CUNICULUS albus erat, qui gradu citato reveniens sollicite circumspectabat, quasi aliquid amisisset.
Alicia eum sibi mussitantem audivit: 'Ducissa! O Ducissa! Per meos pedes! Per villos setasque meas! Me carnifici tradet. Quod viverrae sunt viverrae, 'non magis constat. Miror ubi ea de manibus emiserim.'
Alicia cito coniectavit eum flabellum et manicas candidas quaerere. Ea circa inquirere comiter coepit; sed non in conspectu erant. Postquam in stagno natabat, omnia mutata esse visa sunt. Atrium magnum, mensa vitrea, ianua parva plane evanuerant.
Cuniculus, Aliciam circa quaerentem mox conspicatus, ei irate clamavit: 'Dic, Mariana, quid hic foris agis? Confestim curre domum, et mihi apporta par manicarum et flabellum! Abi celeriter!'
Tam territa erat Alicia ut statim in eam partem fugeret quo digito monstravit; neque indicare conata est eum erravisse.
'Me esse ancillam suam putabat,' sibi dixit dum inde currit. 'Valde mirabitur cum cognoverit quis sim! Sed me oportet ad eum flabellurn et manicas apportare - si saltem ea invenire potero.'
Dum haec dicit, ad casulam mundam venit; in ianua erat lamina ex aere fulgida, in qua nomen 'A. Cuniculus' incisum est.
Fores non pulsavit, sed intravit et scalas celeriter ascendit. Metuit enim ne verae Marianae obviam fieret, domoque ante expelleretur quam flabellum et manicas reperire posset.
'Quam insolitum esse videtur,' Alicia sibi dixit, 'ut mandata Cuniculi efficiam! Sine dubio Dina mandata mihi mox dabit!'
Animo fingere coepit qualia eventura essent.
'Alicia mea! Huc veni statim, et para te ad deambulandum!'
'Iam veniam, nutrix! Sed hoc muris cavum mihi custodiendum est, ne mus effugiat.'
Et porro sibi dixit: 'Vix tamen Dinae liceat ut intra domum versetur, si ea hominibus mandata sic det!'
Iam in cubiculum mundum penetraverat. Hic mensa erat prope fenestram, atque in ea flabellum et aliquot paria manicarum haedina aluta factarum erant. Flabellum et par manicarum sustulit; et cum in eo esset ut e cubiculo discederet, ampullam parvam prope speculum sitam conspicata est.
In ea non erat titulus verbis 'HAURI ME' inscriptis; obturamento tamen detracto Alicia ampullae labra admovit.
'Certe scio fore ut quidpiam miri accidat, quotiens aliquid edam aut bibam,' sibi dixit. 'Itaque experiar quid haec ampulla effectura sit. Spero eam me rursus magnam esse facturam; prorsus me taedet tam parvulam et exiguam esse! '
Hoc profecto ampulla perfecit, citius quidem quam sperabat. Priusquam ampullae dimidiam partem exhauriret, caput eius in lacunar pressum est. Necesse ei erat se inclinare ne cervix frangeretur.
Ampullam cito deposuit. Sibi dixit: 'Id vero satis est. Ut spero, non amplius crescam. Ut nunc est, per ianuam egredi non possum. Certe volo me non tantum bibisse!'
Heu! Serius ei erat quam ut hoc vellet! Usque crescebat; et mox ei necesse erat genibus in solo niti. Brevi etiam spatium deerat ubi hoc faceret; itaque altero cubito contra ianuam presso, altero post caput suum flexo recumbere tentavit.
Nihilo minus usque et usque crescebat; ad extremum brachium per fenestram et pedem sursum in caminum extendit. Sibi dixit: 'Quidquid accidat, nihil amplius iam facere possum. Quid me fiet?'
Alicia fortuna secunda utebatur, nam ampulla magica non plus potuit, et Aliciam nihilo maiorem fecit.
Molesta tamen et incommode res erat; et quod maxime probabile esse videbatur eam numquam e cubiculo excessuram esse, eo necessario maesta erat.
'Domi res multo iucundius se habebant,' misera Alicia secum reputabat, 'tum enim non continuo maior aut minor fiebam, neque mures et cuniculi mihi mandata dabant.'
'Paene me paenitet in cuniculi cavum descendisse. Sed tamen ratio huius infra vitae satis inusitata est. Quantum miror quidnam mihi re vera accident!'
'Quotiens fabellas de rebus magicis legere solebam, res eius generis numquam evenire putabam. Nunc tamen talis fabellae particeps sum.'
'Librum vero oportet aliquem de me scribere! Et cum adolevero, librum ipsa scribam - sed iam adulta sum,' maeste dixit; 'spatium nullum saltem hic, est ubi amplius crescam.
'Eritne autem,' Alicia meditabatur, 'ut numquam grandior natu fiam? Quodam modo id mihi solatio erit, quod numquam anus ero; sed contra semper discipula ero. Id quidem mihi non gratum sit!'
Sic sibi respondit: 'Stultissima Alicia! Quomodo hic quidpiam discere possis? Tibi ipsi vix satis spatii est, neque quidquam loci omnino libris ad discendum aptis!'
Itaque secum in utramque partem invicem disputabat, ut colloquium satis longum haberet'. Sed paulo postea aliquem foris loquentem audivit. Secum disceptare destitit quo melius audiret.
'Mariana! Mariana!' vox inquit. 'Manicas huc extemplo apporta!' Deinde in scalis audiebatur levis pedum crepitus.
Alicia pro certo habebat Cuniculum ad eam quierendam venire. Tanto tremore adfecta est ut domum quateret. Omnino oblita est se nunc milies maiorem Cuniculo esse, et eum ergo timere non debere.
Mox Cuniculus ad ianuam accessit et eam aperire conatus est. Sed aperiri non potuit, quod intro patefacienda erat, et contra eam Aliciae cubitum firme premebatur.
Alicia Cuniculum sibi dicentem audivit: 'Circumibo igitur et per fenestram intrabo.'
'Immo vero non intrabis!' Alicia secum reputabat. Quiescebat donec Cuniculum sub ipsa fenestra audire visa est; turn subito manu sua extenta aerem arripuit.
Nihil quidem captavit; sed ululatum et ruinae strepitum et fragorem vitri confracti audivit. Inde coniectavit accidere potuisse ut Cuniculus in plantarum saeptum vitro cancellisque opertum incidisset.
Deinde voce irata Cuniculus clamavit: 'Maeci, Maeci, ubi es?' Tum quispiam, quem Alicia numquam antea audiverat, dixit: 'Hic profecto suml Mala effodio domine!'
'Mala scilicet effodis!' Cuniculus iracunde dixit. 'Veni huc, et exsolve me hinc!' (Iterum fragor vitri confracti sonabat.)
'Dic mihi, Maeci; quid est id quod in fenestra vides?'
'Nempe brachium est, domine!' (Verbum locutus est 'barrachium'.)
'Brachiumne dicis, stulte? Quis umquam brachium tanta magnitudine vidit? Fenestram vero totam complet!'
'Profecto earn complete domine; sed tamen brachium est!'
'Ibi sane non esse debet; abi igitur et id aufer!'
Deinde, post longum silentium, Alicia modo susurros nonnumquam audiebat.
'Id prorsus omnino mihi displicet, domine!'
'Fac id quod te iubeo, ignave!'
Postremo Alicia manum suam iterum extendit et iterum aerem arripuit. Tum vero duo ululatus editi sunt, et novus vitri confracti sonitus.
'Multa quidem saepta vitrea esse oportet,' secum reputabat Alicia. 'Miror quid deinde in animo facere habeant. Quantum ad hoc attinet, ut me e fenestra detrahant, valde velim id fieri posse! Nolo quidem hic intra diutius manere!'
Aliquamdiu opperta nihil amplius audivit. Turn denique strepitum plaustri rotularum atque voces plurimas colloquentium audivit. Et colloquium fere sic habebatur:
'Ubi sunt scalae alterae?
'At scalas singulas modo ferre iussus sum. Alteras Gaius habet. Gai! huc eas apporta, puer!'
'Eas hic prope angulum attollite! Immo eas prius colligate - nondum satis alte dimidio porriguntur.'
'Immo vero satis apte positae sunt - ne nimis accurate egeris!'
'Em, Gai! Prende hunc funem!'
'Tectumne onus sustinebit?'
'Cavete illam tegulam laxam! Ai, disiungitur! Cavete, vos infra!' (Fragor magnus auditus est.)
'Quisnam id fecit?'
'Gains, opinor, erat!'
'Quis de tecto in caminum descendat?'
'Non ego quidem! Tu descende!'
'Egomet nolo! Gaium descendere oportet. Audi, Gai! Vilicus te iubet in caminum descendere!'
Alicia sibi dixit: 'Itane est? Gaium igitur descendere oportet! Flagitare videntur ut Gains omnia efficiat! Minime velim Gai onera suscipere; hic caminus vero angustus est, sed puto me calce ictum dare posse!'
Pedem suum deorsum quantum poterat detraxit; deinde opperiebat usque eo donec animal exiguum cuiuspiam generis prope se supra radere insciteque descendere audivit.
'Gaius est,' inquit Alicia. Semel acriter calcitravit; deinde exspectavit dum aliquid accideret.
Primum voces universas clamare audivit: 'Ecce Gains!' Tum Cuniculus solus clamavit: Comprende eum, tu prope saepem!'
Deinde silentium fuit; turn multae voces confuse dixerunt: 'Caput eius tollite - nunc vinum ei date - nolite eum suffocate - quid tibi fuit, O bone? Quid tibi accidit? Explica nobis omnia!'
Postremo infirma et stridens vox audita est ('Gaius est,' inquit Alicia). 'Vix quidem scio - Benigne; id satis est. Melius nunc valeo - sed animo multo magis agitatus sum quam ut vobis dicam - solum scio me velut catapults propulsum esse, et seorsum velut facem caelestem emissum esse!'
'Ita vero erat, amice!' ceteri dixerunt.
'Domus incendenda est!' Cuniculus inquit. Alicia quam maxima voce clamavit: 'Si id fiet, Dinam immittam ut vos adoriatur!'
Statim ubique silentium fuit.
Alicia secum reputabat: 'Miror quid re vera dehinc facturi sint. Si saperent, tectum auferrent.'
Paulo post animalia rursus passim moveri coeperunt. Cuniculus dixit: 'Vehes principio satis erit.'
'Cuius rei vehes?' Alicia sibi dixit.
Brevi autem certior facta est: nam statim imber lapillorum in fenestram infusus est, quorum nonnulli os eius percusserunt.
'Huic rei finem faciam!' sibi dixit. 'Vos paenitebit si id iterum facietis!' clamavit. Denuo silentium ubique fuit.
Alicia admirata animadvertit omnes lapillos in solo iacentes in placentas parvulas mutari. Propositum sagax ei in mentem occurrit.
'Si unam ex his placentas edam,' ea reputabat, 'certe meam altitudinem mutabit. Et cum maiorem me facere non possit, me minorem, opinor, facere debebit.'
Itaque, una ex placentas devorata, ea cum gaudio invenit se statim deminui incipere.
Cum primum satis parva facta est, ut per ianuam transire posset, e domo cucurrit.
Catervam animalium parvorum et avium foris opperire invenit.
Misellus Gaius, qui stellio erat, duobus leporibus fultus, in medio erat. Ei aliquid de ampulla dabant.
Simul atque Alicia e domo effugit, omnes effuse ad eam accurrerunt. Alicia quam citissime se recepit; mox incolumis in silva densa substitit.
'Primum me oportet,' sibi dixit Alicia dum in silva pervagatur, 'in rectam amplitudinem crescere. Deinde in illum hortum amoenum penetrate debeo. Sic optime me esse facturam puto.'
Consilium quidem optimum et simpliciter constitutum esse videbatur. Non tamen omnino percepit quomodo initium facere deberet. Dum omnia inter arbores scrutatur, latratum acrem super caput suum audivit. Citissime igitur suspexit.
Catulus immanis erat, qui oculis magnis et rotundis desuper eam despiciebat, et uno pede molliter porrecto eam tangere conabatur.
'Misellum catulum!' Alicia blande dixit. Eum sibilo advocare tentavit. Simul autem maxime timebat ne fame adactus forte se comederet, quamvis maxime ei blandiretur.
Paene necopinans ramulum humo sustulit, et catulo praebuit. Catulus gannitu laeto omnibus simul pedibus statim in aerem saluit; ramulum cupide appetivit, seque eum vexare simulavit.
Alicia, ne conculcaretur, post carduum magnum refugit. Simul atque ultra carduum apparuit, catulus ramulum iterum appetivit. Per caput pedesque volutatus eum arripere festinavit.
Alicia sibi videbatur velut ludum cum caballo facere. Ne forte sub pedibus eius opprimeretur, circum carduum iterum cucurrit.
Deinde catulus impetus complures in ramulum faciebat. Quotiens irruebat, prorsum parvum, rursum longum spatium currebat. Et semper rauce latrabat.
Denique procul residit; anhelabat, et de ore lingua pendebat, et oculi eius magni semiaperti erant.
Haec Aliciae visa est occasio idonea effugiendi esse; statimque profecta usque currebat dum defessa et exanimata fuit, latratusque catuli procul vix audiri potuit.
'Quam lepidus tamen catulus fuit!' inquit Alicia. Culmo ranunculi innixa est, et folio eius pro flabello usa est.
'Iucundum mihi fuisset eum astutias docere, - si modo proceritate apta essem.'
'Vae, paene oblita sum me oportere recrescere. At quomodo id effici potest? Sine dubio aut edere aut bibere quidpiam debeo. Sed quid edam aut bibam? Id scire maximi momenti est.'
Maximi vero momenti erat. Alicia flores et herbam circumspectavit; sed nihil videre potuit quod impraesentiarum idoneum ad edendum aut bibendum erat.
Boletus magnus erat prope eam situs, aeque atque ea altus. Subter eum et utrimque et pone eum spectavit; tum ei occurrit operae pretium esse summum boletum etiam inspicere.
In digitos erecta constitit, et supra oram boleti intuita est.
Ibi protinus conspexit magnam erucam caeruleam, brachiis compressis, in summo boleto sedentem.
Fumum tabaci ex tubulo longo placide exsugebat; et curae prorsus habebat neque Aliciam neque aliud quidquam.
Alice in Wonderland | Contemporary Latin | The Library | The Classics Homepage |