ALICIA IN TERRA MIRABILI

Ludovici Carroll

Latine redditus ab eius fautore vetere gratoque Clive Harcourt Carruthers



CAPUT TERTIUM

CURSUS COMITIALIS ET NARRATIO LONGA

INUSITATA vero specie caterva in litore congregata est; aves erant pennis incompositis, animalia pellibus corpori arte adhaerentibus; omnes plane madefacti erant et stomachosi et molestia adfecti.

Primum manifesto diiudicandum erat quomodo sicci rursus fierent. Consultatum est de hoc: et brevi tempore minime mirum Aliciae videbatur cum eis familiariter colloqui, quasi totam vitam eos novisset.

Cum Psittaco quidem diu altercabatur; ille postremo morosus factus tantum dixit: 'Te maior natu sum; me ergo oportet rectius scire.'

Alicia dissentiebat, nisi sciret quot annos ille natus esset. Et cum Psittacus plane recusavit ne aetatem suam profiteretur, nihil diiudicari potuit.

Postremo Mus, qui apud eos aliquantum auctoritatis habere videbatur, exclamavit: 'Considite omnes, et auscultate me. Egomet brevi satis siccos vos faciam!'

Omnes statim magno circulo circum murem consederunt. Alicia sollicite eum intuebatur; nam pro certo habebat, nisi ipsa extemplo siccaretur, fore ut frigore tentaretur.

'Ehem!' Mus graviter inquit, 'Estisne omnes parati? omnium quae novi hoc est aridissimum. Omnes, si vultis, tacete! 'Gulielmo Victori, cuius consiliis Pontifex Romanus favebat, mox Angli se tradiderunt, quoniam ducibus carebant atque nuper occupationi et expugnationi adsueti erant. Eduinus et Morcarius, duces Merciae et Northumbriae'-

'Heu!' Psittacus tremore correptus dixit.

'Veniam peto,' inquit Mus, et frontem satis comiter contraxit. 'Aliquidne dixisti?'

'Non vero!' Psittacus cito respondit.

'Mihi certe videbaris loqui,' Mus inquit. 'Progrediar igitur. 'Eduinus et Morcarius, duces Merciae et Northumbriae, partes eius secuti sunt; etiamque Stigandus, archiepiscopus Cantuariae, patriae amantissimus, id idoneum esse existimavit'-

'Quid idoneum existimavit?' Anas inquit.

'Nempe id existimavit,' Mus stomachose respondit. 'Nonne scis quid "id" significet?'

'Certo scio quid "id" significet, cum ego aliquid invenio,' Anas inquit: 'Plerumque est rana aut vermis. At te rogo quid archiepiscopus invenerit.'

Mus, hoc negligens, cito progressus est: 'Id idoneum existimavit, ut cum Edgaro, iuvene regio, obviam Gulielmo iret, ut illi regnum offerret. Primo Gulielmus temperate se gerebat. Sed arrogantia Normannorum'-

'Quomodo te nunc habes, puella? ' Mus porro dixit, dum se ad Aliciam convertit.

'Tam madida sum quam antea,' Alicia maeste dixit. 'Id me non omnino siccare videtur.'

'Censeo igitur' graviter inquit Dodo cum exsurrexisset, 'ut concilium proferatur, praesentis assumptionis acriorum remediorum causa-'

'Lingua loquere populari!' Aquila inquit. 'Egomet nescio quid illa verba longa significant; credo autem ne te quidem scire!'

Et Aquila, capite deflexo, risum celavit; aliquae autem aliarum avium ridentes audiebantur.

Dodo subiratus inquit: 'In animo habebam dicere Cursum Comitialem nos facillime siccare posse.'

'Quid est Cursus Comitialis?' inquit Alicia. Non quidem avebat scire: Dodo tamen interstiterat, quasi quemvis loqui oportere putaret, nec quisquam alius, ut videbatur, quidquam dicturus erat.

Dodo inquit: 'Nempe agendo facillime explicatur.'

(Atque, si forte velis aliquando hieme ipse experiri, tibi dicam quo modo Dodo cursum administraverit.)

Primo curriculum forma fere circulari metatum est. ('Formae accuratae non indiget,' inquit Dodo.) Inde animalia omnia, spatiis relictis, in curricula posita sunt.

Signum nullum cursus ineuntis datum est. Omnes ex arbitrio suo currere coeperunt et desierunt: itaque difficile erat scire quando cursus finitus esset.

Cum tamen fere dimidium horae cucurrissent, rursusque sicci facti essent, Dodo subito clamavit: 'Cursus finitus est!' Omnes anhelantes eum stipabant, et rogabant 'Quisnam vicit?

Ad respondendum Dodoni opus erat multa cogitatione; diu igitur stabat uno digito in frontem presso (quo gestu utentem poetam Hastivibracem depictum videre soleas).

Ceteri tacentes exspectabant. Denique Dodo dixit: 'Omnes vicerunt; et omnibus praemia donanda sunt.'

'Quis autem praemia donabit?' concordia vocum quaerebant.

'Illa sane,' inquit Dodo, dum digito Aliciam monstrat.

Caterva tota, circum eam congregate, confuse clamabant: 'Praemia! Praemia!'

Alicia, ignara quid facere deberet, desperanter manum suam in sinum vestis inseruit et cistellulam cuppediis plenam extraxit. (Aqua salsa feliciter in eam non permanaverat.)

Haec praemiorum loco distribuit. Singulum cuique erat cuppedium.

'Sed ipsam praemium accipere oportet,' inquit Mus.

'Prorsus oportet,' Dodo serio affirmavit. 'Quid aliud in sinu habes?' inquit, dum se ad Aliciam convertit.

'Tegumen solum digiti,' Alicia maeste inquit.

'Id mihi trade!' inquit Dodo.

Deinde cuncti eam rursus stipaverunt, et Dodo summa gravitate Aliciae tegumen digiti donavit. 'Obsecramus ut hoc tegumen digiti venustum accipias.' Qua brevi oratione habita, omnes acclamaverunt.

Quamquam absurdissimum Aliciae id videbatur, omnes vultu tam severo erant ut ridere non auderet. Cum autem verba ei deficerent, solum capite demisso eos salutavit; et quam gravissime digiti tegumen accepit.

Deinde cuppedia edere coeperunt, non sine strepitu et tumultu; aves enim magnae querebantur se nullum saporem sentire, parvae autem tergo blande icto mulcendae erant.

Re tandem confecta, circulo facto rursus consederunt, et Murem oraverunt ut quid amplius diceret.

Promisisti vero te mihi historiam tuam narraturum esse,' inquit Alicia, 'et qua de causa F- et C- odisses.' In aurem Muris insusurravit, quod aliquantum timebat ne eum denuo laederet.

Mus, dum suspirans ad Aliciam se convertit, dixit: 'Causa meorum animi affectuum longa et tristis est!'

Alicia, non recte intellegens et caudam Muris mirata intuens, dixit: 'Cauda quidem tibi est longa; sed cur eam tristem esse dicis?'

Dum Mus loquitur, Alicia de hoc haerebat; itaque hoc fere putabat Miirem narrare:

Nero musculo
inquit Olim
obviam cui
fit, 'Ambo
causam
agamus;
Reum fac-
iam te. -
Mora non
est agenda;
Est lis
inferenda,
Nam hodie
sum oti-
osus
plane.'
Cani
reddidit
hic: 'Litem
agere sic
Sine iu-
dicibus
Sit inane
valde.'
'Solus
arbiter
ero! Ait
subdolus
Nero:
Rem
totam
ignoscam;
Morte
puniam
te.

'Non animadvertis!' Mus Aliciae severe dixit. 'Quid cogitas? '

'Ignosce mihi,' Alicia submisse dixit: 'Nempe perveneras ad quintum flexum'

'Nondum quidem!' Mus acriter et iratissime dixit.

'Nodum!' inquit Alicia, quae cuilibet prodesse semper avebat. Studiose circumspexit. 'Sine me te adiuvare ad nodum exsolvendum!'

'Minime vero!' inquit Mus. Surrexit et abscedere coepit. 'Me offendis dum inepta eius modi dicis!'

'Te non consulto offendi! 'Alicia se excusavit. 'Sed tu vero facillime irasceris!'

Contra Mus tantummodo mussitabat.

'Fac, sis, revenias et narrationem conficias!' Alicia eum revocavit abeuntem. Ceteri autem concordes omnes clamaverunt: 'Fac, sis, revenias!' Sed Mus subiratus abnuit et paulo citius recessit.

'Dolendum est quod manere noluit!' Psittacus suspiravit, simul ac Mus e conspectu abiit.

Cancer grandis femina, occasione data, filiae suae dixit: 'Filia mea, sic monita cave ne umquam iracundia exardescas!'

'Quin taces, mamma!' Cancer iuvenis morose inquit. 'Ne ostrea quidem toleranter te ferre possit!'

'Velim me hic Dinam nostram habere!' Alicia, clara voce meditans, inquit. 'Ea mox Murem retro reducat!'

'Si mihi licet quaerere, quis est Dina?' inquit Psittacus.

Alicia, quae de fele domestica sua loqui semper avebat, properanter respondit.

'Dina est feles nostra. Peritius quam credas mures arripit; et gaudeas si earn aucupari videas. Simul atque aviculam conspexit, eam vorare cupit!'

Haec verba animos omnium insigniter commoverunt. Aliquae ex avibus statim abscesserunt. Pica quaedam natu grandis amiculo se involvere coepit. 'Certo me oportet' inquit, 'domum redire; aer nocturnus halitui meo incommodatl'

Voce trernula Carduelis quaedam pullis clamavit: 'Venite mecum parvuli:tempus est ut omnes cubitum eatis!'

Itaque, varia simulantes, omnes discesserunt. Alicia brevi sola relicta est.

'Me paenitet mentionem de Dina fecisse!' sibi maeste dixit. 'Nemini hic infra ea grata esse videtur; suavissimam tamen omnium felem eam esse existimo! 0 Dina cara, miror num te umquam dehinc visura sim!'

Deinde rnisera Alicia lacrimare rursus coepit: admodum enim solitaria et tristis sibi esse videbatur.

Sed paulo post levem pedum crepitum procul iterum audivit. Spe arrecta circumspexit; haud enim sciebat an Mus consilio mutato rediret ut narrationem perficeret.



Alice in Wonderland Contemporary Latin The Library The Classics Homepage