Cafraria1 [...] a Patre Michaele Boym Polono Missa Mozambico
1644 Ianuar. 11



Cafraria est tractus magnus, qui et Monomotapae regnum includit, a capite BonaeSpei protensus ad Mozambicum et ad flumina, Goam versus. Negotiatio Lusitanorumcum Cafribus tota redit ad eandem civitatem. Omnes Cafres viri, feminae, pueri,nudi <capitibus>2 incedunt sine pilleis, nihilominus modo iamviri a cingulo se velant ad genua, feminae a pectore ad talos telis depictis,quales Turcae vendunt Europaeis. Sunt crinibus crispi, feminae quoque nonhabent longos crines, esto si quando accrescunt, eos pectine attollant adinstar pillei sacerdotalis.

Gens est servilis, ingeniosa subinde, mancipia sunt Lusitanorum. Emuntur protelis dictis aut pro argento, quod hic magis aestimatur, vocant patacas. ParviCafres pretium et cognomen habent trium aut septem, si sunt bene compacti etmaiores, decem aut 12 scutorum. Plurimi furto sublati a suis venduntur, alii aparentibus, pauci bello capti, alii damnati ad captivitatem ob miliumdevastatum, alii in via deprehensi adducuntur ad Lusitanos. Si vero captivorumquispiam diceret coram emptore se liberum esse aut iniuste venum dari, subito anigro venditore occiditur. Propterea in bona fide multos liberos pro mancipiisemptos habent Lusitani, quamquam multi Deus novit, quomodocomparantur.3

Omnes Cafres sunt nigri coloris, sufflavi etiam reperiuntur. Cani et barbati,rufi crinibus et senes turpissimi sunt aspectus. Oleo se libentissime inunguntet inde pelles eorum collucent. Sol capiti<bus>4 illorum, quiest intensissimi hic caloris, non nocet. Reges aut regulos plures (quos fumosappellant) habent. Hi inter se bella committunt. Civitates, potius mappalia,rarissimas invenias. Ambulant catervatim et aut milium inventum, quod maioragrana habet Europaeo, aut homines captos assos comedunt. Quaesitus a me Cafer,quis illum vendidisset, "Cafres", respondit, "alii, qui me volebant comedere"."Tu vero quoties homines comedisti?". "Bis", inquit, "semel caput unius, alteravice pedes alterius". Alius narravit se ter comedisse tostum5hominem.

Ignes ingentes noctu faciunt, qui circum circa Mozambici apparent. Rex illorumpraecipuus est ad caput Bonae Spei, dicitur Maravius.6 Quandomoritur, cadaver eius sollemniter ducitur ad foveam, eandem simul ingrediunturconcubinae, consanguinei, amici, milites, et plane nuper ad quinque milia insignum amoris erga regem a populo obruti eadem terra periere. Eidem regi pugnummilii et pugnum farinae (sicuti et ceteris solent facere Cafribus mortuis)alligant.7

Narravit Pilotus, cum ante aliquot annos ad Promunturium Bonae Spei naufraginavem reficerent et campanam ad gentem navis convocandam pulsarent,"concurrerunt", inquit, "infiniti ad novitatem soni Cafres et inter illosproximius accessit unus, olim mancipium Lusitani cuiusdam. Lusitanice locutusdixit se nosse homines, qui essent. Generum se regis esse, sed tempestate naviIndica quassata delatum eo, omnibus summersis remansisse ad litus derelictum ettandem a Cafribus inventum et curatum recuperasse sanitatem. Atque, quodscivisset praedicere ventos, tempestates et pluvias, aestimatum et regi carumgenerumque effectum. Quod vero vos hic agitis et vultis? Illi vaccas et taurospostulavere. Modo pecuniam consuetam non negarent, appromisit illa. Dederuntquadratas aeris particulas 40, nam aurum hic non aestimatur ob ignorantiam. Etsubito 40 vaccae ab illo adductae. Ipse quoque rex persuasus a suo generovenit. Dicebat gener Lusitanos esse suos consanguineos, quod ab illis aere sibiconcredito probabat, nam in istis partibus neque uxor pecuniam credit suomarito. Et campanam ipse rex saepius inspiciens atque sonum admirans collo suoappendit munitionesque Lusitanorum pulsando illud tintinnabulum sua et suorumsumma cum voluptate circumivit. Tandem tormenta admiratus et boatum illorumreveritus abiit".

Bellum pedibus peragunt. Arma azagalha (est simplex baculus cum ferro in finead instar lanceae latae), arcus (lignum recurvum tensum cerato funiculo),sagittae ex harundine sine pennis (has enim gratia ornatus cuiuscumque avis,etiam gallinae, capitis crinibus innodant); sagittae, inquam, ferream cuspidemin extremitate habent et, quia teretes, celerrime volant. Aliquando venenoimbuuntur. Vidi ego ad arcus alligatam radicem et particulam ab uno nigroaccepi pro medalia. Est optima res pro vulneribus, immo morsibus serpentium etvenenosorum inservit. Attrita lapide aut commansa et applicata radix <nomenradicis mitambo>8 vel illius pulvis intra tres quattuorve dieshominem sanat a quocumque letali vulnere. Itaque, ut se videt Cafer traiectumsagitta aut azagalha, si non repente moritur, ipse aut circumstantes applicantradicem et certissime evadit mortem.

Iudicium exercent hac ratione. Quando alicui moritur pater aut mater, statimcurrunt ad maleficum aut striges et narrant patrem suum mortuum,sed9 cum his et illis gessisse inimicitias. Sortes maleficus mittit(aliquando etiam antequam aperiat causam sui adventus, coram astantibusmanifestat hominem propter quid venerit), postea divinat et nominat occisorem.Abit Cafer ad fumum seu regem, accusat hostem patris, in silvis quaeritur herbadicta moabi venenosa, mandat fumus bibere accusatum. Si ebibit et post 24 horasper vomitum sanus evadit, innocens declaratur. Si renuit, aliquando bonisprivatur, plerumque necatur aut intra illud tempus veneno emoritur et est resquasi impossibilis etiam ipsis Christianis Cafribus iudicii hoc genus iniustumesse persuadere.

Aliquando congregati a suo fumo venantur bubalos et leones, verum cum multasuorum iactura. Ita nuper leo ferocissimus vallatus a Cafribus, cum pluribusnecasset et exitum quaereret, ne maiorem stragem daret exercitui, iussit fumusviam fieri ex illa parte ad quam ibat leo. At ille, ubi hoc advertit,retrogressus impetum fecit ubi maxima erat multitudo et aliquos vulneravit,occidit aliquos, nihilominus sagitta ab uno Cafre petitus periit ad extremum.Elephantes hac ratione venantur: vadunt ad silvas 6 aut octo cum azagaliis, seulanceis, et duo a tergo, duo ad latera, duo a fronte, sed a longe, ne+proposside+10 attingi possint, occurrunt et hi bestiam sicalloquntur: "Scimus, fortissime elephas, quia non facile potes superari. Nostamen volumus tuas vires et potentiam experiri. Itaque se defendas". Interea atergo occurrunt duo et sagittas aut lanceas infingunt. Ille ad dolorem etvulnera se dum convertit, quae retroversio difficillima est, quod vertebriscarent ad hoc accommodatis. Tum illi Cafres, qui obvii fuerant aspectui, lateraconfodiunt, et si ille ad illos occidendos revertitur, isti, qui a lateribussunt, illum prosternunt. Ita miser cadit debilitatus et occiditur. Dentes duos,quos aliquando duo viri portare non sufficiunt, avellunt, carnem comedunt, quaedicitur insipida, capillos ex cauda satis crassos evellunt atque pro armillisin manibus portant. Quamquam commune est hoc pauperrimis etiam Cafribus adcollum vitreos globulos aut coronam gestare, nam feminae circulos aut de bubalonigros, aut de auro argentove circumferunt. Christiani vero appendunt ad collummedalia aut reliquiaria, quae summopere aestimant. Inde est, ut si elephaseiusmodi homines praesentiat, ad latera silvarum altissimas quasque arboresradicitus evellendo aufugiat.

Mozambique insula parva, in circumitu unius +leveae+11 Italicae.Arena et aqua maris salsa abundat. Palmae, quae producunt cocos, dicuntur alionomine nux Indica. De hac in mappa Iansonii ad Ceilanum fuse scribitur. Cocusiste ad instar mei capitis, intra non habet nucleum ut nostrae nuces, sedquando est fructus tener habet aquam unius calicis dulcem et subacetosam. Procaloribus ad vesperam est res refrigerans, vocatur lagna. Quando adolescit,vocatur cocus. Habet pulpam, ex qua exprimitur oleum et aquae parum, quae estcalida; ex cortice fila et funes conficiuntur, vela navium ex frondibuseiusdem. Antequam formentur istae nuces, grossus ad instar rami aut cornucopiaepromanat frutex, eius medulla alba et dulcis. Ex hac destillatur liquor, quivocatur sura,12 estque ad instar aquae ardentis. Accensus concipitflammam, expositus soli convertitur in acetum.

Foliis palmae ornantur ecclesiae et teguntur. Nulla domus Mozambici, quae nontecta sit palmis siccis quasi stramine, ad ignem esca concipiendum aptissima,sed Cafrorum mappalia sunt baculi in gyrum defossi, aliquando argilla replenturne transpareant foramina. Misera civitas aqua dulci caret, triticum, milium,oryza nisi aliunde veniat, fame perit. Tres aut quattuor habet cisternaspluviatiles aquas congregantes. Pluit hic rarissime, in mense semel, ut multumbis. Aliis fructibus omnibus, qui sunt in Europa, caret. Producit paucula aureapoma et malogranata in adversa parte, quae Cabacera vocatur.

Haec, quae portio continentis Africae est, silvis et bestiis scatet.Habitatores Mozabici 60 ad summum, patres13 familias Lusitani.Artifices nulli, sartor et tonsor soli sunt. Calcei Goa veniunt. Inde rarissimecarnem comedunt, publicus namque macellarius nullus, oryza sola vivunt, quaeGoa venit. Panis hic exiguus, qui sine frumento coquitur et a divitibus tantumcomeditur. Buccella, quae solido in Polonia emitur, hic valet[quattuor]14 quattuor grossis. Capri de Insula Sancti Laurenti seuMadagascar subinde afferuntur, sunt vaccae et paucae ficus ad instar digitiIndici oblongae, fragarum habent, quando maturae, saporem. Piscium hic, nisiesse<nt>15 inertes homines, copia maxima, sicut et cochlearumet cancrorum. Lusitani namque dedignantur ullam artemhis<ce>16 partibus exercere et ideo miserrime vivunt. Utprimum veniunt, fidalgos seu nobiles se faciunt et, cum sint inter Cafreshomines silvestres, et illos non excolunt et ipsi fame et inedia conficiuntur.Inde hic nemo ar<at>,17 nemo occat, nemo serit, nemo plantat.Oves nullae, lacticinia nulla, sunt silvae et ferae infinitae. Caeduntaliquando lignum nigrum (hebani genus est vilius Aethiopico) per suos Cafreset, si se occasio offert, quod rarissime contingit, divendunt. Hoc in universumde insula dici venissime potest, quia est miserrima ob hominum, qui eamincolunt, neglegentiam supinam et inertiam. Barcas pauculas invenias (canoasvocant naviculas) ex uno ligno dedolato factas (cio>=na18 nobisdicuntur). Ad tantum portum, qui ditare posset homines industrios. Denteselephantorum maximi centum scutis veneunt, plus minusve pro ratione ponderisvenduntur. Afferuntur a Cafribus Mozambicum Sena.

Sena est regio in Africa prope Mozambicum fertilissima. Fluvios navigabileshabet multos, abundat tritico, bobus, auro. Manent inibi Lusitani aliqui, verumrex terrae, licet sit eorum amicus, sub poena colli inhibuit suos discooperirefodenas grandes. Si vero aliquis casu eas reperiret, praecepit magis operiri.Parvulas auri particulas inventas concessit cum telis commutari et cum pannisde lino. Aurum hoc permixtum, habet aes et aurichalcum exiguum. Nonliquefaciunt illud, sed solum lavant in aquis. Micae et pulvis, qui fundumpetit, aureus, est bene excoctus a sole. Aurum sigillatum seu moneta aureaMozambici et in tota India nulla est certa, sed, si quis eam apportat,ponderatur et aestimatur valore scutorum. Frusta proinde auri ponderantur utpetrae aut lapilli aurei. Vitiat hoc liga, quae Mozambici datur, de aere autaurichalco.

Formicae in Africa ex adverso Mozambici dicuntur facere montes, ceterumbrevissimo spatio pannos, vestimenta, calceos et quidquid inveniunt itadevastant, ut nihil omnino remaneat. Sal tamen circumpositum rebus easdemconservat et prohibet formicarum accessum. Foliis longis loco funium utuntur,quae adeo sunt fortia, ut dolia illis constricta sine periculo portari queant.Pennis gallinarum pro acubus19 utuntur. Gallinae perpaucae et haeparvae, ova vix excedunt ova columbae. Tigrides in silvis infinitae. Temporevespertino, quando pulsatur ad Ave Maria, ad ipsa cadavera in coemeteriosepulta adveniunt, eruunt et comedunt noctu. Si homines interdum videant,confugiant; quod si solus sit aliquis, insiliunt in collum aversum etstrangulant.

Quando Cafres salutant aliquem vel reverentur, supinos se prosternunt et femurpalma bis percutiunt. Tum ille, qui salutatur, in signum grati animi repercutitvolas manus suae. Cum loquuntur, mutuo alter post quodlibet verbum "U" vocalempronuntiant, est signum annuentis. Si hoc non fiat, ingratam putant suamnarrationem. Sunt Cafres fidelissimi suis dominis. Quod si contingat eos fugereet dominus mittat alium Cafrem cum suo pilleo et verbis sequentibus: "Dominusnoster manet discoopertus, vult ut pilleo hoc illum cooperias", redit illico,veniam petit et obtinet. Si sciat Cafer obloqui aliquem domino suo, estodominus non imperet, homini insidiatur et confodit aliquando. Cafres sunt furesmaximi, non tamen in sua terra, quod ibi crimen vitae privatione puniatur.Milio solo victitant quod illis a dominis quod libet certa mensura datur.Cetera omnia contemnunt. Quaesiti, quid melius, panisne, oryza an milium,respondent "panis implet ventrem et transit, similiter oryza; solum miliumimplet et manet" (carnem tamen libenter comedunt, quaecumque illa sit, licetsit serpentium, boum corium assant et vorant, vinum etiam furtim ebibunt), indesolum milium seminant. Senae aliquis homo (dicitur fuisse Venetus), cumadvertisset non noscere triticum, impossibile visum est illi, quod cum omniaalia crescerent, illud solum non crescere; itaque accepit duodecim partesterrae et singulis mensibus duodecim triticum seminavit et invenit in Martioseminatum esse optimum et exinde Senae frumentum, quod ipsi Cafres iamseminant. Istis vero in partibus circa Mozambicum sunt Lusitani pigerrimi.

Poma aurea, si pluvia adsit, bis hic nascuntur. Palmetum est locus, ubi suntpalmae seminatae. Cocum in terra defodiunt, qui crescit per annos in arborem etnon nisi septimo anno dat fructum. Palmetum, inquam, quodlibet ferme menseproducit aliquas lagnas. Lilium Africanum est pulcherrimum rubicundi et albicoloris. Ananas est fructus terrae continentis optimus odoris et saporiseximii. Meo iudicio febres minuere potest ob suam frigiditatem. Nascitur interra ad trunci sui folia, quae cum trunco suo iterum defossa sequentis anniDecembri fructificant. Oculis utriusque imaginem subicio. Cazio fructusinsipidus ad partem grossiorem ad instar corculi magnitudine nucis semen suiipsius praefert; sale si condiatur, acrem saporem tolerabilem reddit; videaturpomum Europaeum primo aspectu. Poma hic nulla, similiter neque pira nequecerasa, uvae tamen vini fructificarent, si afferrentur et excolerenturpalmites. Oleum et vinum in totam Indiam venit ab Europa. Porci paucissimi etcarissimi, omnia haec ob gentis neglegentiam. Ita fame, siti in terra maliaeris, humidi et calidi, moriuntur quodlibet die duo vel tres, cum incolae suntpaucissimi.

Christianitas istis in partibus exigua. Messis quidem multa, operarii autempauci. Christiani sunt aut Lusitani aut Cafres. Ii nullum deum colunt,religione nulla sequuntur, ventrem suum curant et abdomini serviunt, hocimplere milio tota felicitas, caritatem tamen et inter barbaros mirare. Frustumhabeat nescio quam parvum Cafer cibi, dividit singulis Cafribus sibiastantibus, mica si sola illi restaret. Lusitani illi ditiores reputantur, quiCafres plures alunt. Iam vero mancipia illa barcam ad Cabaceram pro aqua etlignis devehunt et dolia aquis replent. Dolium aquae scuto uno venit Mozambici.De cetero tota die sunt otiosi nisi dominus noctu aliquo abeat, tunc enim cumarcu, sagittis et azagaglia illum sequuntur. Signum Sanctae Crucis cum aliquolabore percipiunt et alia mysteria discerent si docerentur, sed dominineglegentes multos non instruunt nec instrui curant. Aliqui per incuriam sinebaptismo decedunt. Ipsi Lusitani raro sacramentum frequentant, sed fermequotidie sacrum audiunt. Illorum uxores semel diebus festis noctu sub auroramin lectis stipatae nigris ad missam audiendam deferuntur, verum missa finitaabeunt et numquam postea in templo apparent, proinde neque ad contiones nequead cathechismo veniunt et forte non nisi Paschate confitentur. De nigris utvadant ad doctrinam Christianam nihil omnino curant, immo quando multi suntCafres, illos domini sui non agnoscunt et si moritur sine sacramentis Cafer,dominus hoc ad se pertinere non cogitat. Onera omnia gravissima Cafres portant,iumenta enim nulla hic sunt. Umbellas supra capita dominorum propter solisnimios calores deferunt, eosdem in stratis pelle tigridis lectis baiulant.Curatus [clavem]20 clavem cum torque aureo collo appensum gestat,quae clavis est ad ciborium, coronam quoque medaliis duobus aut tribus ornatam:quilibet Cafer Christianus quotcumque habere potest, appendit medalia etgaudent summe, quando eis dantur. Oculis applicant et deosculantur ambobusmanibus sicut et cetera omnia recipiendo. Lusitanis consuetudo est (ut fuitolim Graecae ecclesiae) ponendi supra sepulcra in nigro extenso panno vinum etpanem et aliqua dulcia, candelas aliquot accensas. Die commemorations fideliumsacerdos pacta missa ad singula vadit ecclesiae sepulcra et orationem dicit proillo defuncto aspergens aqua benedicta. Campanam non pulsant ad elevationem diedefunctorum. Cafres et Cafrae aquam benedictam pugnis acceptam sepulcrisinfundunt, Lusitanae immergunt strophiola et exprimunt super sepulcra. Quo veroaliquis magis amat defunctum eo plus aquae benedictae superinfundit mortuitumulo. Sepeliunt se in effossa templi fovea cadaveri tela involuto terram autcaementum iniciendo.

Sanctum Antonium de Padva formidant plurimum Cafres ex hoc capite: perdideratquidam Lusitanus mancipium et propterea, cum esset afflictus, sancto Antoniofugam illius commendavit. Post aliquot dies in ecclesia proxima clausa inventusest profugus Cafer alligatus ad altare. Interrogatus, quomodo intrasset et quisligasset, respondit se prorsus nescire et ideo Cafres inter se dictitantista21 "mancibo Portughese he hum grande embrolhador pera osCafres", hoc est "iste iuvenis (pingunt sanctum Lusitani rasa barba etmustaciis) est hostis Cafribus".

Sacramenta, si in Paschate frequentant, multum est. Consuetudo est, quod mihicontigit aliquoties finito sacro, Cafras mulieres venire cum infantibus adaltare - solent parvulos portare quasi onera ad humeros, inde pueri frequentiictu nasum simum acquirunt et raro videas Cafrem, qui aliqua nasi parte simusnon est. Consuetudo, inquam, est venire et petere evangelium de Beata Virginelegi supra suos infantes. Inveniuntur hic aliqui Mauri, qui in Senampropagandae suae sectae causa in vestitu nautarum +Cacizes+22traiciunt. Multi ex illis devotissimi sunt Virgini, cuius imago miraculosa estBazaini. Quaesivi ex uno, utrum vidisset Virginem Bazaini, subito fecit capitereverentiam "Padre", inquiens, "a quella Virgem he huma grande senora".Miraculum huiusmodi fecit primum illa imago: misit Lusitanus Cafram ad certumhominem emere vinum. Haec empto rediens domum cecidit in terram et lagoenamvini fregit. Resoluta in lacrimas et femineo<s>24 ululatus obtimorem verberum, contulit se ad ecclesiam vicinam. Vidit imaginem Virginis etcoram illa illacrimata uberrime, tandem spei plena egressa invenit lagoenam ineodem loco plateae integerrimam vinoque plenam. Gustat dominus vinum, quaeritubi emerit adeo generosum, neque enim credibile est in terra reperirieiuscemodi. Illa affirmare cauponem illum hominem sibi vendidisse, contradominus negat et in veritatem huius pecuniam dat Cafrae, ut denuo emeret vinumab eodem. Tum illa confessa miraculum, quod in re accidit, ipsa et aliinonnulli, quibus hoc innotuis, conversi ad fidem. Narratur aliud miraculum declaudo et paralytico simul paupere. Hic notus ibidem Bazaini ob pauperiem etmorbum, fame quodam die necatus25 ad vesperam perrexit usque adecclesiae valvas. Ecce vero media nocte portae aperiuntur, intrat illacrimanset a Virgine, de qua tanta audierat miracula, postulat cibum se nil comedisseusque modo et mori fame, si non succurrat. Tum Virgo allocuta filium promendico obsecrat, succurrere velit famescenti. Puer Iesus extensa benedicta suamanu porrigit cibum voce propria compellando "accede huc et accipe". "Domine",inquit pauper, "ad accipiendum ire non possum, cum pedibus sum claudus". "Erigete, ut potes", subinfert Christus; ille reptando manum sinistram exporrigit."Non istam", Christus replicat, "sed dexteram exporrige". "Non possum, Domine"- "Conare", respondit Dei filius. Fecit et una cibum ac sanitatem integramaccipit et cum maximo gaudio evidenti miraculo commotus recepit fidem. Hicetiam Mozambici tres idololatrae, cum nescio quis ipso die conceptionisimmaculatae26 franciscanorum ecclesiam ludum fortunae instituissetad convocandam plebem (cartae in urnam ponuntur aliquae scriptae interinfinitas non scriptas. Sorte eximunt eas illi, qui emunt vices eximendi).Tres, inquam, illi emerunt tres vices eximendarum cartarum promittendo BeataeVirgini Bazaini certam eleemosynam, si forte fortuna aliquid boni obtingeret.Ecce vero uni in carta patina argentea, aliis anuli aurei obtigere, quae omniadata.

Mulieres Lusitanae ad festivitates sacras non eunt nisi noctu comitante magnanigrarum caterva, ignem secum deferunt et dum intrant ecclesias aut exeuntincensum ad reverentiam ecclesiae accendunt. Aegri Christiani mittunt aquam adabluendum calicem in quo consecratus fuerat sanguis Christi missa finita, etaliqui, postquam illam ebiberint, febribus liberantur. Festum durat a primisvesperis usque ad meridiem, neque cantantur [Vesperae]27 Vesperae,neque ecclesiae adeuntur ab hominibus. In nulla missa cantata cantaturPraefatio, quando autem Pax Domini sacerdos dicit in missa diaconus amplectiturambobus manibus sacerdotem et deinde subdiaconum. Sunt Mozambici patressocietatis tres, qui et hospitalis curam gerunt. Exstant parietes antiquihospitalis in quo olim sanctus Franciscus Xaverius28 inserviebataegris. Nostri confessiones excipiunt et catechismo erudiunt homines, scholamunam habent in qua docent pueros Lusitanorum. Quartus pater Cabessera adalteram partem maris regit duas ecclesias, Cafres baptizat, confessionesexcipit et alia sacramenta administrat. Subinde festis diebus bis celebrat, sedpopulus ibi est exiguus propter metum ferarum.

Intellexi Cafres maleficos, an sint veri divinatores sic probare. Accipiuntaliquot telas versi coloris et unam atque aliam abscondunt in silvis ad certasarbores, reliquos secum deferunt. Invento malefico solitam salutationemexhibent et nihil amplius loquuntur, tum maleficus, si talis est instructus adiabolo dicit eum venisse ad faciendum sui periculum, tulisse pannos tantos ettantos abscondisse in silvis sub hac et illa arbore, tantos sibi velle dare.Fatetur Cafer veritatem, manibus applaudit et exponit causam sui adventuspostulatque ut de [eodem]29 negotio divinat. Eidem Cafres a propriisdominis mittuntur cum certo auri pondere, quod pastam vocant, quae aliquandocontinet 30000 crusatorum. Accipit aliquando decem huiusmodi pastas et petit adomino telas depictas, pro iis enim victualia commutat. Has si negat dominus,recusat iter. Sunt vero adeo fideles, ut nihil de commissis furentur, verumredditis litteris si de auro dominus, ad quem directum, non percontatur, aut sinon de tanto percontatur, quantum missum, referunt illud domino suointegerrime. Feminae piscantur linteis loco retium.


Notes:

Animadversiones ad Cafrariam

A - litterae patris Boym manu scriptae

K - translatio Polonica patris Krzyszkowski

1 Post vocem Cafraria lacuna invenitur, quae duas vel tres litteras contineripotest.

2 Si Cafres telis se velant, minime nudi sunt, quod autem verba "sine pilleis"sequuntur, vox nudorum ad nuda capita pertinere videtur. Inde vocabulum"capitibus" conieci, quod A om.

3 "quamquam multi Deus novit, quomodo comparantur" - hic pater Boym Polonusexhibitus est sententia directe ex lingua Polonica exempta. Id est: "quamquam,quod ad multos pertinet, unus Deus novit, quomodo comparentur".

4 "capitibus", "capiti" A, quod abbreviaturam false scriptam intelligo.

5 "tostum" A, "totum" K.

6 "Maravius" dub.

7 "alligant" dub.

8 "nomen radicis mitambo" A in marg.

9 "sed" abbr., ita passim

10 "proposside" sign. dub.

11 "leveae" A, non intelligo

12 "sura" dub.

13 "patres", abbr. "pres" in A, quod K "tres" legit.

14 "quattuor quattuor" A

15 "esse" A, "nt" margine abscisum

16 "his" A, "ce" margine abscisum

17 "ar" A, "at" margine abscisum

18 "cio>=na", vocabulum Polonum.

19 "acubus" A, "arcubus" K

20 "clavem clavem" A, vox prior abbr.

21 "ista" dub., fort. vox Lusitanica

22 "Cacizes" A, non intelligo

24 "femineo" A, "s" margine abscisum

25 "vecatus" A, "necatus" conieci.

26 "immaculatae", abbr. "ae" in A

277 "Vesperae Vesperae" A, vox prior abbr.

28 "Xaverius" dub. abbr. in A.

29 "eodem" in ras.



Neo-Latin The Latin Library The Classics Page