CAPUT PRIMUM.
Tractatibus, quos ante de moribus Sanctus habuerat, subjecturum se mysteriorum expositionem spondet. Deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam a Christo ipso olim celebratam demonstrat.
1. De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum vel Patriarcharum gesta, vel Proverbiorum legerentur praecepta; ut his informati atque instituti assuesceretis majorum ingredi vias, eorumque iter carpere, ac divinis obedire oraculis: quo renovati per baptismum, ejus vitae usum teneretis, quae ablutos deceret.
2. Nunc de mysteriis dicere tempus admonet, atque ipsam sacramentorum rationem edere: quam ante baptismum si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur. Deinde quod inopinantibus melius se ipsa lux mysteriorum infuderit, quam si eam sermo aliquis praecucurrisset.
3. Aperite igitur aures, et bonum odorem vitae aeternae inhalatum vobis munere sacramentorum carpite: quod vobis significavimus, cum apertionis celebrantes mysterium diceremus: Epheta, quod est adaperire (Marc. VII, 34); ut venturus unusquisque ad gratiam quid interrogaretur, cognosceret: quid responderet, meminisse deberet.
4. Hoc mysterium celebravit Christus in Evangelio (Ibid.), sicut legimus, cum mutum curaret et surdum. Sed ille os tetigit; quia et mutum curabat et virum: in altero, ut os ejus infusae sono vocis aperiret; in altero, quia tactus iste virum decebat, feminam non decebat.
CAPUT II.
Quid initiandi Ecclesiam ingressi promiserint, quibusve coram testibus, et quamobrem se converterint ad orientem?
5. Post haec reserata tibi sunt sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium: repete quid interrogatus sis, recognosce quid responderis. Renuntiasti diabolo et operibus ejus, mundo et luxuriae ejus ac voluptatibus. Tenetur vox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium.
6. Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem. Noli considerare corporum figuras, sed mysteriorum gratiam. Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; quoniam angelus est Domini omnipotentis (Malac. II, 7). Non est fallere, non est negare: angelus est qui regnum Christi et vitam aeternam annuntiat. Non specie tibi aestimandus sit, sed
munere. Quid tradiderit considera, usum ejus expende, et statum ejus agnosce.
7. Ingressus es igitur ut adversarium tuum cerneres, cui renuntiandum in os putaris: ad orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu.
CAPUT III.
In aqua et sacris ministris praesentiam atque operationem divinitatis considerandam esse, pluribus figuris quibus baptisma jam inde a mundi creatione ac postea praenuntiatum est, docet.
8. Quid vidisti? Aquas utique, sed non solas: levitas illic ministrantes, summum sacerdotem interrogantem et consecrantem. Primo omnium docuit te Apostolus non ea contemplanda nobis quae videntur, sed quae non videntur, quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Nam et alibi habes: Quia invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt comprehenduntur: sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas operibus aestimatur (Rom. I, 20). Unde et ipse Dominus ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X, 38). Crede ergo divinitatis illic adesse praesentiam. Operationem credis, non credis praesentiam? Unde sequeretur operatio, nisi praecederet ante praesentia?
9. Considera autem quam vetus mysterium sit, in ipsius mundi praefiguratum origine. In principio ipso, quando fecit Deus coelum et terram, Spiritus, inquit, superferebatur super aquas (Gen. I, 2). Qui superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? Sed quid dicam operabatur? quod ad praesentiam spectat, superferebatur. Non operabatur, qui superferebatur? Cognosce quia operabatur in illa mundi fabrica, quando tibi dicit Propheta: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Utrumque prophetico subnixum est testimonio, et quia superferebatur et quia operabatur. Quia superferebatur, Moyses dicit: quia operabatur, David testificatur.
10. Accipe aliud testimonium. Corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis. Non permanebit, inquit Deus, Spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen. VI, 3.) Quo ostendit Deus quia carnali immunditia, et gravioris labe peccati gratia spiritalis avertitur. Unde volens Deus reparare quod deerat, dilnvium fecit, et justum Noe in arcam jussit ascendere (Gen. VII, 1 et seq.) Qui dum, decedente diluvio, corvum dimisisset prius, qui non revertit; dimisit columbam, quae cum ramo oleae legitur revertisse (Gen. VIII, 7, 8). Vides aquam, vides lignum, columbam aspicis, et dubitas de mysterio?
11. Aqua est ergo qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. Sepelitur illic omne flagitium. Lignum est in quo suffixus est Dominus Jesus, cum pateretur pro nobis. Columba est in cujus specie descendit Spiritus sanctus, sicut didicisti in novo Testamento (Matth. III, 16), qui tibi pacem animae, tranquillitatem mentis inspirat. Corvus est figura peccati, quod exit, et non revertitur; si in te quoque justi custodia et forma servetur.
12. Tertium quoque testimonium est, sicut te Apostolus docet: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Denique et ipse Moyses dicit in Cantico: Misisti Spiritum tuum, et operuit eos mare (Exod.XV, 10). Advertis quod in illo Hebraeorum transitu jam tunc sacri baptismatis figura praecesserit, in quo Aegyptius interiit et Hebraeus evasit. Quid enim aliud in hoc quotidie sacramento docemur, nisi quia culpa mergitur, et error aboletur: pietas autem et innocentia tuta permansit?
13. Audis quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium refrigeravit incendia passionum. Bona nubes obumbrat quos revisit Spiritus sanctus. Denique supervenit in Mariam virginem, et virtus Altissimi obumbravit ei (Luc. I, 75); quando redemptionem genti genuit humanae. Et illud miraculum per Moysen in figura factum est (Exod. XIV, 21 et seq.). Si ergo in figura adfuit Spiritus, non adest in veritate, cum Scriptura tibi dicat: Quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17).
14. Merrha fons amarissimus erat: misit in eum Moyses lignum, et dulcis est factus (Exod. XV, 23 et seq.). Aqua enim sine praedicatione Domini caecrucis ad nullos usus futurae salutis est: cum vero salutaris fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri et salutaris poculi temperatur. Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum, hoc est propheta; ita et in hunc fontem sacerdos praedicationem Dominicae crucis mittit, et aqua fit dulcis ad gratiam.
15. Non ergo solis corporis tui credas oculis: magis videtur quod non videtur; quia istud temporale, illud aeternum aspicitur, quod oculis non
comprehenditur, animo autem ac mente cernitur.
16. Denique doceat te decursa Regnorum lectio. (IV Reg. V, 1 et seq.). Naaman Syrus erat, et lepram habebat, nec ab ullo mundari poterat. Tunc ait puella ex captivis, quoniam esset propheta in Israel, qui posset eum a leprae contagione mundare. Sumpto, inquit, auro et argento, perrexit ad regem Israel. Qui cognita adventus ejus causa, scidit vestimenta sua, dicens quod tentaretur magis, cum de se ea quae non essent potestatis regiae, poscerentur: Elisaeus autem regi intimavit ut ad se dirigeret Syrum, quo cognosceret quod esset Deus in Israel. Et cum venisset, mandavit ei ut septies mergeretur in Jordane fluvio.
17. Tunc ille secum tractare coepit quod meliores aquas haberet patriae suae, in quibus se saepe mersisset, et numquam a lepra esset ablutus; eoque revocatus non obediebat mandatis prophetae: sed et admonitu et persuasionibus servulorum acquievit, ac mersit. Mundatusque illico intellexit non aquarum esse quod unusquisque mundatur, sed gratiae.
18. Cognosce nunc quae sit illa puella ex captivis junior, scilicet ex gentibus congregatio, id est, Ecclesia Domini depressa ante captivitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat; cujus consilio vanus ille populus nationum verbum audivit propheticum, de quo ante diu dubitavit; postea tamen ubi credidit exsequendum, ablutus est ab omni contagione vitiorum. Et ille quidem dubitavit, antequam sanaretur: tu jam sanatus es, et ideo dubitare non debes.
CAPUT IV.
Aquam non mundare sine Spiritu, Joannis testimonio et ipsis quibus idem sacramentum administratur, verbis declaratur. Quod etiam asseritur significatum per Evangelicam piscinam, et paralyticum a Domino ibi sanatum: quo loco Spiritus sanctus in ejusdem Christi baptismo vere descendisse ostenditur, et quid in hoc mysterio intelligendum?
19. Ideo tibi ante praedictum est, ut non hoc solum crederes quod videbas; ne forte et tu diceres: Hoc est illud magnum mysterium; quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Aquas video, quas videbam quotidie: istae me habent mundare, in quas saepe descendi, et numquam mundatus sum? Hinc cognosce quod aqua non mundat sine Spiritu.
20. Ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sunt, aqua, sanguis, et Spiritus (I Joan. V, 7); quia si in unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid est enim aqua sine cruce Christi? Elementum commune, sine ullo sacramenti effectu. Nec iterum sine aqua, regenerationis mysterium est: Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Credit autem etiam catechumenus in crucem Domini Jesu, qua et ipse signatur: sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum, nec spiritualis gratiae munus haurire.
21. Ergo ille Syrus septies mersit in Lege: (IV Reg. V, 14) tu autem baptizatus es in nomine Trinitatis, confessus es Patrem, recordare quid feceris; confessus es Filium, confessus es Spiritum sanctum. Tene ordinem rerum in hac fide; mundo mortuus es, et Deo resurrexisti. Et quasi in illo mundi consepultus elemento, peccato mortuus, ad vitam es resuscitatus aeternam. Crede ergo quia non sunt vacuae aquae.
22. Ideo tibi dictum est: Quia angelus Domini descendebat secundum tempus in natatoriam, et movebatur aqua; et qui prior descendisset in natatoriam post commotionem aquae, sanus fiebat a languore quocumque tenebatur (Joan. V, 4). Haec piscina in Hierosolymis erat, in qua unus annuus sanabatur: sed nemo ante sanabatur, quam descendisset angelus. Ut esset indicium quia descenderat angelus, movebatur aqua propter incredulos. Illis signum, tibi fides: illis angelus descendebat, tibi Spiritus sanctus: illis creatura movebatur, tibi Christus operatur ipse Dominus creaturae.
23. Tunc curabatur unus, nunc omnes sanantur: aut certe unus solus populus christianus; est enim in aliquibus et aqua mendax (Jerem. XV, 18). Non sanat baptismus perfidorum (I, q. 1, c. Non sanat), non mundat, sed polluit. Judaeus urceos baptizat et calices (Marc. VII, 4), quasi insensibilia vel culpam possint recipere, vel gratiam. Tu baptiza hunc calicem tuum sensibilem, in quo bona opera tua luceant, in quo gratiae tuae splendor fulgeat. Ergo et illa piscina in figura; ut credas quia in hunc fontem vis divina descendit.
24. Denique paralyticus ille exspectabat hominem (Joan. V, 7). Quem illum, nisi Dominum Jesum natum ex Virgine: cujus adventu non jam umbra sanaret singulos, sed veritas universos? Iste est ergo qui exspectabatur ut descenderet, de quo dixit Deus Pater ad Joannem Baptistam: Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). De quo testificatus est Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem de coelo quasi columbam et manentem super eum (Ibid., 32). Et hic quare Spiritus sicut columba descendit, nisi ut tu videres, nisi ut tu agnosceres columbam etiam illam quam Noe justus emisit ex arca, istius columbae speciem fuisse, ut typum agnosceres sacramenti (Gen., VIII, 8)?
25. Et fortasse dicas: Cum illa vera columba fuerit quae emissa est, hic quasi columba descenderit: quomodo illic speciem fuisse dicimus, hic veritatem; cum secundum Graecos in specie columbae Spiritum descendisse sit scriptum (Luc. III, 12)? Sed quid tam verum quam divinitas quae manet semper? Creatura autem non potest veritas esse, sed species, quae facile solvitur atque mutatur. Simul quia eorum qui baptizantur, non in specie esse debeat, sed vera simplicitas. Unde et Dominus ait: Estote astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Merito ergo sicut columba descendit, ut admoneret nos simplicitatem columbae habere debere. Speciem autem et pro veritate accipiendam legimus et de Christo: Et specie inventus ut homo (Phil. II, 7); et de Patre Deo: Neque speciem ejus vidistis (Joan. V, 37).
CAPUT V.
Confirmatur adesse Christum in baptismate, atque adeo non considerandos ejus ministros. Demum confessio Trinitatis a baptizatis edi solita paucis expenditur.
26. Estne adhuc quod dubitare debeas, cum evidenter tibi clamet in Evangelio Pater, qui ait: Hic est Filius meus in quo complacui (Matth. III, 17); clamet Filius, super quem sicut columba se demonstravit Spiritus sanctus; clamet et Spiritus sanctus, qui sicut columba descendit; clamet David: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas (Psal. XXVIII, 3); Cum tibi Scriptura (1, q. 1, c. Cum Script.) testetur quod ad Hierobaal preces ignis descenderit de coelo (Judic. VI, 21), et rursus precante Elia, ignis sit missus qui sacrificium consecravit (III Reg. XVIII, 38)?
27. Non merita personarum consideres, sed officia sacerdotum. Et si merita spectes; sicut Eliam consideres, Petri quoque merita spectato, vel Pauli, qui acceptum a Domino Jesu hoc nobis mysterium tradiderunt. Ignis illis visibilis mittebatur (l, q. 1, c. Cum Script., § Ignis), ut crederent: nobis invisibilis operatur, qui credimus: illis ad figuram, nobis ad commonitionem. Crede ergo adesse Dominum Jesum invocatum precibus sacerdotum, qui ait: Ubi fuerint duo vel tres, ibi et ego sum (Matt. XVIII, 20); quanto magis ubi est Ecclesia, ubi mysteria sua sunt, ibi dignatur suam impertire praesentiam!
28. Descendisti igitur; recordare quid responderis, quod credas in Patrem, credas in Filium, credas in Spiritum sanctum. Non habes illic: Credo in majorem et minorem et ultimum: sed eadem vocis tuae cautione constringeris, ut similiter credas in Filium, sicut in Patrem credis: similiter in Spiritum sanctum credas, sicut credis in Filium; hoc solo excepto, quod in crucem solius Domini Jesu fateris tibi esse credendum.
CAPUT VI.
Egressis e fonte baptismatis quare unctio fiat in capite: cur etiam pedum lotio post baptismum; quaeve peccata utrisque remittantur.
29. Post haec utique ascendisti ad sacerdotem: considera quid secutum sit. Nonne illud quod ait David. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII, 2)?
Hoc est unguentum, de quo et Salomon ait: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. I, 2). Quantae hodie renovatae animae dilexerunt te, Domine Jesu, dicentes: Attrahe nos post te, in odorem vestimentorum tuorum currimus (Ibid., 3), ut odorem resurrectionis haurirent!
30. Quare hoc fiat intellige, quia oculi sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14). Ideo in barbam defluit, id est, in gratiam juventutis; ideo in barbam Aaron, ut fias electum genus, sacerdotale, pretiosum; omnes enim in regnum Dei et in sacerdotium ungimur gratia spiritali.
31. Ascendisti de fonte, memento Evangelicae lectionis. Etenim Dominus noster Jesus in Evangelio lavit pedes discipulis suis. Quando venit ad Simonem Petrum, ait Petrus: Non lavas mihi pedes in aeternum (Joan. XIII, 8); non advertit mysterium, et ideo ministerium recusavit; quod gravari humilitatem servi crederet, si sibi obsequium domini patienter admitteret. Cui respondit Dominus: Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Quo audito, Petrus: Domine, non tantum pedes, inquit, sed et manus et caput. Respondit Dominus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus (Ibid., 9).
32. Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum: quando eum supplantavit serpens, et persuasit errorem (Gen. III, 6). Ideo planta ejus abluitur, ut haereditaria peccata tollantur; nostra enim propria per baptismum relaxantur.
33. Simul cognosce mysterium in ipso humilitatis consistere ministerio; ait enim: Si ego lavi vobis pedes Dominus et magister; quanto magis et vos debetis lavare pedes invicem vobis (Joan. XIII. 14)! Cum enim ipse auctor salutis per obedientiam nos redemerit; quanto magis nos servuli ejus humilitatis et obedientiae exhibere debemus obsequium!
CAPUT VII.
Vestimentis candidis peccatorum ablutionem indicari: cujus opera ut Ecclesia se nigram atque decoram diceret, effectum est. Angelos nitorem ejus sicut et Dominicae carnis miratos esse; quin immo ipsummet Christum sub variis figuris commendasse Sponsae suae formam: quorum in se mutui affectus describuntur.
34. Accepisti post haec vestimenta candida (De Consec. dist. 4, c. Accepsiti), ut esset indicium quod exueris involucrum peccatorum, indueris innocentiae casta velamina, de quibus dixit Propheta: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Qui enim baptizatur, et secundum Legem et secundum Evangelium videtur esse mundatus: secundum Legem, quia hyssopi fasciculo Moyses aspergebat sanguinem agni (Exod. XII, 22): secundum Evangelium, quia Christi erant candida vestimenta sicut nix, cum resurrectionis suae gloriam in Evangelio (Matth. XVII, 2) demonstraret. Super nivem ergo dealbatur, cui culpa dimittitur. Unde et per Esaiam Dominus ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18).
35. Haec vestimenta habens Ecclesia per lavacrum regenerationis assumpta, dicit in Canticis: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4).
Nigra per fragilitatem conditionis humanae, decora per gratiam: nigra, quia ex peccatoribus; decora fidei sacramento. Haec vestimenta cernentes filiae Hierusalem stupefactae dicunt: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Haec erat nigra, unde nunc subito dealbata!
36. Dubitaverunt etiam angeli cum resurgeret Christus, dubitaverunt Potestates coelorum videntes quod caro in coelum ascenderet. Denique dicebant:
Quis est iste Rex gloriae? Et cum alii dicerent: Tollite portas Principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae; alii dubitabant dicentes: Quis est iste Rex gloriae (Psal. XXIII, 8, 9)? In Esaia quoque habes dubitantes virtutes coelorum dixisse: Quis est iste qui ascendit ex Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor, speciosus in stola candida (Esai. LXIII, 1)?
37. Christus autem videns Ecclesiam suam in vestimentis candidis, pro qua ipse, ut habes in Zachariae libro prophetae (Zach. III, 3), sordida vestimenta susceperat, vel animam regenerationis lavacro mundam atque ablutam, dicit: Ecce formosa es, proxima mea, ecce es formosa, oculi tui sicut columbae (Cant. IV, 1); in cujus specie Spiritus sanctus descendit de coelo (Luc. III, 22). Formosi oculi sicut columbae, quia in ejus specie Spiritus sanctus descendit de coelo.
38. Et infra: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia tua (Cantic. IV, 2, 3). Non mediocris ista laudatio. Primum dulci comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in praeruptis securas cibum capere: deinde cum tondentur, deonerari superfluis. Harum gregi comparatur Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur.
39. In iis formosa est Ecclesia. Unde ad eam Verbum Deus dicit: Tota formosa es, proxima mea; et reprehensio non est in te; quia culpa demersa est.
Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano: transibis, et pertransibis a principio fidei (Ibid., 7, 8); eo quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit ad Christum. Et iterum dicit ad eam Deus Verbum: Quid pulchra et suavis facta es charitas in deliciis tuis? Statura tua similis facta est palmae, et ubera tua botris (Cant. VII, 6, 7).
40. Cui respondet Ecclesia: Quis dabit te, frater, mihi lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te: et quidem non spernent me. Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me. Docebis me (Cant. VIII, 1, 2). Vides quemadmodum delectata munere gratiarum, ad interiora cupit mysteria pervenire, et omnes sensus suos consecrare Christo? Adhuc quaerit, adhuc suscitat charitatem, et suscitari sibi eam poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum fidelium, Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari.
41. Unde Dominus Jesus et ipse invitatus tantae studio charitatis, pulchritudine decoris et gratiae; quod nulla jam in ablutis delicta sorderent, dicit ad Ecclesiam: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Ibid., 6); hoc est, decora es, proxima mea, tota formosa es, nihil tibi deest. Pone me ut signaculum in cor tuum; quo fides tua pleno fulgeat sacramento. Opera quoque tua luceant, et imaginem Dei praeferant, ad cujus imaginem facta es. Charitas tua nulla persecutione minuatur, quam multa aqua excludere, flumina undare non possint (Ibid. 7).
42. Unde repete quia accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris (Esai. XI, 2): et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus; et dedit pignus Spiritus in cordibus tuis, sicut Apostolica lectione didicisti (II Cor. V, 2).
CAPUT VIII.
De mystico Dominici altaris convivio: quod ne quispiam minoris faciat, ostenditur Synagogae sacris antiquius esse; cum in sacrificio Melchisedech expressum fuerit: ipso autem manna longe praestantius, cum sit corpus Christi; ac inter utrumque perelegans comparatio instituitur.
43. His abluta plebs dives insignibus, ad Christi contendit altaria, dicens: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII, 4); depositis enim inveterati erroris exuviis, renovata in aquilae juventute, coeleste illud festinat adire convivium. Venit igitur, et videns sacrosanctum altare compositum, exclamans ait: Parasti in conspectu meo mensam. Hanc loquentem inducit David dicens: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 1, 2). Et infra: Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!
44. Nunc illud consideremus, ne quis forte visibilia videns (quoniam quae sunt invisibilia, non videntur, nec possunt humanis oculis comprehendi) dicat forte: Judaeis Deus manna pluit, pluit coturnices (Exod. XVI, 13): Ecclesiae autem illi dilectae haec sunt quae praeparavit; de quibus dictum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9). Ergo ne quis hoc dicat, summo studio volumus comprobare quod et antiquiora sunt sacramenta Ecclesiae quam Synagogae, et praestantiora quam manna est.
45. Antiquiora docet lectio Genesis quae decursa est (Gen. XIV, 18); Synagoga enim ex lege Moysi principium sumpsit (Exod. XXXIV, 1 et seq.): Abraham vero longe anterior, qui victis hostibus, et nepote proprio recepto. cum potiretur victoria; tunc illi occurrit Melchisedech, et protulit ea quae Abraham veneratus accepit.
Non Abraham protulit, sed Melchisedech; qui inducitur sine patre, sine matre, neque initium dierum, neque finem habens, similis autem Filio Dei: de quo ait Paulus ad Hebraeos: Quia manet sacerdos in perpetuum (Hebr. VII et seq.); qui interpretatione Latina dicitur rex justitiae, rex pacis.
46. Non agnoscis quis iste sit? Potest homo esse rex justitiae, cum ipse vix justus sit? Potest esse rex pacis, cum vix possit esse pacificus? Sine matre secundum divinitatem; quia ex Patre Deo genitus est, unius substantiae cum Patre: sine patre secundum incarnationem, qui natus ex Virgine est: initium et finem non habens, quia ipse est initium et finis omnium, primus et novissimus. Non igitur humani, sed divini est muneris sacramentum quod accepisti, ab eo prolatum qui benedixit fidei patrem Abraham, illum cujus gratiam et gesta miraris.
47. Probatum est antiquiora esse Ecclesiae sacramenta, nunc cognosce potiora. Revera (De Consec. dist. 2, c. Revera) mirabile est quod manna Deus pluerit patribus, et quotidiano coeli pascebantur alimento. Unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Sed tamen panem illum qui manducaverunt, omnes in deserto mortui sunt: ista autem esca quam accipis, iste panis vivus qui descendit de coelo, vitae aeternae substantiam subministrat; et quicumque hunc manducaverit, non morietur in aeternum: et est corpus Christi.
48. Considera nunc (De Consec. dist. 2, c. Revera, § Considera) utrum praestantior sit panis angelorum, an caro Christi, quae utique corpus est vitae. Manna illud e coelo, hoc supra coelum; illud coeli, hoc Domini coelorum: illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum servaretur; hoc alienum ab omni corruptione, quod quicumque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit (Exod. XVII, 6), tibi sanguis e Christo (Joan.VI, 55 et seq.): illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum. Judaeus bibit, et sitit: tu cum biberis, sitire non poteris: et illud in umbra, hoc in veritate.
49. Si illud quod miraris, umbra est; quantum istud est, cujus et umbram miraris! Audi quia umbra est quae apud patres facta est: Bibebant, inquit, de consequenti eos petra: petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum complacitum est Deo; nam prostrati sunt in deserto (I Cor. X, 4, 5). Haec autem in figura facta sunt nostra. Cognovisti praestantiora; potior est enim lux quam umbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de coelo.
CAPUT IX.
Ne quis externa perculsus specie, in fide fluctuet, plurimis exemplis, quibus mutatam aut victam fuisse naturam constat, in medium allatis, e pane veram Christi carnem fieri evincit. Postremo nonnullis quae ad effectus ejus, utentium dispositiones ac similia pertinent, figurate propositis, tractatum claudit.
50. Forte dicas: Aliud video, quomodo tu mihi asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis! Probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit: majoremque vim esse benedictionis quam naturae; quia benedictione etiam natura ipsa mutatur.
51. Virgam tenebat Moyses, projecit eam, et facta est serpens (Exod. IV, 3, 4). Rursus prehendit caudam serpentis, et in virgae naturam revertit. Vides igitur prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae? Currebant Aegypti flumina puro aquarum meatu, subito de fontium venis sanguis coepit erumpere; et non erat potus in fluviis (Exod. VII, 20 et seq.). Rursus a prophetae prece cruor cessavit fluminum, aquarum natura remeavit.
Circumclusus undique erat populus Hebraeorum, hinc Aegyptiis vallatus, inde mari clausus: virgam levavit Moyses, separavit se aqua, et in murorum specie congelavit, atque inter undas via pedestris apparuit (Exod. XIV, 21 et seq.). Jordanis retrorsum conversus contra naturam in sui fontis revertit exordium (Jos. III, 16). Nonne claret naturam vel maritimorum fluctuum vel fluvialis cursus esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit.
Numquid non praeter naturam operata est gratia, ut aquam vomeret petra, quam non habebat natura? Merrha fluvius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset. Misit Moyses lignum in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit (Exod. XV, 23 et seq.), quam infusa subito gratia temperavit. Sub Elisaeo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi, et statim mersum est. Rogavit Elisaeum, qui amiserat ferrum: misit etiam Elisaeus lignum in aquam, et ferrum natavit (IV Reg. VI, 6). Utique et hoc praeter naturam factum cognoscimus; gravior est enim ferri species, quam aquarum liquor.
52. Advertimus igitur majoris esse virtutis gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam? Quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret (III Reg. XVIII, 38); quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur? Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo deponeret: non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti: Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt, (Psal. CXLVIII, 5.De Consec., dist. 2, c. In quibus, § Cujus clare) sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas.
53. Sed quid argumentis utimur? Suis utamur exemplis, incarnationisque exemplo astruamus mysterii veritatem. Numquid naturae usus praecessit, cum Jesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consuevit. Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit. Et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est: quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine? Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo carnis illius sacramentum est.
54. Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26). Ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur (De Consec. dist. 10, § Haec et his). Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. Et tu dicis: Amen, hoc est, verum est. Quod os loquitur, mens interna fateatur: quod sermo sonat, affectus sentiat.
55. His igitur sacramentis pascit Ecclesiam suam Christus, quibus animae firmatur substantia: meritoque videns profectum ejus gratiae continentem, dicit ad eam:
Quam decora facta sunt ubera tua, soror mea sponsa! Quam decora facta sunt a vino: et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata!
Favus distillans labia tua, o sponsa, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 10 et seq.). Quo significat signatum debere apud te manere mysterium, ne violetur operibus malae vitae, atque adulterio castitatis, ne divulgetur quibus non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos. Bona ergo debet esse fidei tuae custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas perseveret.
56. Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem: et sciens quod hortus suus Christo displicere non possit, ipsum advocat Sponsum dicens: Exsurge aquilo, et veni auster: perfla hortum meum, et defluant unguenta mea (Ibid., 16). Descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1). Bonas enim arbores et fructiferas habet, quae radices suas tinxerint sacri fontis irriguo, et in bonos fructus novae fecunditatis germine pullulaverint; ut non jam prophetica caedantur securi, sed Evangelica ubertate fecundentur (Matth. III, 10).
57. Denique fertilitate earum etiam Dominus delectatus respondet: Ingressus sum in hortum meum, soror mea Sponsa: vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi cibum meum cum melle meo, bibi potum meum cum lacte meo (Cant. V, 1). Quare cibum et potum dixerit, fidelis intellige. Illud autem non dubium, quod in nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti quia in carcere esse se dicit (Matth. XXV, 36).
58. Unde et Ecclesia videns tantam gratiam, hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens: Edite proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei (Cant. V, 1). Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per Prophetam Spiritus sanctus expressit dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9). In illo sacramento (De Consec. dist. 2, cap., In illo sacram.) Christus est; quia corpus est Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. Unde et Apostolus de typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum spiritalem biberunt (ICor. X, 3); corpus enim Dei corpus est spiritale: corpus Christi corpus est divini Spiritus; quia Spiritus Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20). Et in Petri Epistola habemus: Christus pro nobis mortuus est (I Pet. II, 21). Denique cor nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut Propheta memoravit (Psal. CIII, 15).
59. Unde adepti omnia, sciamus regeneratos nos esse: nec dicamus, quomodo regenerati sumus? Numquid in ventrem matris nostrae introivimus, et renati sumus?
non agnosco usum naturae. Sed nullus hic naturae ordo, ubi excellentia gratiae est. Denique non semper usus naturae generationem facit:
generatum ex Virgine Christum Dominum confitemur, et naturae ordinem denegamus. Non enim ex viro Maria concepit: sed de Spiritu sancto in utero accepit, ut dicit Matthaeus: Quia inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18). Si ergo superveniens Spiritus sanctus in Virginem, conceptionem operatus est, et generationis munus implevit: non utique dubitandum est quod superveniens in fontem, vel super eos qui baptismum consequuntur, veritatem regenerationis operetur.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |