HELOYSE SUE AD IPSUM DEPRECATORIA
Domino suo, immo patri; coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror, Abaelardo Heloysa.
Missam ad amicum pro consolatione epistolam, dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto ardentius eam cepi legere quanto scriptorem ipsum karius amplector, ut cuius rem perdidi verbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. Erant, memini, huius epistole fere omnia felle et absintio plena, que scilicet nostre conversionis miserabilem hystoriam et tuas, unice, cruces assiduas referebant.
Complesti revera in epistola illa quod in exordio eius amico promisisti, ut videlicet in comparatione tuarum suas molestias nullas vel parvas reputaret; ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persequutionibus, deinde in corpus tuum summe proditionis iniuria, ad condiscipulorum quoque tuorum Alberici videlicet Remensis et Lotulfi Lumbardi execrabilem invidiam et infestationem nimiam stilum contulisti. Quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologie tue opere, quid de te ipso quasi in carcere dampnato actum sit non pretermisisti. Inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti et detractiones illas tibi gravissimas duorum illorum pseudoapostolorum a predictis emulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subhortum de nomine Paracliti oratorio preter consuetudinem imposito. Denique ad intolerabiles illas et adhuc continuas in te persequutiones crudelissimi scilicet illius exacto | ris et pessimorum, quos filios nominas, monachorum profectus, miserabilem historiam comsummasti.
Que cum siccis oculis neminem vel legere vel audire posse estimem, tanto dolores meos amplius renovarunt quanto diligentius singula expresserunt, et eo magis auxerunt quo in te adhuc pericula crescere retulisti; ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et cotidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent. Per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatinus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his in quibus adhuc auctuas naufragiis certificare digneris, ut nos saltem, que tibi sole remansimus, doloris vel gaudii participes habeas.
Solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive defertur. Quod si paululum hec tempestas quieverit, tanto amplius maturande sunt littere quanto sunt iocundiores future. De quibuscunque autem nobis scribas non parvum nobis remedium conferes, hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. Quam iocunde vero sint absentium littere amicorum, ipse nos exemplo proprio Seneca docet, | ad amicum Lucilium quodam loco sic scribens: "Quod frequenter mihi scribis, gratias ago: nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistolam tuam accipio, quin protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iocunde sunt, que memoriam renovant et desiderium absentie falso atque inani solatio levant, quanto iocundiores sunt littere, que amici absentis veras notas afferunt?" Deo autem gratias, quod hoc saltem modo presentiam tuam nobis reddere nulla invidia prohiberis, nulla difficultate prepediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis.
Scripsisti ad amicum prolixe consolationem epistole, et pro adversitatibus quidem suis, sed de tuis; quas videlicet tuas diligenter commemorans, cum eius intenderes consolationi, nostre plurimum addidisti desolationi, et dum eius mederi vulneribus cuperes, nova quedam nobis vulnera doloris inflixlsti et priora auxisti.
Sana, obsecro, ipsa que fecisti, qui que alii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico et socio gessisti et tam amicitie quam societatis debitum persolvisti, sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius | vocabulum potest excogitari. Quanto autem debito te erga eas obligaveris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur: et si omnes taceant, res ipsa clamat. Huius quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus huius oratorii constructor, solus huius congregationis ediflicator. Nichil hic super alienum edificasti fundamentum. Totum quod hic est, tua creatio est. Solitudo hec feris tantum sive latronibus vacans nullam hominum habitationem noverat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, divinum erexisti tabernaculum et Spiritus Sancti proprium dedicasti templum. Nichil ad hoc edificandum ex regum vel principum opibus intulisti, cum plurima posses et maxima, ut quicquid fieret tibi soli posset ascribi. Clerici sive scolares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de benefitiis vivebant ecclesiasticis nec oblationes facere no verant sed suscipere, et qui manus ad susci piendum non ad dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant.
Tua itaque, vere tua hec est proprie in sancto proposito novella planta | tio, cuius adhuc teneris maxime plantis frequens ut profitiant neccessaria est irrigatio. Satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est hec plantatio et infirma, etiamsi non esset nova. Unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem, iuxta illud apostoli: "Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit." Plantaverat apostolus atque fundaverat in fide per predicationis sue doctrinam Corinthios, quibus scribebat. Rigaverat postmodum eos ipsius apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum virtutum divina largita est gratia. Vitis aliene vineam, quam non plantasti, in amaritudinem tibi conversam admonitionibus sepe cassis et sacris frustra sermonibus excolis. Quid tue debeas attende, qui sic curam impendis aliene. Doces et ammones rebelles, nec proficis; frustra ante porcos divini eloquii margaritas spargis. Qui obstinatis tanta impendis, quid obedientibus debeas considera; qui tanta hostibus largiris, quid filiabus debeas meditare; atque, ut ceteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito pensa, ut quod devotis communiter debes feminis, unice tue devotius solvas.
Quot autem et quantos tractatus | in doctrina vel exhortatione seu etiam consolatione sanctarum feminarum sancti patres consummaverint, et quanta eas diligentia composuerint, tua melius excellentia quam nostra parvitas novit. Unde non mediocri ammiratione nostre tenera conversacionis initia tua iam dudum oblivio movit, quod nec reverentia Dei nec amore nostri nec sanctorum patrum exemplis ammonitus fluctuantem me et iam diutino merore confectam, vel sermone presentem, vel epistola absentem consolari temptaveris; cui quidem tanto te maiore debito noveris obligatum quanto te amplius nuptialis federe sacramenti constat esse astrictum et eo te magis mihi obnoxium quo te semper, ut omnibus patet, immoderato amore complexa sum.
Nosti, karissime, noverunt omnes quanta in te amiserim et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum abstulerit, ut incomparabiliter maior sit dolor ex amissionis modo quam ex dampno. Quo vero maior est dolendi causa, maiora sunt consolationis adhibenda remedia; non utique ab alio, sed a te ipso, ut, qui solus es in causa dolendi, solus sis in gratia consolandi. Solus quippe es qui me contristare, qui me letificare seu consolari valeas, et solus es qui plurimum id mihi debeas | et nunc maxime cum universa que iusseris in tantum impleverim ut cum te in aliquo offendere non possem, me ipsam pro iussu tuo perdere sustinerem. Et quod maius est dictuque mirabile, in tantam versus est amor insaniam ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret, cum ad tuam statim iussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem, ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. Nichil umquam (Deus scit) in te nisi te requisivi: te pure, non tua concupiscens. Non matrimonii federa, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. Et si uxoris nomen sanctius ac validius videretur, dulcius mihi semper extitit amice vocabulum aut, si non indigneris, concubine vel scorti; ut, quo me videlicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentie tue gloriam minus lederem. Quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistola pro consolatione directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis thalamis revocare conabar exponere non es dedig | natus, sed plerisque tacitis quibus amorem coniugio, libertatem vinculo preferebam. Deum testem invoco, si me Augustus universo presidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo possidendum, karius mihi et dignius videretur tua dici meretrix quam illius imperatrix.
Non enim quo quisque ditior sive potentior, ideo et melior: fortune illud est, hoc virtutis. Nec se minime venalem estimet esse que libentius ditiori quam pauperi nubit et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. Certe quamcunque ad nuptias hec concupiscentia ducit, merces ei potius quam gratia debetur. Certum quippe est eam res ipsas non hominem sequi, et se si posset velle prostituere ditiori, sicut inductio illa Aspasie philosophe apud Socraticum Eschinem cum Xenofonte et uxore eius habita manifeste convincit; quam quidem induction em cum predict a philosopha ad reconciliandos invicem illos proposuisset, tali fine ipsam conclusit: "Quare nisi hoc peregeritis, ut neque vir melior, neque femina in terris lectior sit, profecto semper id quod optimum putabitis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optime, et hec quam optimo viro nupta | sit."
Sancta profecto hec et plusquam philosophica est sententia ipsius potius sophie quam philosophie dicenda; sanctus hic error, et be at a fallatia in coniugatis, ut perfect a dilectio illesa custodiat matrimonii federa non tam corporum continentia quam animorum pudicitia. At quod error ceteris, veritas mihi manifesta contulerat, cum quod ille videlicet de suis estimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus universus non tam crederet quam scirct, ut tanto verior in te, meus amor existeret quanto ab errore longius absisteret.
Quis etenim regum aut philosophorum tuam exequare famam poterat ? Que te regio aut civitas seu villa videre non estuabat? Quis te, rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat ac discedentem collo erecto, oculis directis non insectabatur ? Que coniugata, que virgo non concupiscebat absentem et non exardebat in presentem ? Que regina vel prepotens femina gaudiis meis non invidebat vel thalamis?
Duo autem, fateor, tibi specialiter inerant quibus feminarum quarumlibet animos statim allicere poteras, dictandi videlicet et cantandi gratia, que ceteros minime philosophos assequutos esse novimus. Quibus quidem, quasi ludo quodam laborem exercitii recreans | philosophici, pleraque amatorio metro vel rithmo composita reliquisti carmina, que pre nimia suavitate tam dictaminis quam cantus sepius frequentata tuum in ore omnium nomen incessanter tenebant, ut illiteratos etiam melodie dulcedo tui non sineret immemores esse; atque hinc maxime in amorem tui femine suspirabant. Et cum horum pars maxima carminum nostros decantaret amores, multis me regionibus brevi tempore nunciavit et multarum in me feminarum accendit invidiam.
Quod enim bonum animi vel corporis tuam non exornabat adholescentiam ? Quam tunc mihi invidentem nunc tantis private deliciis compati calamitas mea non compellat ? Quem vel quam, licet hostem primitus, debita compassio mihi nunc non emolliat ? Que plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum innocens: non enim rei effectus, sed efficientis affectus in crimine est, nec que fiunt, sed quo animo fiunt, equitas pensat. Quem autem animum in te semper habuerim, solus qui expertus es iudicare potes: tuo examini cuncta committo, tuo per omnia cedo testimonio.
Dic unum, si vales, cur post conversionem nostram, quam tu solus facere decrevisti, in tantam tibi negligentiam atque oblivionem venerim ut nec colloquio presentis recreer nec | absentis epistola consoler; dic, inquam, si vales, aut ego quod sentio immo quod omnes suspicantur dicam. Concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociavit, libidinis ardor potius quam amor. Ubi igitur quod desiderabas cessavit, quicquid propter hoc exibebas pariter evanuit. Hec, dilectissime, non tam mea est quam omnium coniectura, non tam specialis quam communis, non tam privata quam publica. Utinam mihi soli sic videretur, atque aliquos in excusasionem sui amor tuus inveniret per quos dolor meus paululum resideret; utinam occasiones fingere possem, qui bus te excusando mei quoquo modo tegerem vilitatem. Attende, obsecro, que requiro, et parva hec videris et tibi facillima. Dum tui presentia fraudor, verborum saltem votis, quorum tibi copia est, tue mihi imaginis presenta dulcedinem. Frustra te in rebus daxilem expecto, si in verbis avarum sustineo. Nunc vero plurimum a te me promereri credideram, cum omnia propter te compleverim, nunc in tuo maxime perseverans obsequio; quam quidem iuvenculam ad monastice conversationis asperitatem non religionis devotio, sed tua tantum pertraxit iussio; ubi si nicbil a te promerear, quam frustra laborem | diiudica. Nulla mihi super hoc merces expectanda est a Deo, cuius adhuc amore nichul me constat egisse. Properantem te ad Deum sequuta sum habitu, immo precessi; quasi enim memor uxoris Loth retro converse, prius me sacris vestibus et professione monastica quam te ipsum Deo mancipasti: in quo, fateor, uno minus te de me confidere vehementer dolui atque erubui. Eque autem (Deus scit) ad Vulcania loca te properantem precedere vel sequi pro iussu tuo minime dubitarem. Non enim mecum animus meus, sed tecum erat; sed et nunc maxime, si tecum non est, nusquam est: esse vero sine te nequaquam potest. Sed ut tecum bene sit, age, obsecro. Bene autem tecum fuerit, si te propitium invenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro rebus. Utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior esset ! Sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo.
Memento, obsecro, que fecerim et quanta debeas attende. Dum tecum carnali fruerer voluptate, utrum id amore vel libidine agerem incertum pluribus habebatur; nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. Omnes mihi denique voluptates interdixi ut tue parerem | voluntati; nichil mihi reservavi, nisi sic tuam nunc precipue fieri. Que vero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius persolvis minus, immo nihil penitus, presertim cum parvum sit quod exigeris et tibi facillimum. Per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quo modo potes tuam mihi presentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio Cum me ad turpes olim voluptates expeteres, crebris me epistolis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloysam ponebas; me platee omnes, me domus singule resonabant. Quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? Perpende, obsecro, que debes, attende que postulo; et longam epistolam brevi fine concludo: vale, unice.
Christian Latin The Latin Library The Classics Page