut, magnas sequitur cum parvola classis
Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo), 480
donec tale decus formae vexarier undis
non tulit ac miseros mutavit virginis artus
caeruleo pollens coniunx Neptunia regno.
Sed tamen alternans squamis vestire puellam
infidosque inter teneram committere piscis 485
non statuit (nimium est avidum pecus Amphitrites).
Aeriis potius sublimem sustulit alis,
esset ut in terris facti de nomine ciris,
ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae.
Hic velut in niveo tenera est cum primitus ovo 490
effigies animantis et internodia membris
imperfecta novo fluitant concreta calore
sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus
semiferi incertis etiam nunc partibus artus
undique mutabant atque undique mutabantur. 495
Oris honos primum et multis optata labella
et patulae frontis species concrescere in unum
coepere et gracili mentum producere rostro;
tum qua se medium capitis discrimen agebat,
ecce repente velut patrios imitatus honores 500
puniceam concussit apex in vertice cristam;
at mollis varios intexens pluma colores
marmoreum volucri vestivit tegmine corpus
lentaque perpetuans fuderunt bracchia pennas;
inde alias partes minioque infecta rubenti 505
crura nova macies obduxit squalida pelle
et pedibus teneris unguis affixit acutos.
Et tamen hoc demum miserae succurrere pacto
vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.
Numquam illam post haec oculi videre suorum 510
purpureas flavo retinentem vertice vittas,
non thalamus Syrio fragrans accepit amomo,
nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi?
Quae simul ut sese cano de gurgite velox
cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis 515
et multum late dispersit in aequora rorem,
infelix virgo nequiquam <a> morte recepta
incultum solis in rupibus exigit aevom,
rupibus et scopulis et litoribus desertis.
Nec tamen hoc iterum poena sine: namque deum rex, 520
omnia qui imperio terrarum milia versat,
commotus talem ad superos volitare puellam,
cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret,
illi pro pietate sua (nam saepe nitentum
sanguine taurorum supplex resperserat aras, 525
saepe deum largo decorarat munere sedes)
reddidit optatam mutato corpore vitam
fecitque in terris haliaeetos ales ut esset,
quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis.
Huic vero miserae, quoniam damnata deorum 530
iudicio natique et coniugis ante fuisset,
infesti apposuit odium crudele parentis.
Namque ut in aetherio signorum munere praestans,
unum quem duplici stellatum sidere vidi,
Scorpios alternis clarum fugat Oriona: 535
sic inter sese tristis haliaeetos iras
et ciris memori servant ad saecula fato:
quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis,
ecce inimicus atrox magno stridore per auras
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, 540
illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.
The Miscellany | The Latin Library | The Classics Homepage |