Direxi hoc animal, vitulum enchiridion meum; ut adiuves illi et eripias eum de manibus inimicorum suorum. Et adiuva, quantum valeas. Quia venerabilis episcopus multum ardet super nos, id est Teodulfus. Misi
quoque in ora pueri huius, quamvis vitulus conta naturam rationale sit
animal, quod ipse in auribus sanctitatis vestrae habet mugire.
Habeo enim illum ad erudiendum Deo mecum in domo mea. Et poterit
proficere, Deo donante, in lectionis studio seu grammaticae artis
disciplina in domo sancti Martini. O Aquila! 'Hi in curribus et hi in equis;
non autem in nomine Domini nostri magnificabimur.'
Valeas vigeas semper in aeternum.
Christian Latin | Alcuin | The Latin Library | The Classics Homepage |